Siracide 39
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit. | |
2 Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit. | |
3 Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur. | |
4 In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit. | |
5 In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit. | |
6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. | |
7 Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur. | |
8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur. | |
9 Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino. | |
10 Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit. | |
11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur. | |
12 Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur. | |
13 Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem; | |
14 sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia. | |
15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi. | |
16 Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum. | |
17 Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra; | |
18 quasi libanus odorem suavitatis habete, | |
19 florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis. | |
20 Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione: | |
21 “ Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit! ”. Non est dicere: “ Quid est hoc? ” aut “ Ad quid istud? ”; omnia enim in tempore suo conquirentur. | |
22 In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum; | |
23 quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius. | |
24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius. | |
25 A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius. | |
26 Non est dicere: “ Quid est hoc! ” aut “ Ad quid istud? ”; omnia enim in usum suum creata sunt. | |
27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit | |
28 et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet, | |
29 quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius. | |
30 Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala. | |
31 Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum: | |
32 haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur. | |
33 Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua; | |
34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt: | |
35 ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt; | |
36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios: | |
37 in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum. | |
38 Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi: | |
39 “ Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit ”. | |
40 Non est dicere: “ Hoc illo nequius est ”: omnia enim in tempore suo comprobabuntur. | |
41 Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini. |