Scrutatio

Venerdi, 24 maggio 2024 - Maria Ausiliatrice ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 9


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויברך אלהים את נח ואת בניו ויאמר להם פרו ורבו ומלאו את הארץ1 Benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos: “Crescite et multiplicamini et implete terram.
2 ומוראכם וחתכם יהיה על כל חית הארץ ועל כל עוף השמים בכל אשר תרמש האדמה ובכל דגי הים בידכם נתנו2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis, quae moventur super terram; omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt.
3 כל רמש אשר הוא חי לכם יהיה לאכלה כירק עשב נתתי לכם את כל3 Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia,
4 אך בשר בנפשו דמו לא תאכלו4 excepto quod carnem cum anima, quae est in sanguine, non comedetis.
5 ואך את דמכם לנפשתיכם אדרש מיד כל חיה אדרשנו ומיד האדם מיד איש אחיו אדרש את נפש האדם5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis.
6 שפך דם האדם באדם דמו ישפך כי בצלם אלהים עשה את האדם6 Quicumque effuderit humanum sanguinem,
per hominem fundetur sanguis illius;
ad imaginem quippe Dei
factus est homo.
7 ואתם פרו ורבו שרצו בארץ ורבו בה7 Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei”.
8 ויאמר אלהים אל נח ואל בניו אתו לאמר8 Haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo:
9 ואני הנני מקים את בריתי אתכם ואת זרעכם אחריכם9 “Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10 ואת כל נפש החיה אשר אתכם בעוף בבהמה ובכל חית הארץ אתכם מכל יצאי התבה לכל חית הארץ10 et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terrae, quae sunt vobiscum, cunctis, quae egressa sunt de arca, universis bestiis terrae.
11 והקמתי את בריתי אתכם ולא יכרת כל בשר עוד ממי המבול ולא יהיה עוד מבול לשחת הארץ11 Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram”.
12 ויאמר אלהים זאת אות הברית אשר אני נתן ביני וביניכם ובין כל נפש חיה אשר אתכם לדרת עולם12 Dixitque Deus: “Hoc signum foederis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum, in generationes sempiternas:
13 את קשתי נתתי בענן והיתה לאות ברית ביני ובין הארץ13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram.
14 והיה בענני ענן על הארץ ונראתה הקשת בענן14 Cumque obduxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus,
15 וזכרתי את בריתי אשר ביני וביניכם ובין כל נפש חיה בכל בשר ולא יהיה עוד המים למבול לשחת כל בשר15 et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem.
16 והיתה הקשת בענן וראיתיה לזכר ברית עולם בין אלהים ובין כל נפש חיה בכל בשר אשר על הארץ16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum et recordabor foederis sempiterni, quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universae carnis, quae est super terram”.
17 ויאמר אלהים אל נח זאת אות הברית אשר הקמתי ביני ובין כל בשר אשר על הארץ17 Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”.
18 ויהיו בני נח היצאים מן התבה שם וחם ויפת וחם הוא אבי כנען18 Erant ergo filii Noe, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Iapheth. Porro Cham ipse est pater Chanaan.
19 שלשה אלה בני נח ומאלה נפצה כל הארץ19 Tres isti filii sunt Noe, et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram.
20 ויחל נח איש האדמה ויטע כרם20 Coepitque Noe agricola plantare vineam;
21 וישת מן היין וישכר ויתגל בתוך אהלה21 bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo.
22 וירא חם אבי כנען את ערות אביו ויגד לשני אחיו בחוץ22 Quod cum vidisset Cham pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.
23 ויקח שם ויפת את השמלה וישימו על שכם שניהם וילכו אחרנית ויכסו את ערות אביהם ופניהם אחרנית וערות אביהם לא ראו23 At vero Sem et Iapheth pallium imposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui, faciesque eorum aversae erant, et patris virilia non viderunt.
24 וייקץ נח מיינו וידע את אשר עשה לו בנו הקטן24 Evigilans autem Noe ex vino, cum didicisset, quae fecerat ei filius suus minor,
25 ויאמר ארור כנען עבד עבדים יהיה לאחיו25 ait:
Maledictus Chanaan!
Servus servorum erit fratribus suis”.
26 ויאמר ברוך יהוה אלהי שם ויהי כנען עבד למו26 Dixitque:
Benedictus Dominus Deus Sem!
Sitque Chanaan servus eius.
27 יפת אלהים ליפת וישכן באהלי שם ויהי כנען עבד למו27 Dilatet Deus Iapheth,
et habitet in tabernaculis Sem,
sitque Chanaan servus eius”.
28 ויחי נח אחר המבול שלש מאות שנה וחמשים שנה28 Vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis.
29 ויהיו כל ימי נח תשע מאות שנה וחמשים שנה וימת29 Et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum, et mortuus est.