Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni - John 15


font
LXXNOVA VULGATA
1 Ἐγώ εἰμι ἡ ἄμπελος ἡ ἀληθινὴ καὶ ὁ πατήρ μου ὁ γεωργός ἐστιν.1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
2 πᾶν κλῆμα ἐν ἐμοὶ μὴ φέρον καρπὸν αἴρει αὐτό, καὶ πᾶν τὸ καρπὸν φέρον καθαίρει αὐτὸ ἵνα καρπὸν πλείονα φέρῃ.2 Omnem palmitem in menon ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, utfructum plus afferat.
3 ἤδη ὑμεῖς καθαροί ἐστε διὰ τὸν λόγον ὃν λελάληκα ὑμῖν·3 Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sumvobis.
4 μείνατε ἐν ἐμοί, κἀγὼ ἐν ὑμῖν. καθὼς τὸ κλῆμα οὐ δύναται καρπὸν φέρειν ἀφ’ ἑαυτοῦ ἐὰν μὴ μένῃ ἐν τῇ ἀμπέλῳ, οὕτως οὐδὲ ὑμεῖς ἐὰν μὴ ἐν ἐμοὶ μένητε.4 Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum asemetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5 ἐγώ εἰμι ἡ ἄμπελος, ὑμεῖς τὰ κλήματα. ὁ μένων ἐν ἐμοὶ κἀγὼ ἐν αὐτῷ οὗτος φέρει καρπὸν πολύν, ὅτι χωρὶς ἐμοῦ οὐ δύνασθε ποιεῖν οὐδέν.5 Ego sumvitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum,quia sine me nihil potestis facere.
6 ἐὰν μή τις μένῃ ἐν ἐμοί, ἐβλήθη ἔξω ὡς τὸ κλῆμα καὶ ἐξηράνθη καὶ συνάγουσιν αὐτὰ καὶ εἰς τὸ πῦρ βάλλουσιν καὶ καίεται.6 Si quis in me non manserit, missus estforas sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.
7 ἐὰν μείνητε ἐν ἐμοὶ καὶ τὰ ῥήματά μου ἐν ὑμῖν μείνῃ, ὃ ἐὰν θέλητε αἰτήσασθε, καὶ γενήσεται ὑμῖν.7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis,petite, et fiet vobis.
8 ἐν τούτῳ ἐδοξάσθη ὁ πατήρ μου, ἵνα καρπὸν πολὺν φέρητε καὶ γένησθε ἐμοὶ μαθηταί.8 In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multumafferatis et efficiamini mei discipuli.
9 Καθὼς ἠγάπησέν με ὁ πατήρ, κἀγὼ ὑμᾶς ἠγάπησα· μείνατε ἐν τῇ ἀγάπῃ τῇ ἐμῇ.9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexivos; manete in dilectione mea.
10 ἐὰν τὰς ἐντολάς μου τηρήσητε, μενεῖτε ἐν τῇ ἀγάπῃ μου, καθὼς ἐγὼ τὰς ἐντολὰς τοῦ πατρός μου τετήρηκα καὶ μένω αὐτοῦ ἐν τῇ ἀγάπῃ.10 Si praecepta mea servaveritis, manebitis indilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eiusdilectione.
11 Ταῦτα λελάληκα ὑμῖν ἵνα ἡ χαρὰ ἡ ἐμὴ ἐν ὑμῖν ᾖ καὶ ἡ χαρὰ ὑμῶν πληρωθῇ.11 Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudiumvestrum impleatur.
12 Αὕτη ἐστὶν ἡ ἐντολὴ ἡ ἐμή, ἵνα ἀγαπᾶτε ἀλλήλους καθὼς ἠγάπησα ὑμᾶς.12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;
13 μείζονα ταύτης ἀγάπην οὐδεὶς ἔχει, ἵνα τις τὴν ψυχὴν αὐτοῦ θῇ ὑπὲρ τῶν φίλων αὐτοῦ.13 maioremhac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
14 ὑμεῖς φίλοι μού ἐστε ἐὰν ποιῆτε ἃ ἐγὼ ἐντέλλομαι ὑμῖν.14 Vosamici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
15 οὐκέτι λέγω ὑμᾶς δούλους, ὅτι ὁ δοῦλος οὐκ οἶδεν τί ποιεῖ αὐτοῦ ὁ κύριος· ὑμᾶς δὲ εἴρηκα φίλους, ὅτι πάντα ἃ ἤκουσα παρὰ τοῦ πατρός μου ἐγνώρισα ὑμῖν.15 Iam non dico vosservos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quiaomnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16 οὐχ ὑμεῖς με ἐξελέξασθε, ἀλλ’ ἐγὼ ἐξελεξάμην ὑμᾶς καὶ ἔθηκα ὑμᾶς ἵνα ὑμεῖς ὑπάγητε καὶ καρπὸν φέρητε καὶ ὁ καρπὸς ὑμῶν μένῃ, ἵνα ὅ τι ἂν αἰτήσητε τὸν πατέρα ἐν τῷ ὀνόματί μου δῷ ὑμῖν.16 Non vos me elegistis, sedego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vestermaneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
17 Ταῦτα ἐντέλλομαι ὑμῖν, ἵνα ἀγαπᾶτε ἀλλήλους.17 Haec mandovobis, ut diligatis invicem.
18 Εἰ ὁ κόσμος ὑμᾶς μισεῖ, γινώσκετε ὅτι ἐμὲ πρῶτον ὑμῶν μεμίσηκεν.18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19 εἰ ἐκ τοῦ κόσμου ἦτε, ὁ κόσμος ἂν τὸ ἴδιον ἐφίλει· ὅτι δὲ ἐκ τοῦ κόσμου οὐκ ἐστέ, ἀλλ’ ἐγὼ ἐξελεξάμην ὑμᾶς ἐκ τοῦ κόσμου, διὰ τοῦτο μισεῖ ὑμᾶς ὁ κόσμος.19 Si de mundoessetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed egoelegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20 μνημονεύετε τοῦ λόγου οὗ ἐγὼ εἶπον ὑμῖν· οὐκ ἔστιν δοῦλος μείζων τοῦ κυρίου αὐτοῦ. εἰ ἐμὲ ἐδίωξαν, καὶ ὑμᾶς διώξουσιν· εἰ τὸν λόγον μου ἐτήρησαν, καὶ τὸν ὑμέτερον τηρήσουσιν.20 Mementote sermonis, quem egodixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vospersequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21 ἀλλὰ ταῦτα πάντα ποιήσουσιν εἰς ὑμᾶς διὰ τὸ ὄνομά μου, ὅτι οὐκ οἴδασιν τὸν πέμψαντά με.21 Sed haecomnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.
22 Εἰ μὴ ἦλθον καὶ ἐλάλησα αὐτοῖς, ἁμαρτίαν οὐκ εἴχοσαν· νῦν δὲ πρόφασιν οὐκ ἔχουσιν περὶ τῆς ἁμαρτίας αὐτῶν.22 Sinon venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autemexcusationem non habent de peccato suo.
23 ὁ ἐμὲ μισῶν καὶ τὸν πατέρα μου μισεῖ.23 Qui me odit et Patrem meum odit.
24 εἰ τὰ ἔργα μὴ ἐποίησα ἐν αὐτοῖς ἃ οὐδεὶς ἄλλος ἐποίησεν, ἁμαρτίαν οὐκ εἴχοσαν· νῦν δὲ καὶ ἑωράκασιν καὶ μεμισήκασιν καὶ ἐμὲ καὶ τὸν πατέρα μου.24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nuncautem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
25 ἀλλ’ ἵνα πληρωθῇ ὁ λόγος ὁ ἐν τῷ νόμῳ αὐτῶν γεγραμμένος ὅτι ἐμίσησάν με δωρεάν.25 Sed ut impleatur sermo,qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.
26 Ὅταν ἔλθῃ ὁ παράκλητος ὃν ἐγὼ πέμψω ὑμῖν παρὰ τοῦ πατρός, τὸ πνεῦμα τῆς ἀληθείας ὃ παρὰ τοῦ πατρὸς ἐκπορεύεται, ἐκεῖνος μαρτυρήσει περὶ ἐμοῦ·26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritumveritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
27 καὶ ὑμεῖς δὲ μαρτυρεῖτε, ὅτι ἀπ’ ἀρχῆς μετ’ ἐμοῦ ἐστε.27 sed etvos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.