Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 2 Samuele 1


font
MODERN HEBREW BIBLEVULGATA
1 ויהי אחרי מות שאול ודוד שב מהכות את העמלק וישב דוד בצקלג ימים שנים1 Factum est autem, postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cæde Amalec, et maneret in Siceleg duos dies.
2 ויהי ביום השלישי והנה איש בא מן המחנה מעם שאול ובגדיו קרעים ואדמה על ראשו ויהי בבאו אל דוד ויפל ארצה וישתחו2 In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa, et pulvere conspersus caput : et ut venit ad David, cecidit super faciem suam, et adoravit.
3 ויאמר לו דוד אי מזה תבוא ויאמר אליו ממחנה ישראל נמלטתי3 Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad eum : De castris Israël fugi.
4 ויאמר אליו דוד מה היה הדבר הגד נא לי ויאמר אשר נס העם מן המלחמה וגם הרבה נפל מן העם וימתו וגם שאול ויהונתן בנו מתו4 Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex prælio, et multi corruentes e populo mortui sunt : sed et Saul et Jonathas filius ejus interierunt.
5 ויאמר דוד אל הנער המגיד לו איך ידעת כי מת שאול ויהונתן בנו5 Dixitque David ad adolescentem qui nuntiabat ei : Unde scis quia mortuus est Saul, et Jonathas filius ejus ?
6 ויאמר הנער המגיד לו נקרא נקריתי בהר הגלבע והנה שאול נשען על חניתו והנה הרכב ובעלי הפרשים הדבקהו6 Et ait adolescens qui nuntiabat ei : Casu veni in montem Gelboë, et Saul incumbebat super hastam suam : porro currus et equites appropinquabant ei,
7 ויפן אחריו ויראני ויקרא אלי ואמר הנני7 et conversus post tergum suum, vidensque me, vocavit. Cui cum respondissem : Adsum :
8 ויאמר לי מי אתה ויאמר אליו עמלקי אנכי8 dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalecites ego sum.
9 ויאמר אלי עמד נא עלי ומתתני כי אחזני השבץ כי כל עוד נפשי בי9 Et locutus est mihi : Sta super me, et interfice me : quoniam tenent me angustiæ, et adhuc tota anima mea in me est.
10 ואעמד עליו ואמתתהו כי ידעתי כי לא יחיה אחרי נפלו ואקח הנזר אשר על ראשו ואצעדה אשר על זרעו ואביאם אל אדני הנה10 Stansque super eum, occidi illum : sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam : et tuli diadema quod erat in capite ejus, et armillam de brachio illius, et attuli ad te dominum meum huc.
11 ויחזק דוד בבגדו ויקרעם וגם כל האנשים אשר אתו11 Apprehendens autem David, vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
12 ויספדו ויבכו ויצמו עד הערב על שאול ועל יהונתן בנו ועל עם יהוה ועל בית ישראל כי נפלו בחרב12 et planxerunt, et fleverunt, et jejunaverunt usque ad vesperam super Saul, et super Jonathan filium ejus, et super populum Domini, et super domum Israël, eo quod corruissent gladio.
13 ויאמר דוד אל הנער המגיד לו אי מזה אתה ויאמר בן איש גר עמלקי אנכי13 Dixitque David ad juvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu ? Qui respondit : Filius hominis advenæ Amalecitæ ego sum.
14 ויאמר אליו דוד איך לא יראת לשלח ידך לשחת את משיח יהוה14 Et ait ad eum David : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
15 ויקרא דוד לאחד מהנערים ויאמר גש פגע בו ויכהו וימת15 Vocansque David unum de pueris suis, ait : Accedens irrue in eum. Qui percussit illum, et mortuus est.
16 ויאמר אליו דוד דמיך על ראשך כי פיך ענה בך לאמר אנכי מתתי את משיח יהוה16 Et ait ad eum David : Sanguis tuus super caput tuum : os enim tuum locutum est adversum te, dicens : Ego interfeci christum Domini.
17 ויקנן דוד את הקינה הזאת על שאול ועל יהונתן בנו17 Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul, et super Jonathan filium ejus
18 ויאמר ללמד בני יהודה קשת הנה כתובה על ספר הישר18 (et præcepit ut docerent filios Juda arcum, sicut scriptum est in libro justorum), et ait : Considera, Israël, pro his qui mortui sunt,
super excelsa tua vulnerati.
19 הצבי ישראל על במותיך חלל איך נפלו גבורים19 Inclyti Israël super montes tuos interfecti sunt :
quomodo ceciderunt fortes ?
20 אל תגידו בגת אל תבשרו בחוצת אשקלון פן תשמחנה בנות פלשתים פן תעלזנה בנות הערלים20 Nolite annuntiare in Geth,
neque annuntietis in compitis Ascalonis :
ne forte lætentur filiæ Philisthiim ;
ne exultent filiæ incircumcisorum.
21 הרי בגלבע אל טל ואל מטר עליכם ושדי תרומת כי שם נגעל מגן גבורים מגן שאול בלי משיח בשמן21 Montes Gelboë, nec ros, nec pluvia veniant super vos,
neque sint agri primitiarum :
quia ibi abjectus est clypeus fortium :
clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo.

22 מדם חללים מחלב גבורים קשת יהונתן לא נשוג אחור וחרב שאול לא תשוב ריקם22 A sanguine interfectorum, ab adipe fortium,
sagitta Jonathæ numquam rediit retrorsum,
et gladius Saul non est reversus inanis.
23 שאול ויהונתן הנאהבים והנעימם בחייהם ובמותם לא נפרדו מנשרים קלו מאריות גברו23 Saul et Jonathas amabiles, et decori in vita sua,
in morte quoque non sunt divisi :
aquilis velociores, leonibus fortiores.
24 בנות ישראל אל שאול בכינה המלבשכם שני עם עדנים המעלה עדי זהב על לבושכן24 Filiæ Israël, super Saul flete,
qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui præbebat ornamenta aurea cultui vestro.

25 איך נפלו גברים בתוך המלחמה יהונתן על במותיך חלל25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio ?
Jonathas in excelsis tuis occisus est ?
26 צר לי עליך אחי יהונתן נעמת לי מאד נפלאתה אהבתך לי מאהבת נשים26 Doleo super te, frater mi Jonatha,
decore nimis, et amabilis super amorem mulierum.
Sicut mater unicum amat filium suum,
ita ego te diligebam.
27 איך נפלו גבורים ויאבדו כלי מלחמה27 Quomodo ceciderunt robusti,
et perierunt arma bellica ?