Scrutatio

Giovedi, 16 maggio 2024 - San Simone Stock ( Letture di oggi)

Nachum (נחום) - Naum 12


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ובעת ההיא יעמד מיכאל השר הגדול העמד על בני עמך והיתה עת צרה אשר לא נהיתה מהיות גוי עד העת ההיא ובעת ההיא ימלט עמך כל הנמצא כתוב בספר1 In tempore autem illo consurget Michaël princeps magnus, qui stat pro filiis populi tui : et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro.
2 ורבים מישני אדמת עפר יקיצו אלה לחיי עולם ואלה לחרפות לדראון עולם2 Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.
3 והמשכלים יזהרו כזהר הרקיע ומצדיקי הרבים ככוכבים לעולם ועד3 Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti : et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.
4 ואתה דניאל סתם הדברים וחתם הספר עד עת קץ ישטטו רבים ותרבה הדעת4 Tu autem Daniel, claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum : plurimi pertransibunt, et multiplex erit scientia.
5 וראיתי אני דניאל והנה שנים אחרים עמדים אחד הנה לשפת היאר ואחד הנה לשפת היאר5 Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant : unus hinc super ripam fluminis, et alius inde ex altera ripa fluminis.
6 ויאמר לאיש לבוש הבדים אשר ממעל למימי היאר עד מתי קץ הפלאות6 Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis : Usquequo finis horum mirabilium ?
7 ואשמע את האיש לבוש הבדים אשר ממעל למימי היאר וירם ימינו ושמאלו אל השמים וישבע בחי העולם כי למועד מועדים וחצי וככלות נפץ יד עם קדש תכלינה כל אלה7 Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in cælum, et jurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc.
8 ואני שמעתי ולא אבין ואמרה אדני מה אחרית אלה8 Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi : Domine mi, quid erit post hæc ?
9 ויאמר לך דניאל כי סתמים וחתמים הדברים עד עת קץ9 Et ait : Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
10 יתבררו ויתלבנו ויצרפו רבים והרשיעו רשעים ולא יבינו כל רשעים והמשכלים יבינו10 Eligentur, et dealbabuntur, et quasi ignis probabuntur multi : et impie agent impii, neque intelligent omnes impii : porro docti intelligent.
11 ומעת הוסר התמיד ולתת שקוץ שמם ימים אלף מאתים ותשעים11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
12 אשרי המחכה ויגיע לימים אלף שלש מאות שלשים וחמשה12 Beatus qui exspectat, et pervenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque.
13 ואתה לך לקץ ותנוח ותעמד לגרלך לקץ הימין13 Tu autem vade ad præfinitum : et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum.