Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 20


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויברח דוד מנוית ברמה ויבא ויאמר לפני יהונתן מה עשיתי מה עוני ומה חטאתי לפני אביך כי מבקש את נפשי1 Fugit autem David de Naioth, quae est in Rama, veniensque locutus est coram Ionathan: “ Quid feci? Quae est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum, quia quaerit animam meam? ”.
2 ויאמר לו חלילה לא תמות הנה לו עשה אבי דבר גדול או דבר קטן ולא יגלה את אזני ומדוע יסתיר אבי ממני את הדבר הזה אין זאת2 Qui dixit ei: “ Absit, non morieris; neque enim faciet pater meus quidquam grande vel parvum, nisi prius indicaverit mihi; hoc ergo celavit me pater meus tantummodo? Nequaquam erit istud ”.
3 וישבע עוד דוד ויאמר ידע ידע אביך כי מצאתי חן בעיניך ויאמר אל ידע זאת יהונתן פן יעצב ואולם חי יהוה וחי נפשך כי כפשע ביני ובין המות3 Et rursum respondit David et ait: “ Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis et dixit: “Nesciat hoc Ionathan, ne forte tristetur”. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum gradu ego morsque dividimur ”.
4 ויאמר יהונתן אל דוד מה תאמר נפשך ואעשה לך4 Et ait Ionathan ad David: “ Quid desiderat anima tua, ut faciam tibi? ”.
5 ויאמר דוד אל יהונתן הנה חדש מחר ואנכי ישב אשב עם המלך לאכול ושלחתני ונסתרתי בשדה עד הערב השלשית5 Dixit autem David ad Ionathan: “ Ecce neomenia est crastino, et ego ex more sedere soleo iuxta regem ad vescendum; dimitte ergo me, ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiae.
6 אם פקד יפקדני אביך ואמרת נשאל נשאל ממני דוד לרוץ בית לחם עירו כי זבח הימים שם לכל המשפחה6 Si requisierit me pater tuus, respondebis ei: “Rogavit me David, ut iret celeriter in Bethlehem civitatem suam, quia victimae annuae ibi sunt universis contribulibus eius”.
7 אם כה יאמר טוב שלום לעבדך ואם חרה יחרה לו דע כי כלתה הרעה מעמו7 Si dixerit: “Bene”, pax erit servo tuo; si autem fuerit iratus, scito quia malum decretum est ab eo.
8 ועשית חסד על עבדך כי בברית יהוה הבאת את עבדך עמך ואם יש בי עון המיתני אתה ועד אביך למה זה תביאני8 Fac ergo misericordiam in servum tuum, quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti; si autem est in me aliqua iniquitas, tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me ”.
9 ויאמר יהונתן חלילה לך כי אם ידע אדע כי כלתה הרעה מעם אבי לבוא עליך ולא אתה אגיד לך9 Et ait Ionathan: “ Absit hoc a te; neque enim fieri potest ut, si certo cognovero malum decretum esse a patre meo contra te, non annuntiem tibi ”.
10 ויאמר דוד אל יהונתן מי יגיד לי או מה יענך אביך קשה10 Responditque David ad Ionathan: “ Quis nuntiabit mihi, si quid forte responderit tibi pater tuus dure? ”.
11 ויאמר יהונתן אל דוד לכה ונצא השדה ויצאו שניהם השדה11 Et ait Ionathan ad David: “ Veni, egrediamur foras in agrum ”. Cumque exissent ambo in agrum,
12 ויאמר יהונתן אל דוד יהוה אלהי ישראל כי אחקר את אבי כעת מחר השלשית והנה טוב אל דוד ולא אז אשלח אליך וגליתי את אזנך12 ait Ionathan ad David: “ Vivit Dominus, Deus Israel, investigabo sententiam patris mei hoc fere tempore cras vel perendie; et si aliquid boni fuerit super David, et non statim miserim ad te et notum tibi fecerim,
13 כה יעשה יהוה ליהונתן וכה יסיף כי ייטב אל אבי את הרעה עליך וגליתי את אזנך ושלחתיך והלכת לשלום ויהי יהוה עמך כאשר היה עם אבי13 haec faciat Dominus in Ionathan et haec augeat! Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, hoc quoque notum faciam tibi et dimittam te, ut vadas in pace. Et sit Dominus tecum, sicut fuit cum patre meo.
14 ולא אם עודני חי ולא תעשה עמדי חסד יהוה ולא אמות14 Et, si vixero, facies mihi misericordiam Domini; si vero mortuus fuero,
15 ולא תכרת את חסדך מעם ביתי עד עולם ולא בהכרת יהוה את איבי דוד איש מעל פני האדמה15 non auferas misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, quando eradicaverit Dominus inimicos David unumquemque de terra ”.
16 ויכרת יהונתן עם בית דוד ובקש יהוה מיד איבי דוד16 Pepigit ergo foedus Ionathan cum domo David dicens: “ Requirat Dominus de manu inimicorum David! ”.
17 ויוסף יהונתן להשביע את דוד באהבתו אתו כי אהבת נפשו אהבו17 Et addidit Ionathan ut faceret David iurare per dilectionem suam erga illum; sicut animam enim suam, ita diligebat eum.
18 ויאמר לו יהונתן מחר חדש ונפקדת כי יפקד מושבך18 Dixitque ad eum Ionathan: “ Cras neomenia est, et requireris;
19 ושלשת תרד מאד ובאת אל המקום אשר נסתרת שם ביום המעשה וישבת אצל האבן האזל19 vacua erit enim sessio tua. Perendie descendes festinus et venies in locum, ubi abscondisti te in die facti illius; et sedebis iuxta acervum illum.
20 ואני שלשת החצים צדה אורה לשלח לי למטרה20 Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.
21 והנה אשלח את הנער לך מצא את החצים אם אמר אמר לנער הנה החצים ממך והנה קחנו ובאה כי שלום לך ואין דבר חי יהוה21 Mittam quoque et puerum dicens ei: “Vade et affer mihi sagittas”.
22 ואם כה אמר לעלם הנה החצים ממך והלאה לך כי שלחך יהוה22 Si dixero puero: “Ecce sagittae intra te sunt, tolle eas”, tu veni ad me, quia pax tibi est, et nihil est mali, vivit Dominus. Si autem sic locutus fuero puero: “Ecce sagittae ultra te sunt”, vade, quia dimisit te Dominus.
23 והדבר אשר דברנו אני ואתה הנה יהוה ביני ובינך עד עולם23 De verbo autem, quod locuti fuimus, ego et tu, sit Dominus inter me et te usque in sempiternum ”.
24 ויסתר דוד בשדה ויהי החדש וישב המלך על הלחם לאכול24 Absconditus est ergo David in agro; et venit neomenia, et sedit rex ad mensam ad comedendum.
25 וישב המלך על מושבו כפעם בפעם אל מושב הקיר ויקם יהונתן וישב אבנר מצד שאול ויפקד מקום דוד25 Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem, quae erat iuxta parietem, sedit Ionathan ex adverso, et sedit Abner ex latere Saul; vacuusque apparuit locus David.
26 ולא דבר שאול מאומה ביום ההוא כי אמר מקרה הוא בלתי טהור הוא כי לא טהור26 Et non est locutus Saul quidquam in die illa; cogitabat enim quod forte evenisset ei, ut non esset mundus nec purificatus.
27 ויהי ממחרת החדש השני ויפקד מקום דוד ויאמר שאול אל יהונתן בנו מדוע לא בא בן ישי גם תמול גם היום אל הלחם27 Cumque illuxisset dies secunda post neomeniam, rursum vacuus apparuit locus David; dixitque Saul ad Ionathan filium suum: “ Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum? ”.
28 ויען יהונתן את שאול נשאל נשאל דוד מעמדי עד בית לחם28 Et respondit Ionathan Sauli: “ Rogavit me obnixe, ut iret in Bethlehem,
29 ויאמר שלחני נא כי זבח משפחה לנו בעיר והוא צוה לי אחי ועתה אם מצאתי חן בעיניך אמלטה נא ואראה את אחי על כן לא בא אל שלחן המלך29 et ait: “Dimitte me, quoniam sacrificium familiae est in civitate, et frater meus ipse accersivit me; nunc ergo, si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos”. Ob hanc causam non venit ad mensam regis ”.
30 ויחר אף שאול ביהונתן ויאמר לו בן נעות המרדות הלוא ידעתי כי בחר אתה לבן ישי לבשתך ולבשת ערות אמך30 Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei: “ Fili mulieris perversae, numquid ignoro quia diligis filium Isai in confusionem tuam et in confusionem nuditatis matris tuae?
31 כי כל הימים אשר בן ישי חי על האדמה לא תכון אתה ומלכותך ועתה שלח וקח אתו אלי כי בן מות הוא31 Omnibus enim diebus, quibus filius Isai vixerit super terram, non stabilieris tu neque regnum tuum; itaque iam nunc mitte et adduc eum ad me, quia filius mortis est ”.
32 ויען יהונתן את שאול אביו ויאמר אליו למה יומת מה עשה32 Respondens autem Ionathan Sauli patri suo ait: “ Quare morietur? Quid fecit? ”.
33 ויטל שאול את החנית עליו להכתו וידע יהונתן כי כלה היא מעם אביו להמית את דוד33 Et arripuit Saul lanceam, ut percuteret eum; et intellexit Ionathan quod definitum esset patri suo, ut interficeret David.
34 ויקם יהונתן מעם השלחן בחרי אף ולא אכל ביום החדש השני לחם כי נעצב אל דוד כי הכלמו אביו34 Surrexit ergo Ionathan a mensa in ira furoris et non comedit in die neomeniae secunda panem; contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
35 ויהי בבקר ויצא יהונתן השדה למועד דוד ונער קטן עמו35 Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo;
36 ויאמר לנערו רץ מצא נא את החצים אשר אנכי מורה הנער רץ והוא ירה החצי להעברו36 et ait ad puerum suum: “ Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio ”. Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum.
37 ויבא הנער עד מקום החצי אשר ירה יהונתן ויקרא יהונתן אחרי הנער ויאמר הלוא החצי ממך והלאה37 Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “ Ecce ibi est sagitta porro ultra te ”.
38 ויקרא יהונתן אחרי הנער מהרה חושה אל תעמד וילקט נער יהונתן את החצי ויבא אל אדניו38 Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “ Festina velociter, ne steteris ”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum
39 והנער לא ידע מאומה אך יהונתן ודוד ידעו את הדבר39 et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathan et David rem noverant.
40 ויתן יהונתן את כליו אל הנער אשר לו ויאמר לו לך הביא העיר40 Dedit igitur Ionathan arma sua puero et dixit ei: “ Vade, defer in civitatem ”.
41 הנער בא ודוד קם מאצל הנגב ויפל לאפיו ארצה וישתחו שלש פעמים וישקו איש את רעהו ויבכו איש את רעהו עד דוד הגדיל41 Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius.
42 ויאמר יהונתן לדוד לך לשלום אשר נשבענו שנינו אנחנו בשם יהוה לאמר יהוה יהיה ביני ובינך ובין זרעי ובין זרעך עד עולם ויקם וילך ויהונתן בא העיר42 Dixit ergo Ionathan ad David: “ Vade in pace; iuravimus enim ambo in nomine Domini dicentes: Dominus erit inter me et te et inter semen meum et semen tuum usque in sempiternum ”.