1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 1 وكلم الرب موسى قائلا. |
2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra. | 2 اصنع لك بوقين من فضة مسحولين تعملهما فيكونان لك لمناداة الجماعة ولارتحال المحلات. |
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus. | 3 فاذا ضربوا بهما يجتمع اليك كل الجماعة الى باب خيمة الاجتماع. |
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; | 4 واذا ضربوا بواحد يجتمع اليك الرؤساء رؤوس الوف اسرائيل. |
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam; | 5 واذا ضربتم هتافا ترتحل المحلات النازلة الى الشرق. |
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. | 6 واذا ضربتم هتافا ثانية ترتحل المحلات النازلة الى الجنوب. هتافا يضربون لرحلاتهم. |
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. | 7 واما عندما تجمعون الجماعة فتضربون ولا تهتفون. |
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. | 8 وبنو هرون الكهنة يضربون بالابواق. فتكون لكم فريضة ابدية في اجيالكم. |
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. | 9 واذا ذهبتم الى حرب في ارضكم على عدوّ يضرّ بكم تهتفون بالابواق فتذكرون امام الرب الهكم وتخلّصون من اعدائكم. |
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”.
| 10 وفي يوم فرحكم وفي يوم اعيادكم ورؤوس شهوركم تضربون بالابواق على محرقاتكم وذبائح سلامتكم فتكون لكم تذكارا امام الهكم. انا الرب الهكم |
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii; | 11 وفي السنة الثانية في الشهر الثاني في العشرين من الشهر ارتفعت السحابة عن مسكن الشهادة. |
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
| 12 فارتحل بنو اسرائيل في رحلاتهم من برية سيناء فحلت السحابة في برية فاران. |
13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi. | 13 ارتحلوا اولا حسب قول الرب عن يد موسى. |
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab; | 14 فارتحلت راية محلّة بني يهوذا اولا حسب اجنادهم وعلى جنده نحشون بن عمّيناداب. |
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar; | 15 وعلى جند سبط بني يسّاكر نثنائيل بن صوغر. |
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
| 16 وعلى جند سبط بني زبولون أليآب بن حيلون |
17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
| 17 ثم أنزل المسكن فارتحل بنو جرشون وبنو مراري حاملين المسكن. |
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur. | 18 ثم ارتحلت راية محلّة رأوبين حسب اجنادهم وعلى جنده أليصور بن شديئور. |
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. | 19 وعلى جند سبط بني شمعون شلوميئيل بن صوريشدّاي. |
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
| 20 وعلى جند سبط بني جاد ألياساف بن دعوئيل. |
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
| 21 ثم ارتحل القهاتيون حاملين المقدس وأقيم المسكن الى ان جاءوا. |
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. | 22 ثم ارتحلت راية محلّة بني افرايم حسب اجنادهم وعلى جنده أليشمع بن عمّيهود. |
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; | 23 وعلى جند سبط بني منسّى جمليئيل بن فدهصور. |
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
| 24 وعلى جند سبط بني بنيامين ابيدن بن جدعوني. |
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. | 25 ثم ارتحلت راية محلّة بني دان ساقة جميع المحلات حسب اجنادهم وعلى جنده اخيعزر بن عمّيشدّاي. |
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran; | 26 وعلى جند سبط بني اشير فجعيئيل بن عكرن. |
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
| 27 وعلى جند سبط بني نفتالي اخيرع بن عينن. |
28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
| 28 هذه رحلات بني اسرائيل باجنادهم حين ارتحلوا |
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “ Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”. | 29 وقال موسى لحوباب بن رعوئيل المدياني حمي موسى اننا راحلون الى المكان الذي قال الرب اعطيكم اياه. اذهب معنا فنحسن اليك لان الرب قد تكلم عن اسرائيل بالاحسان. |
30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ”. | 30 فقال له لا اذهب بل الى ارضي والى عشيرتي امضي. |
31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. | 31 فقال لا تتركنا لانه بما انك تعرف منازلنا في البرية تكون لنا كعيون. |
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ”.
| 32 وان ذهبت معنا فبنفس الاحسان الذي يحسن الرب الينا نحسن نحن اليك |
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. | 33 فارتحلوا من جبل الرب مسيرة ثلاثة ايام وتابوت عهد الرب راحل امامهم مسيرة ثلاثة ايام ليلتمس لهم منزلا. |
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. | 34 وكانت سحابة الرب عليهم نهارا في ارتحالهم من المحلّة. |
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”. | 35 وعند ارتحال التابوت كان موسى يقول قم يا رب فلتتبدد اعداؤك ويهرب مبغضوك من امامك. |
36 Cum autem deponeretur, aiebat: “ Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.
| 36 وعند حلوله كان يقول ارجع يا رب الى ربوات الوف اسرائيل |