1 אלה דברי הברית אשר צוה יהוה את משה לכרת את בני ישראל בארץ מואב מלבד הברית אשר כרת אתם בחרב | 1 Vocavitque Moyses omnem Israel et dixit ad eos: “ Vos vidistis universa, quae fecit Dominus coram vobis in terra Aegypti pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius, |
2 ויקרא משה אל כל ישראל ויאמר אלהם אתם ראיתם את כל אשר עשה יהוה לעיניכם בארץ מצרים לפרעה ולכל עבדיו ולכל ארצו | 2 tentationes magnas, quas viderunt oculi tui, signa illa portentaque ingentia; |
3 המסות הגדלת אשר ראו עיניך האתת והמפתים הגדלים ההם | 3 et non dedit Dominus vobis cor intellegens et oculos videntes et aures, quae possint audire, usque in praesentem diem. |
4 ולא נתן יהוה לכם לב לדעת ועינים לראות ואזנים לשמע עד היום הזה | 4 Adduxi vos quadraginta annis per desertum; non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum tuorum vetustate consumpta sunt, |
5 ואולך אתכם ארבעים שנה במדבר לא בלו שלמתיכם מעליכם ונעלך לא בלתה מעל רגלך | 5 panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis, ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester. |
6 לחם לא אכלתם ויין ושכר לא שתיתם למען תדעו כי אני יהוה אלהיכם | 6 Et venistis ad hunc locum, egressusque est Sehon rex Hesebon et Og rex Basan occurrentes nobis ad pugnam, et percussimus eos. |
7 ותבאו אל המקום הזה ויצא סיחן מלך חשבון ועוג מלך הבשן לקראתנו למלחמה ונכם | 7 Et tulimus terram eorum ac tradidimus possidendam Ruben et Gad et dimidiae tribui Manasse. |
8 ונקח את ארצם ונתנה לנחלה לראובני ולגדי ולחצי שבט המנשי | 8 Custodite ergo verba pacti huius et implete ea, ut prosperemini in universis, quae facitis.
|
9 ושמרתם את דברי הברית הזאת ועשיתם אתם למען תשכילו את כל אשר תעשון | 9 Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri ac tribus et maiores natu atque praefecti, omnis vir Israel, |
10 אתם נצבים היום כלכם לפני יהוה אלהיכם ראשיכם שבטיכם זקניכם ושטריכם כל איש ישראל | 10 liberi et uxores vestrae et advena tuus, qui tecum moratur in castris, a lignorum caesoribus usque ad hos, qui hauriunt aquas tuas, |
11 טפכם נשיכם וגרך אשר בקרב מחניך מחטב עציך עד שאב מימיך | 11 ut transeas in foedere Domini Dei tui et in iure iurando, quod hodie Dominus Deus tuus percutit tecum, |
12 לעברך בברית יהוה אלהיך ובאלתו אשר יהוה אלהיך כרת עמך היום | 12 ut suscitet te sibi hodie in populum, et ipse sit Deus tuus, sicut locutus est tibi et sicut iuravit patribus tuis, Abraham, Isaac et Iacob.
|
13 למען הקים אתך היום לו לעם והוא יהיה לך לאלהים כאשר דבר לך וכאשר נשבע לאבתיך לאברהם ליצחק וליעקב | 13 Nec vobis solis ego hoc foedus ferio et haec iuramenta confirmo, |
14 ולא אתכם לבדכם אנכי כרת את הברית הזאת ואת האלה הזאת | 14 sed cunctis hic nobiscum hodie praesentibus coram Domino Deo nostro et illis, qui hodie hic nobiscum non adsunt. |
15 כי את אשר ישנו פה עמנו עמד היום לפני יהוה אלהינו ואת אשר איננו פה עמנו היום | 15 Vos enim nostis quomodo habitaverimus in terra Aegypti et quomodo transierimus per medium nationum, quas transeuntes |
16 כי אתם ידעתם את אשר ישבנו בארץ מצרים ואת אשר עברנו בקרב הגוים אשר עברתם | 16 vidistis abominationes et idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quae colebant. |
17 ותראו את שקוציהם ואת גלליהם עץ ואבן כסף וזהב אשר עמהם | 17 Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cuius cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium, et sit inter vos radix germinans fel et absinthium; |
18 פן יש בכם איש או אשה או משפחה או שבט אשר לבבו פנה היום מעם יהוה אלהינו ללכת לעבד את אלהי הגוים ההם פן יש בכם שרש פרה ראש ולענה | 18 cumque audierit verba iuramenti huius, benedicat sibi in corde suo dicens: “Pax erit mihi, etsi ambulabo in pravitate cordis mei”, et absumat terram irriguam et sitientem. |
19 והיה בשמעו את דברי האלה הזאת והתברך בלבבו לאמר שלום יהיה לי כי בשררות לבי אלך למען ספות הרוה את הצמאה | 19 Dominus non ignoscet ei, sed tunc quam maxime furor eius fumabit et zelus contra hominem illum, et sedebunt super eum omnia maledicta, quae scripta sunt in hoc volumine, et delebit Dominus nomen eius sub caelo |
20 לא יאבה יהוה סלח לו כי אז יעשן אף יהוה וקנאתו באיש ההוא ורבצה בו כל האלה הכתובה בספר הזה ומחה יהוה את שמו מתחת השמים | 20 et consumet eum in perditionem ex omnibus tribubus Israel, iuxta maledictiones foederis, quae in hoc libro legis scriptae sunt.
|
21 והבדילו יהוה לרעה מכל שבטי ישראל ככל אלות הברית הכתובה בספר התורה הזה | 21 Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, |
22 ואמר הדור האחרון בניכם אשר יקומו מאחריכם והנכרי אשר יבא מארץ רחוקה וראו את מכות הארץ ההוא ואת תחלאיה אשר חלה יהוה בה | 22 sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. |
23 גפרית ומלח שרפה כל ארצה לא תזרע ולא תצמח ולא יעלה בה כל עשב כמהפכת סדם ועמרה אדמה וצביים אשר הפך יהוה באפו ובחמתו | 23 Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”. |
24 ואמרו כל הגוים על מה עשה יהוה ככה לארץ הזאת מה חרי האף הגדול הזה | 24 Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti, |
25 ואמרו על אשר עזבו את ברית יהוה אלהי אבתם אשר כרת עמם בהוציאו אתם מארץ מצרים | 25 et servierunt diis alienis et adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerant attributi; |
26 וילכו ויעבדו אלהים אחרים וישתחוו להם אלהים אשר לא ידעום ולא חלק להם | 26 idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt, |
27 ויחר אף יהוה בארץ ההוא להביא עליה את כל הקללה הכתובה בספר הזה | 27 et eiecit eos de terra eorum in ira et furore et indignatione maxima proiecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur”.
|
28 ויתשם יהוה מעל אדמתם באף ובחמה ובקצף גדול וישלכם אל ארץ אחרת כיום הזה | 28 Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius.
|
29 הנסתרת ליהוה אלהינו והנגלת לנו ולבנינו עד עולם לעשות את כל דברי התורה הזאת | |