Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Divrei Hayamim (דברי הימים) - 1 Cronache 15


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויעש לו בתים בעיר דויד ויכן מקום לארון האלהים ויט לו אהל1 Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum.
2 אז אמר דויד לא לשאת את ארון האלהים כי אם הלוים כי בם בחר יהוה לשאת את ארון יהוה ולשרתו עד עולם2 Tunc dixit David: “ Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum ”.
3 ויקהל דויד את כל ישראל אל ירושלם להעלות את ארון יהוה אל מקומו אשר הכין לו3 Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei;
4 ויאסף דויד את בני אהרן ואת הלוים4 necnon et filios Aaron et Levitas.
5 לבני קהת אוריאל השר ואחיו מאה ועשרים5 De filiis Caath Uriel princeps fuit et fratres eius centum viginti;
6 לבני מררי עשיה השר ואחיו מאתים ועשרים6 de filiis Merari Asaia princeps et fratres eius ducenti viginti;
7 לבני גרשום יואל השר ואחיו מאה ושלשים7 de filiis Gerson Ioel princeps et fratres eius centum triginta;
8 לבני אליצפן שמעיה השר ואחיו מאתים8 de filiis Elisaphan Semeias princeps et fratres eius ducenti;
9 לבני חברון אליאל השר ואחיו שמונים9 de filiis Hebron Eliel princeps et fratres eius octoginta;
10 לבני עזיאל עמינדב השר ואחיו מאה ושנים עשר10 de filiis Oziel Aminadab princeps et fratres eius centum duodecim.
11 ויקרא דויד לצדוק ולאביתר הכהנים וללוים לאוריאל עשיה ויואל שמעיה ואליאל ועמינדב11 Vocavitque David Sadoc et Abiathar sacerdotes et Levitas Uriel, Asaiam, Ioel, Semeiam, Eliel et Aminadab
12 ויאמר להם אתם ראשי האבות ללוים התקדשו אתם ואחיכם והעליתם את ארון יהוה אלהי ישראל אל הכינותי לו12 et dixit ad eos: “ Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi.
13 כי למבראשונה לא אתם פרץ יהוה אלהינו בנו כי לא דרשנהו כמשפט13 Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat ”.
14 ויתקדשו הכהנים והלוים להעלות את ארון יהוה אלהי ישראל14 Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel;
15 וישאו בני הלוים את ארון האלהים כאשר צוה משה כדבר יהוה בכתפם במטות עליהם15 et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus.
16 ויאמר דויד לשרי הלוים להעמיד את אחיהם המשררים בכלי שיר נבלים וכנרות ומצלתים משמיעים להרים בקול לשמחה16 Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus laetitiae.
17 ויעמידו הלוים את הימן בן יואל ומן אחיו אסף בן ברכיהו ומן בני מררי אחיהם איתן בן קושיהו17 Constitueruntque Levitae Heman filium Ioel et de fratribus eius Asaph filium Barachiae, de filiis vero Merari fratribus eorum Ethan filium Casaiae
18 ועמהם אחיהם המשנים זכריהו בן ויעזיאל ושמירמות ויחיאל ועני אליאב ובניהו ומעשיהו ומתתיהו ואליפלהו ומקניהו ועבד אדם ויעיאל השערים18 et cum eis fratres eorum in secundo ordine Zachariam et Bani et Iaziel et Semiramoth et Iahiel et Ani, Eliab et Banaiam et Maasiam et Matthathiam et Eliphalu et Maceniam et Obededom et Iehiel ianitores.
19 והמשררים הימן אסף ואיתן במצלתים נחשת להשמיע19 Porro cantores Heman, Asaph et Ethan in cymbalis aeneis bene sonantibus,
20 וזכריה ועזיאל ושמירמות ויחיאל ועני ואליאב ומעשיהו ובניהו בנבלים על עלמות20 Zacharias autem et Oziel et Semiramoth et Iahiel et Ani et Eliab et Maasias et Banaias in nablis secundum “ Virgines ”.
21 ומתתיהו ואליפלהו ומקניהו ועבד אדם ויעיאל ועזזיהו בכנרות על השמינית לנצח21 Porro Matthathias et Eliphalu et Macenias et Obededom et Iehiel et Ozaziu in citharis super octavam, ut dirigerent;
22 וכנניהו שר הלוים במשא יסר במשא כי מבין הוא22 Chonenias autem princeps Levitarum portantium arcam praeerat ad portandum, erat quippe valde sapiens.
23 וברכיה ואלקנה שערים לארון23 Et Barachias et Elcana ianitores pro arca.
24 ושבניהו ויושפט ונתנאל ועמשי וזכריהו ובניהו ואליעזר הכהנים מחצצרים בחצצרות לפני ארון האלהים ועבד אדם ויחיה שערים לארון24 Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca.
25 ויהי דויד וזקני ישראל ושרי האלפים ההלכים להעלות את ארון ברית יהוה מן בית עבד אדם בשמחה25 Igitur David et maiores natu Israel et tribuni ierunt ad deportandam arcam foederis Domini de domo Obededom cum laetitia.
26 ויהי בעזר האלהים את הלוים נשאי ארון ברית יהוה ויזבחו שבעה פרים ושבעה אילים26 Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes.
27 ודויד מכרבל במעיל בוץ וכל הלוים הנשאים את הארון והמשררים וכנניה השר המשא המשררים ועל דויד אפוד בד27 Porro David indutus pallio byssino et universi Levitae, qui portabant arcam, cantoresque et Chonenias princeps pro portanda arca — David autem indutus erat etiam ephod lineo —
28 וכל ישראל מעלים את ארון ברית יהוה בתרועה ובקול שופר ובחצצרות ובמצלתים משמעים בנבלים וכנרות28 universusque Israel deducebant arcam foederis Domini in iubilo et sonitu bucinae et tubis et cymbalis bene sonantibus et nablis et citharis.
29 ויהי ארון ברית יהוה בא עד עיר דויד ומיכל בת שאול נשקפה בעד החלון ותרא את המלך דויד מרקד ומשחק ותבז לו בלבה29 Cumque pervenisset arca foederis Domini usque ad civitatem David, Michol filia Saul prospiciens per fenestram vidit regem David saltantem atque ludentem et despexit eum in corde suo.