1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: | 1 וידבר יהוה אל משה לאמר |
2 “ Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis congregationem, quando movenda sunt castra. | 2 עשה לך שתי חצוצרת כסף מקשה תעשה אתם והיו לך למקרא העדה ולמסע את המחנות |
3 Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi conventus. | 3 ותקעו בהן ונועדו אליך כל העדה אל פתח אהל מועד |
4 Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; | 4 ואם באחת יתקעו ונועדו אליך הנשיאים ראשי אלפי ישראל |
5 si autem prolixior clangor increpuerit, movebunt castra primi, qui sunt ad orientalem plagam; | 5 ותקעתם תרועה ונסעו המחנות החנים קדמה |
6 in secundo autem sonitu et pari ululatu tubae levabunt tentoria, qui habitant ad meridiem, et iuxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. | 6 ותקעתם תרועה שנית ונסעו המחנות החנים תימנה תרועה יתקעו למסעיהם |
7 Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non ululabunt. | 7 ובהקהיל את הקהל תתקעו ולא תריעו |
8 Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis. Eritque hoc vobis legitimum sempiternum in generationibus vestris. | 8 ובני אהרן הכהנים יתקעו בחצצרות והיו לכם לחקת עולם לדרתיכם |
9 Si exieritis ad bellum in terra vestra contra hostes, qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis; et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. | 9 וכי תבאו מלחמה בארצכם על הצר הצרר אתכם והרעתם בחצצרות ונזכרתם לפני יהוה אלהיכם ונושעתם מאיביכם |
10 Si quando habebitis epulum et dies festos et calendas, canetis tubis super holocaustis vestris et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester ”.
| 10 וביום שמחתכם ובמועדיכם ובראשי חדשיכם ותקעתם בחצצרת על עלתיכם ועל זבחי שלמיכם והיו לכם לזכרון לפני אלהיכם אני יהוה אלהיכם |
11 Anno secundo, mense secundo, vicesima die mensis elevata est nubes de habitaculo testimonii; | 11 ויהי בשנה השנית בחדש השני בעשרים בחדש נעלה הענן מעל משכן העדת |
12 profectique sunt filii Israel per migrationes suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
| 12 ויסעו בני ישראל למסעיהם ממדבר סיני וישכן הענן במדבר פארן |
13 Moveruntque castra prima vice, iuxta imperium Domini in manu Moysi. | 13 ויסעו בראשנה על פי יהוה ביד משה |
14 Elevatum est primum vexillum castrorum filiorum Iudae per turmas suas, quorum princeps erat Naasson filius Aminadab; | 14 ויסע דגל מחנה בני יהודה בראשנה לצבאתם ועל צבאו נחשון בן עמינדב |
15 et super turmam tribus filiorum Issachar fuit princeps Nathanael filius Suar; | 15 ועל צבא מטה בני יששכר נתנאל בן צוער |
16 et super turmam tribus Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
| 16 ועל צבא מטה בני זבולן אליאב בן חלון |
17 Depositumque est habitaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
| 17 והורד המשכן ונסעו בני גרשון ובני מררי נשאי המשכן |
18 Profectum est vexillum castrorum filiorum Ruben per turmas suas, et super turbam suam princeps erat Elisur filius Sedeur. | 18 ונסע דגל מחנה ראובן לצבאתם ועל צבאו אליצור בן שדיאור |
19 Super turmam autem tribus filiorum Simeon princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. | 19 ועל צבא מטה בני שמעון שלמיאל בן צורי שדי |
20 Porro super turmam tribus filiorum Gad erat princeps Eliasaph filius Deuel.
| 20 ועל צבא מטה בני גד אליסף בן דעואל |
21 Profectique sunt et Caathitae portantes sanctuarium. Et erectum est habitaculum, antequam venirent.
| 21 ונסעו הקהתים נשאי המקדש והקימו את המשכן עד באם |
22 Elevatum est vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. | 22 ונסע דגל מחנה בני אפרים לצבאתם ועל צבאו אלישמע בן עמיהוד |
23 Et super turmam tribus filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur; | 23 ועל צבא מטה בני מנשה גמליאל בן פדהצור |
24 et super turmam tribus filiorum Beniamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
| 24 ועל צבא מטה בני בנימן אבידן בן גדעוני |
25 Novissime elevatum est vexillum castrorum filiorum Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. | 25 ונסע דגל מחנה בני דן מאסף לכל המחנת לצבאתם ועל צבאו אחיעזר בן עמישדי |
26 Et super turmam tribus filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran; | 26 ועל צבא מטה בני אשר פגעיאל בן עכרן |
27 et super turmam tribus filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
| 27 ועל צבא מטה בני נפתלי אחירע בן עינן |
28 Hae sunt profectiones filiorum Israel per turmas suas, quando egrediebantur.
| 28 אלה מסעי בני ישראל לצבאתם ויסעו |
29 Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitae cognato suo: “ Proficiscimur ad locum, quem Dominus daturus est nobis; veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israeli ”. | 29 ויאמר משה לחבב בן רעואל המדיני חתן משה נסעים אנחנו אל המקום אשר אמר יהוה אתו אתן לכם לכה אתנו והטבנו לך כי יהוה דבר טוב על ישראל |
30 Cui ille respondit: “ Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum ”. | 30 ויאמר אליו לא אלך כי אם אל ארצי ואל מולדתי אלך |
31 Et ille: “ Noli, inquit, nos relinquere; tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. | 31 ויאמר אל נא תעזב אתנו כי על כן ידעת חנתנו במדבר והיית לנו לעינים |
32 Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi ”.
| 32 והיה כי תלך עמנו והיה הטוב ההוא אשר ייטיב יהוה עמנו והטבנו לך |
33 Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. | 33 ויסעו מהר יהוה דרך שלשת ימים וארון ברית יהוה נסע לפניהם דרך שלשת ימים לתור להם מנוחה |
34 Nubes quoque Domini super eos erat per diem, cum incederent. | 34 וענן יהוה עליהם יומם בנסעם מן המחנה |
35 Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “ Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua ”. | 35 ויהי בנסע הארן ויאמר משה קומה יהוה ויפצו איביך וינסו משנאיך מפניך |
36 Cum autem deponeretur, aiebat: “ Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel ”.
| 36 ובנחה יאמר שובה יהוה רבבות אלפי ישראל |