1 Il primo giorno della settimana Maria Maddalena si recò di buon mattino al sepolcro, mentre era ancora buio, e vide la pietra rimossa dal sepolcro. | 1 Una autem sabbati, Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebræ essent, ad monumentum : et vidit lapidem sublatum a monumento. |
2 Corse allora e andò da Simon Pietro e dall'altro discepolo che Gesù amava e disse loro: "Hanno portato via il Signore e non sappiamo dove l'abbiano posto". | 2 Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum, quem amabat Jesus, et dicit illis : Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus ubi posuerunt eum.
|
3 Partì dunque Pietro e anche l'altro discepolo e si avviarono verso il sepolcro. | 3 Exiit ergo Petrus, et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. |
4 Correvano ambedue insieme, ma l'altro discepolo precedette Pietro nella corsa e arrivò primo al sepolcro. | 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus præcucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. |
5 Chinatosi, vide le bende che giacevano distese; tuttavia non entrò. | 5 Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina : non tamen introivit. |
6 Arrivò poi anche Simon Pietro che lo seguiva ed entrò nel sepolcro; vide le bende che giacevano distese | 6 Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, |
7 e il sudario che era sopra il capo; esso non stava assieme alle bende, ma a parte, ripiegato in un angolo. | 7 et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. |
8 Allora entrò anche l'altro discepolo ch'era arrivato per primo al sepolcro, e vide e credette. | 8 Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum : et vidit, et credidit : |
9 Non avevano infatti ancora capito la Scrittura: che egli doveva risuscitare dai morti. | 9 nondum enim sciebant Scripturam, quia oportebat eum a mortuis resurgere. |
10 I discepoli poi ritornarono a casa. | 10 Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
|
11 Maria invece era rimasta presso il sepolcro, fuori, in pianto. Mentre piangeva, si chinò verso il sepolcro | 11 Maria autem stabat ad monumentum foris, plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum : |
12 e vide due angeli biancovestiti, seduti: uno in corrispondenza del capo e l'altro dei piedi, dove era stato posto il corpo di Gesù. | 12 et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Jesu. |
13 Essi le dissero: "Donna, perché piangi?". Rispose loro: "Hanno portato via il mio Signore e non so dove l'abbiano posto". | 13 Dicunt ei illi : Mulier, quid ploras ? Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum : et nescio ubi posuerunt eum. |
14 Detto ciò, si voltò indietro, e vide Gesù che stava lì, ma non sapeva che era Gesù. | 14 Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem : et non sciebat quia Jesus est. |
15 Egli le disse: "Donna, perché piangi? Chi cerchi?". Quella, pensando che fosse l'ortolano, rispose: "Signore, se lo hai portato via tu, dimmi dove lo hai posto e io andrò a prenderlo". | 15 Dicit ei Jesus : Mulier, quid ploras ? quem quæris ? Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. |
16 Le disse Gesù: "Maria!". Quella, voltatasi, gli disse in ebraico: "Rabbunì!" (che significa "maestro"). | 16 Dicit ei Jesus : Maria. Conversa illa, dicit ei : Rabboni (quod dicitur Magister). |
17 Gesù le disse: "Non mi trattenere, perché non sono ancora salito al Padre. Va' piuttosto dai miei fratelli e di' loro: "Salgo al Padre mio e Padre vostro, al Dio mio e Dio vostro". | 17 Dicit ei Jesus : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum : vade autem ad fratres meos, et dic eis : Ascendo ad Patrem meum, et Patrem vestrum, Deum meum, et Deum vestrum. |
18 Maria Maddalena andò ad annunciare ai discepoli: "Ho visto il Signore", e quanto le aveva detto. | 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis : Quia vidi Dominum, et hæc dixit mihi.
|
19 La sera di quello stesso giorno, il primo della settimana, mentre le porte del luogo dove si trovavano i discepoli per paura dei Giudei erano chiuse, venne Gesù, stette in mezzo a loro e disse: "Pace a voi!". | 19 Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum : venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis : Pax vobis. |
20 E, detto questo, mostrò loro le mani e il fianco. Si rallegrarono i discepoli, vedendo il Signore. | 20 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. |
21 Poi disse di nuovo: "Pace a voi! Come il Padre ha mandato me, così io mando voi". | 21 Dixit ergo eis iterum : Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. |
22 Detto ciò, soffiò su di loro e disse loro: "Ricevete lo Spirito Santo: | 22 Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis : Accipite Spiritum Sanctum : |
23 a chi rimettete i peccati, sono loro rimessi; a chi li ritenete, sono ritenuti". | 23 quorum remiseritis peccata, remittuntur eis : et quorum retinueritis, retenta sunt. |
24 Tommaso, uno dei Dodici, chiamato Didimo, non era con loro quando venne Gesù. | 24 Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Jesus. |
25 Gli dissero gli altri discepoli: "Abbiamo visto il Signore!". Ma egli rispose loro: "Se non vedo nelle sue mani il segno dei chiodi e non metto il mio dito nel segno dei chiodi, e non metto la mia mano nel suo fianco, non crederò". | 25 Dixerunt ergo ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam.
|
26 Otto giorni dopo i suoi discepoli erano di nuovo in casa e Tommaso stava con loro. Viene Gesù a porte chiuse, stette in mezzo a loro e disse: "Pace a voi!". | 26 Et post dies octo, iterum erant discipuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio, et dixit : Pax vobis. |
27 Poi disse a Tommaso: "Metti il tuo dito qui e guarda le mie mani, porgi la tua mano e mettila nel mio fianco, e non essere più incredulo, ma credente". | 27 Deinde dicit Thomæ : Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum : et noli esse incredulus, sed fidelis. |
28 Rispose Tommaso e gli disse: "Signore mio e Dio mio!". | 28 Respondit Thomas, et dixit ei : Dominus meus et Deus meus. |
29 Gli disse Gesù: "Perché mi hai visto hai creduto? Beati coloro che hanno creduto senza vedere!". | 29 Dixit ei Jesus : Quia vidisti me, Thoma, credidisti : beati qui non viderunt, et crediderunt. |
30 Gesù in presenza dei discepoli fece ancora molti altri segni, che non sono scritti in questo libro. | 30 Multa quidem et alia signa fecit Jesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc. |
31 Questi sono stati scritti affinché crediate che Gesù è il Cristo, il Figlio di Dio, e, credendo, abbiate la vita nel suo nome. | 31 Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei : et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus. |