Scrutatio

Sabato, 11 maggio 2024 - San Fabio e compagni ( Letture di oggi)

Proverbi (امثال) 19


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 الفقير السالك بكماله خير من ملتوي الشفتين وهو جاهل.1 Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua
quam dives torquens labia sua, et insipiens.
2 ايضا كون النفس بلا معرفة ليس حسنا والمستعجل برجليه يخطأ.2 Ubi non est scientia animæ, non est bonum,
et qui festinus est pedibus offendet.
3 حماقة الرجل تعوّج طريقه وعلى الرب يحنق قلبه.3 Stultitia hominis supplantat gressus ejus,
et contra Deum fervet animo suo.
4 الغنى يكثر الاصحاب والفقير منفصل عن قريبه.4 Divitiæ addunt amicos plurimos ;
a paupere autem et hi quos habuit separantur.
5 شاهد الزور لا يتبرأ والمتكلم بالاكاذيب لا ينجو.5 Testis falsus non erit impunitus,
et qui mendacia loquitur non effugiet.
6 كثيرون يستعطفون وجه الشريف وكلّ صاحب لذي العطايا.6 Multi colunt personam potentis,
et amici sunt dona tribuentis.
7 كل اخوة الفقير يبغضونه. فكم بالحري اصدقاؤه يبتعدون عنه. من يتبع اقوالا فهي له.7 Fratres hominis pauperis oderunt eum ;
insuper et amici procul recesserunt ab eo.
Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;
8 المقتني الحكمة يحب نفسه. الحافظ الفهم يجد خيرا.8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam,
et custos prudentiæ inveniet bona.
9 شاهد الزور لا يتبرأ والمتكلم بالاكاذيب يهلك.9 Falsus testis non erit impunitus,
et qui loquitur mendacia peribit.
10 التنعم لا يليق بالجاهل كم بالاولى لا يليق بالعبد ان يتسلط على الرؤساء10 Non decent stultum deliciæ,
nec servum dominari principibus.
11 تعقل الانسان يبطئ غضبه وفخره الصفح عن معصية.11 Doctrina viri per patientiam noscitur,
et gloria ejus est iniqua prætergredi.
12 كزمجرة الاسد حنق الملك وكالطل على العشب رضوانه.12 Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,
et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
13 الابن الجاهل مصيبة على ابيه ومخاصمات الزوجة كالوكف المتتابع.13 Dolor patris filius stultus,
et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier.
14 البيت والثروة ميراث من الآباء. اما الزوجة المتعقلة فمن عند الرب.14 Domus et divitiæ dantur a parentibus ;
a Domino autem proprie uxor prudens.
15 الكسل يلقي في السبات والنفس المتراخية تجوع.15 Pigredo immittit soporem,
et anima dissoluta esuriet.
16 حافظ الوصية حافظ نفسه والمتهاون بطرقه يموت.16 Qui custodit mandatum custodit animam suam ;
qui autem negligit viam suam mortificabitur.
17 من يرحم الفقير يقرض الرب وعن معروفه يجازيه.17 Fœneratur Domino qui miseretur pauperis,
et vicissitudinem suam reddet ei.
18 ادّب ابنك لان فيه رجاء ولكن على اماتته لا تحمل نفسك.18 Erudi filium tuum ; ne desperes :
ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam.
19 الشديد الغضب يحمل عقوبة لانك اذا نجيته فبعد تعيد.19 Qui impatiens est sustinebit damnum,
et cum rapuerit, aliud apponet.
20 اسمع المشورة واقبل التأديب لكي تكون حكيما في آخرتك.20 Audi consilium, et suscipe disciplinam,
ut sis sapiens in novissimis tuis.
21 في قلب الانسان افكار كثيرة لكن مشورة الرب هي تثبت.21 Multæ cogitationes in corde viri ;
voluntas autem Domini permanebit.
22 زينة الانسان معروفه والفقير خير من الكذوب22 Homo indigens misericors est,
et melior est pauper quam vir mendax.
23 مخافة الرب للحياة. يبيت شبعان لا يتعهده شر.23 Timor Domini ad vitam,
et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
24 الكسلان يخفي يده في الصحفة وايضا الى فمه لا يردها.24 Abscondit piger manum suam sub ascella,
nec ad os suum applicat eam.
25 اضرب المستهزئ فيتذكى الاحمق ووبخ فهيما فيفهم معرفة.25 Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;
si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam.
26 المخرب اباه والطارد امه هو ابن مخز ومخجل.26 Qui affligit patrem, et fugat matrem,
ignominiosus est et infelix.
27 كف يا ابني عن استماع التعليم للضلالة عن كلام المعرفة.27 Non cesses, fili, audire doctrinam,
nec ignores sermones scientiæ.
28 الشاهد اللئيم يستهزئ بالحق وفم الاشرار يبلع الاثم.28 Testis iniquus deridet judicium,
et os impiorum devorat iniquitatem.
29 القصاص معد للمستهزئين والضرب لظهر الجهال29 Parata sunt derisoribus judicia,
et mallei percutientes stultorum corporibus.