Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Bereshìt (בראשית) - Genesi 8


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויזכר אלהים את נח ואת כל החיה ואת כל הבהמה אשר אתו בתבה ויעבר אלהים רוח על הארץ וישכו המים1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
2 ויסכרו מעינת תהום וארבת השמים ויכלא הגשם מן השמים2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.
3 וישבו המים מעל הארץ הלוך ושוב ויחסרו המים מקצה חמשים ומאת יום3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
4 ותנח התבה בחדש השביעי בשבעה עשר יום לחדש על הרי אררט4 Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.
5 והמים היו הלוך וחסור עד החדש העשירי בעשירי באחד לחדש נראו ראשי ההרים5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
6 ויהי מקץ ארבעים יום ויפתח נח את חלון התבה אשר עשה6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
7 וישלח את הערב ויצא יצוא ושוב עד יבשת המים מעל הארץ7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.
8 וישלח את היונה מאתו לראות הקלו המים מעל פני האדמה8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
9 ולא מצאה היונה מנוח לכף רגלה ותשב אליו אל התבה כי מים על פני כל הארץ וישלח ידו ויקחה ויבא אתה אליו אל התבה9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
10 ויחל עוד שבעת ימים אחרים ויסף שלח את היונה מן התבה10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
11 ותבא אליו היונה לעת ערב והנה עלה זית טרף בפיה וידע נח כי קלו המים מעל הארץ11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
12 וייחל עוד שבעת ימים אחרים וישלח את היונה ולא יספה שוב אליו עוד12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
13 ויהי באחת ושש מאות שנה בראשון באחד לחדש חרבו המים מעל הארץ ויסר נח את מכסה התבה וירא והנה חרבו פני האדמה13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
14 ובחדש השני בשבעה ועשרים יום לחדש יבשה הארץ14 Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.
15 וידבר אלהים אל נח לאמר15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
16 צא מן התבה אתה ואשתך ובניך ונשי בניך אתך16 “Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
17 כל החיה אשר אתך מכל בשר בעוף ובבהמה ובכל הרמש הרמש על הארץ הוצא אתך ושרצו בארץ ופרו ורבו על הארץ17 Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam”.
18 ויצא נח ובניו ואשתו ונשי בניו אתו18 Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
19 כל החיה כל הרמש וכל העוף כל רומש על הארץ למשפחתיהם יצאו מן התבה19 Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca.
20 ויבן נח מזבח ליהוה ויקח מכל הבהמה הטהורה ומכל העוף הטהר ויעל עלת במזבח20 Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
21 וירח יהוה את ריח הניחח ויאמר יהוה אל לבו לא אסף לקלל עוד את האדמה בעבור האדם כי יצר לב האדם רע מנעריו ולא אסף עוד להכות את כל חי כאשר עשיתי21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: “Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
22 עד כל ימי הארץ זרע וקציר וקר וחם וקיץ וחרף ויום ולילה לא ישבתו22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent”.