Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Vaikrà (ויקרא) - Levitico 25


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 וידבר יהוה אל משה בהר סיני לאמר1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens :
2 דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם כי תבאו אל הארץ אשר אני נתן לכם ושבתה הארץ שבת ליהוה2 Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, sabbatizes sabbatum Domino.
3 שש שנים תזרע שדך ושש שנים תזמר כרמך ואספת את תבואתה3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus :
4 ובשנה השביעת שבת שבתון יהיה לארץ שבת ליהוה שדך לא תזרע וכרמך לא תזמר4 septimo autem anno sabbatum erit terræ, requietionis Domini : agrum non seres, et vineam non putabis.
5 את ספיח קצירך לא תקצור ואת ענבי נזירך לא תבצר שנת שבתון יהיה לארץ5 Quæ sponte gignet humus, non metes : et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam : annus enim requietionis terræ est :
6 והיתה שבת הארץ לכם לאכלה לך ולעבדך ולאמתך ולשכירך ולתושבך הגרים עמך6 sed erunt vobis in cibum, tibi et servo tuo, ancillæ et mercenario tuo, et advenæ qui peregrinantur apud te :
7 ולבהמתך ולחיה אשר בארצך תהיה כל תבואתה לאכל7 jumentis tuis et pecoribus, omnia quæ nascuntur præbebunt cibum.
8 וספרת לך שבע שבתת שנים שבע שנים שבע פעמים והיו לך ימי שבע שבתת השנים תשע וארבעים שנה8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est, septies septem, quæ simul faciunt annos quadraginta novem :
9 והעברת שופר תרועה בחדש השבעי בעשור לחדש ביום הכפרים תעבירו שופר בכל ארצכם9 et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra.
10 וקדשתם את שנת החמשים שנה וקראתם דרור בארץ לכל ישביה יובל הוא תהיה לכם ושבתם איש אל אחזתו ואיש אל משפחתו תשבו10 Sanctificabisque annum quinquagesimum, et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terræ tuæ : ipse est enim jubilæus. Revertetur homo ad possessionem suam, et unusquisque rediet ad familiam pristinam :
11 יובל הוא שנת החמשים שנה תהיה לכם לא תזרעו ולא תקצרו את ספיחיה ולא תבצרו את נזריה11 quia jubilæus est, et quinquagesimus annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia, et primitias vindemiæ non colligetis,
12 כי יובל הוא קדש תהיה לכם מן השדה תאכלו את תבואתה12 ob sanctificationem jubilæi : sed statim oblata comedetis.
13 בשנת היובל הזאת תשבו איש אל אחזתו13 Anno jubilæi, redient omnes ad possessiones suas.
14 וכי תמכרו ממכר לעמיתך או קנה מיד עמיתך אל תונו איש את אחיו14 Quando vendes quippiam civi tuo, vel emes ab eo, ne contristes fratrem tuum, sed juxta numerum annorum jubilæi emes ab eo,
15 במספר שנים אחר היובל תקנה מאת עמיתך במספר שני תבואת ימכר לך15 et juxta supputationem frugum vendet tibi.
16 לפי רב השנים תרבה מקנתו ולפי מעט השנים תמעיט מקנתו כי מספר תבואת הוא מכר לך16 Quanto plures anni remanserint post jubilæum, tanto crescet et pretium : et quanto minus temporis numeraveris, tanto minoris et emptio constabit : tempus enim frugum vendet tibi.
17 ולא תונו איש את עמיתו ויראת מאלהיך כי אני יהוה אלהיכם17 Nolite affligere contribules vestros, sed timeat unusquisque Deum suum, quia ego Dominus Deus vester.
18 ועשיתם את חקתי ואת משפטי תשמרו ועשיתם אתם וישבתם על הארץ לבטח18 Facite præcepta mea, et judicia custodite, et implete ea : ut habitare possitis in terra absque ullo pavore,
19 ונתנה הארץ פריה ואכלתם לשבע וישבתם לבטח עליה19 et gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, nullius impetum formidantes.
20 וכי תאמרו מה נאכל בשנה השביעת הן לא נזרע ולא נאסף את תבואתנו20 Quod si dixeritis : Quid comedemus anno septimo, si non severimus, neque collegerimus fruges nostras ?
21 וצויתי את ברכתי לכם בשנה הששית ועשת את התבואה לשלש השנים21 dabo benedictionem meam vobis anno sexto, et faciet fructus trium annorum :
22 וזרעתם את השנה השמינת ואכלתם מן התבואה ישן עד השנה התשיעת עד בוא תבואתה תאכלו ישן22 seretisque anno octavo, et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum : donec nova nascantur, edetis vetera.
23 והארץ לא תמכר לצמתת כי לי הארץ כי גרים ותושבים אתם עמדי23 Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis :
24 ובכל ארץ אחזתכם גאלה תתנו לארץ24 unde cuncta regio possessionis vestræ sub redemptionis conditione vendetur.
25 כי ימוך אחיך ומכר מאחזתו ובא גאלו הקרב אליו וגאל את ממכר אחיו25 Si attenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam, et voluerit propinquus ejus, potest redimere quod ille vendiderat.
26 ואיש כי לא יהיה לו גאל והשיגה ידו ומצא כדי גאלתו26 Sin autem non habuerit proximum, et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 וחשב את שני ממכרו והשיב את העדף לאיש אשר מכר לו ושב לאחזתו27 computabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit : et quod reliquum est, reddet emptori, sicque recipiet possessionem suam.
28 ואם לא מצאה ידו די השיב לו והיה ממכרו ביד הקנה אתו עד שנת היובל ויצא ביבל ושב לאחזתו28 Quod si non invenerit manus ejus ut reddat pretium, habebit emptor quod emerat, usque ad annum jubilæum. In ipso enim omnis venditio redibit ad dominum et ad possessorem pristinum.
29 ואיש כי ימכר בית מושב עיר חומה והיתה גאלתו עד תם שנת ממכרו ימים תהיה גאלתו29 Qui vendiderit domum intra urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 ואם לא יגאל עד מלאת לו שנה תמימה וקם הבית אשר בעיר אשר לא חמה לצמיתת לקנה אתו לדרתיו לא יצא ביבל30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor possidebit eam, et posteri ejus in perpetuum, et redimi non poterit, etiam in jubilæo.
31 ובתי החצרים אשר אין להם חמה סביב על שדה הארץ יחשב גאלה תהיה לו וביבל יצא31 Sin autem in villa domus, quæ muros non habet, agrorum jure vendetur : si ante redempta non fuerit, in jubilæo revertetur ad dominum.
32 וערי הלוים בתי ערי אחזתם גאלת עולם תהיה ללוים32 Ædes Levitarum quæ in urbibus sunt, semper possunt redimi :
33 ואשר יגאל מן הלוים ויצא ממכר בית ועיר אחזתו ביבל כי בתי ערי הלוים הוא אחזתם בתוך בני ישראל33 si redemptæ non fuerint, in jubilæo revertentur ad dominos, quia domus urbium Levitarum pro possessionibus sunt inter filios Israël.
34 ושדה מגרש עריהם לא ימכר כי אחזת עולם הוא להם34 Suburbana autem eorum non veneant, quia possessio sempiterna est.
35 וכי ימוך אחיך ומטה ידו עמך והחזקת בו גר ותושב וחי עמך35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam et peregrinum, et vixerit tecum,
36 אל תקח מאתו נשך ותרבית ויראת מאלהיך וחי אחיך עמך36 ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam dedisti : time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te.
37 את כספך לא תתן לו בנשך ובמרבית לא תתן אכלך37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges.
38 אני יהוה אלהיכם אשר הוצאתי אתכם מארץ מצרים לתת לכם את ארץ כנען להיות לכם לאלהים38 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut darem vobis terram Chanaan, et essem vester Deus.
39 וכי ימוך אחיך עמך ונמכר לך לא תעבד בו עבדת עבד39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes servitute famulorum,
40 כשכיר כתושב יהיה עמך עד שנת היבל יעבד עמך40 sed quasi mercenarius et colonus erit : usque ad annum jubilæum operabitur apud te,
41 ויצא מעמך הוא ובניו עמו ושב אל משפחתו ואל אחזת אבתיו ישוב41 et postea egredietur cum liberis suis, et revertetur ad cognationem, ad possessionem patrum suorum.
42 כי עבדי הם אשר הוצאתי אתם מארץ מצרים לא ימכרו ממכרת עבד42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos de terra Ægypti : non veneant conditione servorum :
43 לא תרדה בו בפרך ויראת מאלהיך43 ne affligas eum per potentiam, sed metuito Deum tuum.
44 ועבדך ואמתך אשר יהיו לך מאת הגוים אשר סביבתיכם מהם תקנו עבד ואמה44 Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt :
45 וגם מבני התושבים הגרים עמכם מהם תקנו וממשפחתם אשר עמכם אשר הולידו בארצכם והיו לכם לאחזה45 et de advenis qui peregrinantur apud vos, vel qui ex his nati fuerint in terra vestra, hos habebitis famulos :
46 והתנחלתם אתם לבניכם אחריכם לרשת אחזה לעלם בהם תעבדו ובאחיכם בני ישראל איש באחיו לא תרדה בו בפרך46 et hæreditario jure transmittetis ad posteros, ac possidebitis in æternum : fratres autem vestros filios Israël ne opprimatis per potentiam.
47 וכי תשיג יד גר ותושב עמך ומך אחיך עמו ונמכר לגר תושב עמך או לעקר משפחת גר47 Si invaluerit apud vos manus advenæ atque peregrini, et attenuatus frater tuus vendiderit se ei, aut cuiquam de stirpe ejus :
48 אחרי נמכר גאלה תהיה לו אחד מאחיו יגאלנו48 post venditionem potest redimi. Qui voluerit ex fratribus suis, redimet eum,
49 או דדו או בן דדו יגאלנו או משאר בשרו ממשפחתו יגאלנו או השיגה ידו ונגאל49 et patruus, et patruelis, et consanguineus, et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimet se,
50 וחשב עם קנהו משנת המכרו לו עד שנת היבל והיה כסף ממכרו במספר שנים כימי שכיר יהיה עמו50 supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suæ usque ad annum jubilæum : et pecunia, qua venditus fuerat, juxta annorum numerum, et rationem mercenarii supputata.
51 אם עוד רבות בשנים לפיהן ישיב גאלתו מכסף מקנתו51 Si plures fuerint anni qui remanent usque ad jubilæum, secundum hos reddet et pretium :
52 ואם מעט נשאר בשנים עד שנת היבל וחשב לו כפי שניו ישיב את גאלתו52 si pauci, ponet rationem cum eo juxta annorum numerum, et reddet emptori quod reliquum est annorum,
53 כשכיר שנה בשנה יהיה עמו לא ירדנו בפרך לעיניך53 quibus ante servivit mercedibus imputatis : non affliget eum violenter in conspectu tuo.
54 ואם לא יגאל באלה ויצא בשנת היבל הוא ובניו עמו54 Quod si per hæc redimi non potuerit, anno jubilæo egredietur cum liberis suis.
55 כי לי בני ישראל עבדים עבדי הם אשר הוצאתי אותם מארץ מצרים אני יהוה אלהיכם55 Mei enim sunt servi filii Israël, quos eduxi de terra Ægypti.