Jó 31
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Pepigi foedus cum oculis meis ut ne cogitarem quidem de virgine. | 1 Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. |
2 Quae enim pars mea apud Deum desuper, et quae hereditas apud Omnipotentem in excelsis? | 2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis ? |
3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus iniustitiam? | 3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam ? |
4 Nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat? | 4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat ? |
5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, | 5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus, |
6 appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam. | 6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam. |
7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhaesit macula, | 7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula, |
8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. | 8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur. |
9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, | 9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, |
10 molat pro alio uxor mea, et super illam incurventur alii. | 10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii. |
11 Hoc enim nefas est et iniquitas iudicialis; | 11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima. |
12 ignis est usque ad perditionem devorans et omnia eradicans genimina. | 12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. |
13 Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me, | 13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me : |
14 quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi? | 14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus ? et cum quæsierit, quid respondebo illi ? |
15 Numquid non in ventre fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in visceribus unus? | 15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus ? |
16 Si negavi, quod volebant, pauperibus et oculos viduae languescere feci; | 16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci ; |
17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, | 17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea |
18 quia ab infantia mea educavi eum ut pater et de ventre matris meae direxi eam; | 18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum) ; |
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem; | 19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem ; |
20 si non benedixerunt mihi latera eius, et de velleribus ovium mearum calefactus est; | 20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est ; |
21 si levavi super pupillum manum meam, cum viderem in porta adiutorium mihi, | 21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem : |
22 umerus meus a iunctura sua cadat, et brachium meum cum ossibus lacertorum confringatur, | 22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur. |
23 quia timor super me calamitas a Deo, et contra maiestatem eius nihil valerem! | 23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui. |
24 Si putavi aurum securitatem meam et obryzo dixi: Fiducia mea!; | 24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi : Fiducia mea ; |
25 si laetatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima repperit manus mea; | 25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea ; |
26 si vidi solem, cum fulgeret, et lunam incedentem clare, | 26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare, |
27 et decepit me in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo, | 27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo : |
28 quae est iniquitas iudicialis, eo quod negassem Deum desuper; | 28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum. |
29 si gavisus sum ad ruinam eius, qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum, | 29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum : |
30 cum non dederim ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam eius; | 30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. |
31 si non dixerunt viri tabernaculi mei: “Quis det, qui de carnibus eius nonsaturatus sit?”; | 31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei : Quis det de carnibus ejus, ut saturemur ? |
32 foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit; | 32 foris non mansit peregrinus : ostium meum viatori patuit. |
33 si abscondi quasi homo peccatum meum et celavi in sinu meo iniquitatem meam; | 33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam ; |
34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium. | 34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me : et non magis tacui, nec egressus sum ostium. |
35 Quis mihi tribuat auditorem? Ecce signum meum! Omnipotens respondeat mihi! Ecce liber, quem scripsit vir litis meae, | 35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat, |
36 ut in umero meo portem illum et alligem illum quasi coronam mihi. | 36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi ? |
37 Numerum graduum meorum pronuntiabo illi et quasi principem adibo eum. | 37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum. |
38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci eius deflent; | 38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent : |
39 si fructus eius comedi absque pecunia et animam agricolarum eius afflixi, | 39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi : |
40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo herba foetida! ”. Finita sunt verba Iob. | 40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina. Finita sunt verba Job. |