1 ובאחד בשבת לפני עלות השחר באו אל הקבר ותביאינה את הסמים אשר הכינו ועמהן עוד אחרות | 1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata : |
2 וימצאו את האבן גלולה מן הקבר | 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento. |
3 ותבאנה פנימה ולא מצאו את גוית האדון ישוע | 3 Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. |
4 ויהי הנה נבכות על הדבר הזה והנה שני אנשים עמדו עליהן ולבושיהם מזהירים | 4 Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. |
5 ויפל פחד עליהן ותקדנה אפים ארצה ויאמרו אליהן מה תבקשנה את החי אצל המתים | 5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quæritis viventem cum mortuis ? |
6 איננו פה כי קם זכרנה את אשר דבר אליכן בעוד היותו בגליל לאמר | 6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, |
7 כי צריך בן האדם להמסר לידי אנשים חטאים ולהצלב וביום השלישי קום יקום | 7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. |
8 ותזכרנה את דבריו | 8 Et recordatæ sunt verborum ejus. |
9 ותשבנה מן הקבר ותגדנה את כל הדברים האלה לעשתי העשר ולכל האחרים | 9 Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. |
10 ומרים המגדלית ויוחנה ומרים אם יעקב והאחרות אשר עמהן הנה היו המדברות אל השליחים את הדברים האלה | 10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. |
11 ויהיו דבריהן כדברי ריק בעיניהם ולא האמינו להן | 11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. |
12 ופטרוס קם וירץ אל הקבר וישקף ולא ראה כי אם התכריכים מנחים שם וישב למקומו משתומם על הנהיה | 12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
|
13 והנה שנים מהם היו הלכים בעצם היום הזה אל כפר הרחק מירושלים כששים ריס ושמו עמאוס | 13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. |
14 והם נדברו איש אל רעהו על כל הקרות האלה | 14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. |
15 ויהי בדברם ובהתוכחם יחד ויגש ישוע אף הוא וילך אתם | 15 Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis : |
16 ועיניהם נאחזו ולא יכירהו | 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. |
17 ויאמר אליהם מה המה הדברים האלה אשר אתם נשאים ונתנים בהם יחדו בדרך ופניכם זעפים | 17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ? |
18 ויען האחד אשר שמו קליופס ויאמר אליו האתה לבדך גר בירושלים ואינך ידע את הקרת בה בימים האלה | 18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus ? |
19 ויאמר אליהם ומה המה ויגידו אליו מעשה ישוע הנצרי אשר היה איש נביא גבור בפעל ובאמר לפני האלהים ולפני כל העם | 19 Quibus ille dixit : Quæ ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo : |
20 ואת אשר כהנינו הגדולים וזקנינו הסגירהו למשפט מות ויצלבהו | 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum : |
21 ואנחנו חכינו כי הוא העתיד לגאל את ישראל ועתה בכל זאת היום יום שלישי מאז נעשו אלה | 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël : et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. |
22 והנה גם נשים מקרבנו החרידנו אשר קדמו בבקר לבא לקבר | 22 Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, |
23 ולא מצאו את גויתו ותבאנה ותאמרנה כי ראו גם מראה מלאכים האמרים כי הוא חי | 23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. |
24 וילכו אנשים משלנו אל הקבר וימצאו כאשר אמרו הנשים ואותו לא ראו | 24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. |
25 ויאמר אליהם הוי חסרי דעת וכבדי לב מהאמין בכל אשר דברו הנביאים | 25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! |
26 הלא על המשיח היה לסבל את כל זאת ולבוא אל כבודו | 26 Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ? |
27 ויחל ממשה ומכל הנביאים ויבאר להם את כל הכתובים הנאמרים עליו | 27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. |
28 ויקרבו אל הכפר אשר הם הלכים שמה וישם פניו כהלך לו לדרכו | 28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire. |
29 ויפצרו בו לאמר שבה אתנו כי עת ערב הגיע ונטה היום ויבא הביתה לשבת אתם | 29 Et coëgerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. |
30 ויהי כאשר הסב עמהם ויקח את הלחם ויברך ויבצע ויתן להם | 30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. |
31 ותפקחנה עיניהם ויכירהו והוא חמק עבר מעיניהם | 31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum. |
32 ויאמרו איש אל רעהו הלא היה בער לבבנו בקרבנו בדברו אלינו בדרך ויפתח לנו את הכתובים | 32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ? |
33 ויקומו בשעה ההיא וישובו ירושלים וימצאו את עשתי העשר ואת אשר אתם נקהלים יחד | 33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, |
34 האמרים אכן קם האדון מן המתים ונראה אל שמעון | 34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. |
35 ויספרו גם הם את אשר נעשה להם בדרך ואיך הכירהו בבציעת הלחם | 35 Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
|
36 עודם מדברים כדברים האלה והוא ישוע עמד בתוכם ויאמר אליהם שלום לכם | 36 Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere. |
37 והמה חתו ונבעתו ויחשבו כי רוח ראו | 37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. |
38 ויאמר אליהם מה זה אתם נבהלים ועל מה זה מחשבות עלות בלבבכם | 38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ? |
39 ראו את ידי ואת רגלי כי אנכי הוא משוני וראו כי רוח אין לו בשר ועצמות כאשר אתם ראים שיש לי | 39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. |
40 ואחרי אמרו את זאת הראה אתם את ידיו ואת רגליו | 40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. |
41 והם עוד לא האמינו משמחה ותמהו ויאמר אליהם היש לכם פה דבר אכל | 41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ? |
42 ויתנו לפניו חלק דג צלוי ומעט צוף דבש | 42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. |
43 ויקח ויאכל לעיניהם | 43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.
|
44 ויאמר אליהם אלה הם הדברים אשר דברתי אליכם בעוד היותי עמכם כי המלא ימלא כל הכתוב עלי בתורת משה ובנביאים ובתהלים | 44 Et dixit ad eos : Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. |
45 אז פתח את לבבם להבין את הכתובים | 45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, |
46 ויאמר אליהם כן כתוב וכן נגזר אשר יענה המשיח ויקום מן המתים ביום השלישי | 46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die : |
47 ואשר תקרא בשמו תשובה וסליחת החטאים בכל הגוים החל מירושלים | 47 et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. |
48 ואתם עדים בזאת | 48 Vos autem testes estis horum. |
49 והנני שולח עליכם את הבטחת אבי ואתם שבו בעיר ירושלים עד כי תלבשו עז ממרום | 49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.
|
50 ויוליכם מחוץ לעיר עד בית היני וישא את ידיו ויברכם | 50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. |
51 ויהי בברכו אתם ויפרד מאתם וינשא השמימה | 51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. |
52 והם השתחוו לו וישובו לירושלים בשמחה גדולה | 52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno : |
53 ויהיו תמיד במקדש מהללים ומברכים את האלהים אמן | 53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen. |