Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Shemòt (שמות) - Esodo 27


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ועשית את המזבח עצי שטים חמש אמות ארך וחמש אמות רחב רבוע יהיה המזבח ושלש אמות קמתו1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine.
2 ועשית קרנתיו על ארבע פנתיו ממנו תהיין קרנתיו וצפית אתו נחשת2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere.
3 ועשית סירתיו לדשנו ויעיו ומזרקתיו ומזלגתיו ומחתתיו לכל כליו תעשה נחשת3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis.
4 ועשית לו מכבר מעשה רשת נחשת ועשית על הרשת ארבע טבעת נחשת על ארבע קצותיו4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei,
5 ונתתה אתה תחת כרכב המזבח מלמטה והיתה הרשת עד חצי המזבח5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium.
6 ועשית בדים למזבח בדי עצי שטים וצפית אתם נחשת6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis,
7 והובא את בדיו בטבעת והיו הבדים על שתי צלעת המזבח בשאת אתו7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum.
8 נבוב לחת תעשה אתו כאשר הראה אתך בהר כן יעשו8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.
9 ועשית את חצר המשכן לפאת נגב תימנה קלעים לחצר שש משזר מאה באמה ארך לפאה האחת9 Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
10 ועמדיו עשרים ואדניהם עשרים נחשת ווי העמדים וחשקיהם כסף10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos.
11 וכן לפאת צפון בארך קלעים מאה ארך ועמדו עשרים ואדניהם עשרים נחשת ווי העמדים וחשקיהם כסף11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei.
12 ורחב החצר לפאת ים קלעים חמשים אמה עמדיהם עשרה ואדניהם עשרה12 In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem.
13 ורחב החצר לפאת קדמה מזרחה חמשים אמה13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt,
14 וחמש עשרה אמה קלעים לכתף עמדיהם שלשה ואדניהם שלשה14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem;
15 ולכתף השנית חמש עשרה קלעים עמדיהם שלשה ואדניהם שלשה15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem.
16 ולשער החצר מסך עשרים אמה תכלת וארגמן ותולעת שני ושש משזר מעשה רקם עמדיהם ארבעה ואדניהם ארבעה16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem.
17 כל עמודי החצר סביב מחשקים כסף וויהם כסף ואדניהם נחשת17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae.
18 ארך החצר מאה באמה ורחב חמשים בחמשים וקמה חמש אמות שש משזר ואדניהם נחשת18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas.
19 לכל כלי המשכן בכל עבדתו וכל יתדתיו וכל יתדת החצר נחשת19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.
20 ואתה תצוה את בני ישראל ויקחו אליך שמן זית זך כתית למאור להעלת נר תמיד20 Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper
21 באהל מועד מחוץ לפרכת אשר על העדת יערך אתו אהרן ובניו מערב עד בקר לפני יהוה חקת עולם לדרתם מאת בני ישראל21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.