Shir ha-Shirim (שיר השירים ) - Cantico dei Cantici 35
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 ויען אליהו ויאמר | 1 Igitur Eliu hæc rursum locutus est : |
2 הזאת חשבת למשפט אמרת צדקי מאל | 2 Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio, ut diceres : Justior sum Deo ? |
3 כי תאמר מה יסכן לך מה אעיל מחטאתי | 3 Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est : vel quid tibi proderit, si ego peccavero ? |
4 אני אשיבך מלין ואת רעיך עמך | 4 Itaque ego respondebo sermonibus tuis, et amicis tuis tecum. |
5 הבט שמים וראה ושור שחקים גבהו ממך | 5 Suspice cælum, et intuere : et contemplare æthera quod altior te sit. |
6 אם חטאת מה תפעל בו ורבו פשעיך מה תעשה לו | 6 Si peccaveris, quid ei nocebis ? et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ? |
7 אם צדקת מה תתן לו או מה מידך יקח | 7 Porro si juste egeris, quid donabis ei ? aut quid de manu tua accipiet ? |
8 לאיש כמוך רשעך ולבן אדם צדקתך | 8 Homini qui similis tui est, nocebit impietas tua : et filium hominis adjuvabit justitia tua. |
9 מרב עשוקים יזעיקו ישועו מזרוע רבים | 9 Propter multitudinem calumniatorum clamabunt, et ejulabunt propter vim brachii tyrannorum. |
10 ולא אמר איה אלוה עשי נתן זמרות בלילה | 10 Et non dixit : Ubi est Deus qui fecit me, qui dedit carmina in nocte ; |
11 מלפנו מבהמות ארץ ומעוף השמים יחכמנו | 11 qui docet nos super jumenta terræ, et super volucres cæli erudit nos ? |
12 שם יצעקו ולא יענה מפני גאון רעים | 12 Ibi clamabunt, et non exaudiet, propter superbiam malorum. |
13 אך שוא לא ישמע אל ושדי לא ישורנה | 13 Non ergo frustra audiet Deus, et Omnipotens causas singulorum intuebitur. |
14 אף כי תאמר לא תשורנו דין לפניו ותחולל לו | 14 Etiam cum dixeris : Non considerat : judicare coram illo, et expecta eum. |
15 ועתה כי אין פקד אפו ולא ידע בפש מאד | 15 Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde. |
16 ואיוב הבל יפצה פיהו בבלי דעת מלין יכבר | 16 Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. |