Joel (יואל) - Gioele 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 משא גיא חזיון מה לך אפוא כי עלית כלך לגגות | 1 Onus vallis Visionis. Quidnam quoque tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta ? |
2 תשאות מלאה עיר הומיה קריה עליזה חלליך לא חללי חרב ולא מתי מלחמה | 2 Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans ; interfecti tui, non interfecti gladio, nec mortui in bello. |
3 כל קציניך נדדו יחד מקשת אסרו כל נמצאיך אסרו יחדו מרחוק ברחו | 3 Cuncti principes tui fugerunt simul dureque ligati sunt ; omnes qui inventi sunt vincti sunt pariter ; procul fugerunt. |
4 על כן אמרתי שעו מני אמרר בבכי אל תאיצו לנחמני על שד בת עמי | 4 Propterea dixi : Recedite a me : amare flebo ; nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei ; |
5 כי יום מהומה ומבוסה ומבוכה לאדני יהוה צבאות בגיא חזיון מקרקר קר ושוע אל ההר | 5 dies enim interfectionis, et conculcationis, et fletuum, Domino Deo exercituum, in valle Visionis, scrutans murum, et magnificus super montem. |
6 ועילם נשא אשפה ברכב אדם פרשים וקיר ערה מגן | 6 Et Ælam sumpsit pharetram, currum hominis equitis, et parietem nudavit clypeus. |
7 ויהי מבחר עמקיך מלאו רכב והפרשים שת שתו השערה | 7 Et erunt electæ valles tuæ plenæ quadrigarum, et equites ponent sedes suas in porta. |
8 ויגל את מסך יהודה ותבט ביום ההוא אל נשק בית היער | 8 Et revelabitur operimentum Judæ, et videbis in die illa armamentarium domus saltus. |
9 ואת בקיעי עיר דוד ראיתם כי רבו ותקבצו את מי הברכה התחתונה | 9 Et scissuras civitatis David videbitis, quia multiplicatæ sunt ; et congregastis aquas piscinæ inferioris, |
10 ואת בתי ירושלם ספרתם ותתצו הבתים לבצר החומה | 10 et domos Jerusalem numerastis, et destruxistis domos ad muniendum murum. |
11 ומקוה עשיתם בין החמתים למי הברכה הישנה ולא הבטתם אל עשיה ויצרה מרחוק לא ראיתם | 11 Et lacum fecistis inter duos muros ad aquam piscinæ veteris ; et non suspexistis ad eum qui fecerat eam, et operatorem ejus de longe non vidistis. |
12 ויקרא אדני יהוה צבאות ביום ההוא לבכי ולמספד ולקרחה ולחגר שק | 12 Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci ; |
13 והנה ששון ושמחה הרג בקר ושחט צאן אכל בשר ושתות יין אכול ושתו כי מחר נמות | 13 et ecce gaudium et lætitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum : comedamus et bibamus, cras enim moriemur. |
14 ונגלה באזני יהוה צבאות אם יכפר העון הזה לכם עד תמתון אמר אדני יהוה צבאות | 14 Et revelata est in auribus meis vox Domini exercituum : Si dimittetur iniquitas hæc vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. |
15 כה אמר אדני יהוה צבאות לך בא אל הסכן הזה על שבנא אשר על הבית | 15 Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Vade, ingredere ad eum qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam, præpositum templi, et dices ad eum : |
16 מה לך פה ומי לך פה כי חצבת לך פה קבר חצבי מרום קברו חקקי בסלע משכן לו | 16 Quid tu hic, aut quasi quis hic ? quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter, in petra tabernaculum tibi. |
17 הנה יהוה מטלטלך טלטלה גבר ועטך עטה | 17 Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus ; et quasi amictum, sic sublevabit te. |
18 צנוף יצנפך צנפה כדור אל ארץ רחבת ידים שמה תמות ושמה מרכבות כבודך קלון בית אדניך | 18 Coronas coronabit te tribulatione ; quasi pilam mittet te in terram latam et spatiosam ; ibi morieris, et ibi erit currus gloriæ tuæ, ignominia domus domini tui. |
19 והדפתיך ממצבך וממעמדך יהרסך | 19 Et expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te. |
20 והיה ביום ההוא וקראתי לעבדי לאליקים בן חלקיהו | 20 Et erit in die illa : vocabo servum meum Eliacim, filium Helciæ, |
21 והלבשתיו כתנתך ואבנטך אחזקנו וממשלתך אתן בידו והיה לאב ליושב ירושלם ולבית יהודה | 21 et induam illum tunica tua, et cingulo tuo confortabo eum, et potestatem tuam dabo in manu ejus ; et erit quasi pater habitantibus Jerusalem et domui Juda. |
22 ונתתי מפתח בית דוד על שכמו ופתח ואין סגר וסגר ואין פתח | 22 Et dabo clavem domus David super humerum ejus ; et aperiet, et non erit qui claudat ; et claudet, et non erit qui aperiat. |
23 ותקעתיו יתד במקום נאמן והיה לכסא כבוד לבית אביו | 23 Et figam illum paxillum in loco fideli, et erit in solium gloriæ domui patris ejus. |
24 ותלו עליו כל כבוד בית אביו הצאצאים והצפעות כל כלי הקטן מכלי האגנות ועד כל כלי הנבלים | 24 Et suspendent super eum omnem gloriam domus patris ejus ; vasorum diversa genera, omne vas parvulum, a vasis craterarum usque ad omne vas musicorum. |
25 ביום ההוא נאם יהוה צבאות תמוש היתד התקועה במקום נאמן ונגדעה ונפלה ונכרת המשא אשר עליה כי יהוה דבר | 25 In die illa, dicit Dominus exercituum, auferetur paxillus qui fixus fuerat in loco fideli, et frangetur, et cadet, et peribit quod pependerat in eo, quia Dominus locutus est. |