Scrutatio

Venerdi, 17 maggio 2024 - San Pasquale Baylon ( Letture di oggi)

Yermĭyahu ( ירמיהו) - Geremia 20


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 לץ היין המה שכר וכל שגה בו לא יחכם1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :
quicumque his delectatur non erit sapiens.
2 נהם ככפיר אימת מלך מתעברו חוטא נפשו2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :
qui provocat eum peccat in animam suam.
3 כבוד לאיש שבת מריב וכל אויל יתגלע3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ;
omnes autem stulti miscentur contumeliis.
4 מחרף עצל לא יחרש ישאל בקציר ואין4 Propter frigus piger arare noluit ;
mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
5 מים עמקים עצה בלב איש ואיש תבונה ידלנה5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;
sed homo sapiens exhauriet illud.
6 רב אדם יקרא איש חסדו ואיש אמונים מי ימצא6 Multi homines misericordes vocantur ;
virum autem fidelem quis inveniet ?
7 מתהלך בתמו צדיק אשרי בניו אחריו7 Justus qui ambulat in simplicitate sua
beatos post se filios derelinquet.
8 מלך יושב על כסא דין מזרה בעיניו כל רע8 Rex qui sedet in solio judicii
dissipat omne malum intuitu suo.
9 מי יאמר זכיתי לבי טהרתי מחטאתי9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;
purus sum a peccato ?
10 אבן ואבן איפה ואיפה תועבת יהוה גם שניהם10 Pondus et pondus, mensura et mensura :
utrumque abominabile est apud Deum.
11 גם במעלליו יתנכר נער אם זך ואם ישר פעלו11 Ex studiis suis intelligitur puer,
si munda et recta sint opera ejus.
12 אזן שמעת ועין ראה יהוה עשה גם שניהם12 Aurem audientem, et oculum videntem :
Dominus fecit utrumque.
13 אל תאהב שנה פן תורש פקח עיניך שבע לחם13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :
aperi oculos tuos, et saturare panibus.
14 רע רע יאמר הקונה ואזל לו אז יתהלל14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;
et cum recesserit, tunc gloriabitur.
15 יש זהב ורב פנינים וכלי יקר שפתי דעת15 Est aurum et multitudo gemmarum,
et vas pretiosum labia scientiæ.
16 לקח בגדו כי ערב זר ובעד נכרים חבלהו16 Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,
et pro extraneis aufer pignus ab eo.
17 ערב לאיש לחם שקר ואחר ימלא פיהו חצץ17 Suavis est homini panis mendacii,
et postea implebitur os ejus calculo.
18 מחשבות בעצה תכון ובתחבלות עשה מלחמה18 Cogitationes consiliis roborantur,
et gubernaculis tractanda sunt bella.
19 גולה סוד הולך רכיל ולפתה שפתיו לא תתערב19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,
et dilatat labia sua, ne commiscearis.
20 מקלל אביו ואמו ידעך נרו באישון חשך20 Qui maledicit patri suo et matri,
extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :
21 נחלה מבחלת בראשנה ואחריתה לא תברך21 hæreditas ad quam festinatur in principio,
in novissimo benedictione carebit.
22 אל תאמר אשלמה רע קוה ליהוה וישע לך22 Ne dicas : Reddam malum :
exspecta Dominum, et liberabit te.
23 תועבת יהוה אבן ואבן ומאזני מרמה לא טוב23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;
statera dolosa non est bona.
24 מיהוה מצעדי גבר ואדם מה יבין דרכו24 A Domino diriguntur gressus viri :
quis autem hominum intelligere potest viam suam ?
25 מוקש אדם ילע קדש ואחר נדרים לבקר25 Ruina est homini devorare sanctos,
et post vota retractare.
26 מזרה רשעים מלך חכם וישב עליהם אופן26 Dissipat impios rex sapiens,
et incurvat super eos fornicem.
27 נר יהוה נשמת אדם חפש כל חדרי בטן27 Lucerna Domini spiraculum hominis,
quæ investigat omnia secreta ventris.
28 חסד ואמת יצרו מלך וסעד בחסד כסאו28 Misericordia et veritas custodiunt regem,
et roboratur clementia thronus ejus.
29 תפארת בחורים כחם והדר זקנים שיבה29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum,
et dignitas senum canities.
30 חברות פצע תמריק ברע ומכות חדרי בטן30 Livor vulneris absterget mala,
et plagæ in secretioribus ventris.