Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 19


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר שאול אל יונתן בנו ואל כל עבדיו להמית את דוד ויהונתן בן שאול חפץ בדוד מאד1 Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum et ad omnes servos suos de occisione David; porro Ionathan filius Saul diligebat David valde.
2 ויגד יהונתן לדוד לאמר מבקש שאול אבי להמיתך ועתה השמר נא בבקר וישבת בסתר ונחבאת2 Et indicavit Ionathan David dicens: “ Quaerit Saul pater meus occidere te; quapropter observa te, quaeso, mane; et manebis clam et absconderis.
3 ואני אצא ועמדתי ליד אבי בשדה אשר אתה שם ואני אדבר בך אל אבי וראיתי מה והגדתי לך3 Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum in agro, ubicumque fueris; et ego loquar de te ad patrem meum et, quodcumque videro, nuntiabo tibi ”.
4 וידבר יהונתן בדוד טוב אל שאול אביו ויאמר אליו אל יחטא המלך בעבדו בדוד כי לוא חטא לך וכי מעשיו טוב לך מאד4 Locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum: “ Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde.
5 וישם את נפשו בכפו ויך את הפלשתי ויעש יהוה תשועה גדולה לכל ישראל ראית ותשמח ולמה תחטא בדם נקי להמית את דוד חנם5 Et posuit animam suam in manu sua et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus victoriam magnam universo Israeli; vidisti et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio interficiens David, qui est absque culpa? ”.
6 וישמע שאול בקול יהונתן וישבע שאול חי יהוה אם יומת6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathan iuravit: “ Vivit Dominus quia non occidetur ”.
7 ויקרא יהונתן לדוד ויגד לו יהונתן את כל הדברים האלה ויבא יהונתן את דוד אל שאול ויהי לפניו כאתמול שלשום7 Vocavit itaque Ionathan David et indicavit ei omnia verba haec; et introduxit lonathan David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.
8 ותוסף המלחמה להיות ויצא דוד וילחם בפלשתים ויך בהם מכה גדולה וינסו מפניו8 Motum est autem rursum bellum, et egressus David pugnavit adversum Philisthim percussitque eos plaga magna; et fugerunt a facie eius.
9 ותהי רוח יהוה רעה אל שאול והוא בביתו יושב וחניתו בידו ודוד מנגן ביד9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul; sedebat autem in domo sua et tenebat lanceam, porro David psallebat in manu sua.
10 ויבקש שאול להכות בחנית בדוד ובקיר ויפטר מפני שאול ויך את החנית בקיר ודוד נס וימלט בלילה הוא10 Nisusque est Saul configere lancea David in pariete; et declinavit David a facie Saul, lancea autem, casso vulnere, perlata est in parietem. Et David fugit et salvatus est nocte illa.
11 וישלח שאול מלאכים אל בית דוד לשמרו ולהמיתו בבקר ותגד לדוד מיכל אשתו לאמר אם אינך ממלט את נפשך הלילה מחר אתה מומת11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane.
Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua dicens: “ Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris ”,
12 ותרד מיכל את דוד בעד החלון וילך ויברח וימלט12 deposuit eum per fenestram. Porro ille abiit et aufugit atque salvatus est.
13 ותקח מיכל את התרפים ותשם אל המטה ואת כביר העזים שמה מראשתיו ותכס בבגד13 Tulit autem Michol theraphim et posuit eum super lectum; et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius et operuit eum vestimentis.
14 וישלח שאול מלאכים לקחת את דוד ותאמר חלה הוא14 Misit autem Saul nuntios, qui raperent David, et responsum est quod aegrotaret.
15 וישלח שאול את המלאכים לראות את דוד לאמר העלו אתו במטה אלי להמתו15 Rursumque misit Saul nuntios, ut viderent David, dicens: “ Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur ”.
16 ויבאו המלאכים והנה התרפים אל המטה וכביר העזים מראשתיו16 Cumque venissent nuntii, inventus est theraphim super lectum, et pellis caprarum ad caput eius.
17 ויאמר שאול אל מיכל למה ככה רמיתני ותשלחי את איבי וימלט ותאמר מיכל אל שאול הוא אמר אלי שלחני למה אמיתך17 Dixitque Saul ad Michol: “ Quare sic illusisti mihi et dimisisti inimicum meum, ut fugeret? ”. Et respondit Michol ad Saul: “ Quia ipse locutus est mihi: “Dimitte me, alioquin interficiam te” ”.
18 ודוד ברח וימלט ויבא אל שמואל הרמתה ויגד לו את כל אשר עשה לו שאול וילך הוא ושמואל וישבו בנוית18 David autem fugiens salvatus est et venit ad Samuel in Rama et nuntiavit ei omnia, quae fecerat sibi Saul. Et abierunt ipse et Samuel et morati sunt in Naioth.
19 ויגד לשאול לאמר הנה דוד בנוית ברמה19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: “ Ecce David in Naioth in Rama ”.
20 וישלח שאול מלאכים לקחת את דוד וירא את להקת הנביאים נבאים ושמואל עמד נצב עליהם ותהי על מלאכי שאול רוח אלהים ויתנבאו גם המה20 Misit ergo Saul nuntios, ut raperent David. Qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium et Samuel stantem super eos, factus est in illis spiritus Dei, et vaticinari coeperunt etiam ipsi.
21 ויגדו לשאול וישלח מלאכים אחרים ויתנבאו גם המה ויסף שאול וישלח מלאכים שלשים ויתנבאו גם המה21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit alios nuntios; vaticinati sunt autem et illi. Et rursum Saul misit tertios nuntios, qui et ipsi vaticinati sunt.
22 וילך גם הוא הרמתה ויבא עד בור הגדול אשר בשכו וישאל ויאמר איפה שמואל ודוד ויאמר הנה בנוית ברמה22 Abiit autem etiam ipse in Rama et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho; et interrogavit et dixit: “ In quo loco sunt Samuel et David? ”. Dictumque est ei: “ Ecce in Naioth sunt in Rama ”.
23 וילך שם אל נוית ברמה ותהי עליו גם הוא רוח אלהים וילך הלוך ויתנבא עד באו בנוית ברמה23 Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama.
24 ויפשט גם הוא בגדיו ויתנבא גם הוא לפני שמואל ויפל ערם כל היום ההוא וכל הלילה על כן יאמרו הגם שאול בנביאם24 Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: “ Num et Saul inter prophetas? ”.