Scrutatio

Lunedi, 20 maggio 2024 - San Bernardino da Siena ( Letture di oggi)

Ezechiele 9


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “ Appro pinquaveruntvisitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ”.1 Et clamavit in auribus meis voce magna, dicens : Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua.
2 Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem,et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorumvestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt etsteterunt iuxta altare aereum.2 Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus : et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.
3 Et gloria Dei Israel elevata est de cherub,super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis etatramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.3 Et gloria Domini Israël assumpta est de cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis :
4 Et dixit Dominus ad eum: “Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontesvirorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt inmedio eius ”.4 et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.
5 Et illis dixit, audiente me: “ Transite per civitatemsequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini:5 Et illis dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini :
6 senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque adinternecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et asanctuario meo incipite ”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant antefaciem domus.6 senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis thau, ne occidatis : et a sanctuario meo incipite. Cœperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
7 Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atriainterfectis. Egredimini ”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant incivitate.
7 Et dixit ad eos : Contaminate domum, et implete atria interfectis ; egredimini. Et egressi sunt, et percutiebant eos qui erant in civitate.
8 Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu,Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuumsuper Ierusalem? ”.8 Et cæde completa, remansi ego, ruique super faciem meam, et clamans aio : Heu ! heu ! heu ! Domine Deus : ergone disperdes omnes reliquias Israël, effundens furorem tuum super Jerusalem ?
9 Et dixit ad me: “ Iniquitas domus Israel et Iudaemagna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta estiniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”;9 Et dixit ad me : Iniquitas domus Israël et Juda magna est nimis valde, et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est aversione : dixerunt enim : Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt.
10 igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caputeorum reddam ”.10 Igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor : viam eorum super caput eorum reddam.
11 Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebatatramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “ Feci, sicutpraecepisti mihi ”.
11 Et ecce vir qui erat indutus lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbum, dicens : Feci sicut præcepisti mihi.