Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 27


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ועשית את המזבח עצי שטים חמש אמות ארך וחמש אמות רחב רבוע יהיה המזבח ושלש אמות קמתו1 Facies et altare de lignis setim, quod habebit quinque cubitus in longitudine, et totidem in latitudine, id est, quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2 ועשית קרנתיו על ארבע פנתיו ממנו תהיין קרנתיו וצפית אתו נחשת2 Cornua autem per quatuor angulos ex ipso erunt : et operies illud ære.
3 ועשית סירתיו לדשנו ויעיו ומזרקתיו ומזלגתיו ומחתתיו לכל כליו תעשה נחשת3 Faciesque in usus ejus lebetes ad suscipiendos cineres, et forcipes atque fuscinulas, et ignium receptacula ; omnia vasa ex ære fabricabis.
4 ועשית לו מכבר מעשה רשת נחשת ועשית על הרשת ארבע טבעת נחשת על ארבע קצותיו4 Craticulamque in modum retis æneam : per cujus quatuor angulos erunt quatuor annuli ænei.
5 ונתתה אתה תחת כרכב המזבח מלמטה והיתה הרשת עד חצי המזבח5 Quos pones subter arulam altaris : eritque craticula usque ad altaris medium.
6 ועשית בדים למזבח בדי עצי שטים וצפית אתם נחשת6 Facies et vectes altaris de lignis setim duos, quos operies laminis æneis :
7 והובא את בדיו בטבעת והיו הבדים על שתי צלעת המזבח בשאת אתו7 et induces per circulos, eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
8 נבוב לחת תעשה אתו כאשר הראה אתך בהר כן יעשו8 Non solidum, sed inane et cavum intrinsecus facies illud, sicut tibi in monte monstratum est.
9 ועשית את חצר המשכן לפאת נגב תימנה קלעים לחצר שש משזר מאה באמה ארך לפאה האחת9 Facies et atrium tabernaculi, in cujus australi plaga contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta : centum cubitos unum latus tenebit in longitudine.
10 ועמדיו עשרים ואדניהם עשרים נחשת ווי העמדים וחשקיהם כסף10 Et columnas viginti cum basibus totidem æneis, quæ capita cum cælaturis suis habebunt argentea.
11 וכן לפאת צפון בארך קלעים מאה ארך ועמדו עשרים ואדניהם עשרים נחשת ווי העמדים וחשקיהם כסף11 Similiter et in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnæ viginti, et bases æneæ ejusdem numeri, et capita earum cum cælaturis suis argentea.
12 ורחב החצר לפאת ים קלעים חמשים אמה עמדיהם עשרה ואדניהם עשרה12 In latitudine vero atrii, quod respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos, et columnæ decem, basesque totidem.
13 ורחב החצר לפאת קדמה מזרחה חמשים אמה13 In ea quoque atrii latitudine, quæ respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt.
14 וחמש עשרה אמה קלעים לכתף עמדיהם שלשה ואדניהם שלשה14 In quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur, columnæque tres et bases totidem :
15 ולכתף השנית חמש עשרה קלעים עמדיהם שלשה ואדניהם שלשה15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim, columnæ tres, et bases totidem.
16 ולשער החצר מסך עשרים אמה תכלת וארגמן ותולעת שני ושש משזר מעשה רקם עמדיהם ארבעה ואדניהם ארבעה16 In introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii : columnas habebit quatuor, cum basibus totidem.
17 כל עמודי החצר סביב מחשקים כסף וויהם כסף ואדניהם נחשת17 Omnes columnæ atrii per circuitum vestitæ erunt argenteis laminis, capitibus argenteis, et basibus æneis.
18 ארך החצר מאה באמה ורחב חמשים בחמשים וקמה חמש אמות שש משזר ואדניהם נחשת18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit : fietque de bysso retorta, et habebit bases æneas.
19 לכל כלי המשכן בכל עבדתו וכל יתדתיו וכל יתדת החצר נחשת19 Cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et cæremonias, tam paxillos ejus quam atrii, ex ære facies.
20 ואתה תצוה את בני ישראל ויקחו אליך שמן זית זך כתית למאור להעלת נר תמיד20 Præcipe filiis Israël ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum, piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
21 באהל מועד מחוץ לפרכת אשר על העדת יערך אתו אהרן ובניו מערב עד בקר לפני יהוה חקת עולם לדרתם מאת בני ישראל21 in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël.