Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni - John 14


font
LXXNOVA VULGATA
1 Μὴ ταρασσέσθω ὑμῶν ἡ καρδία· πιστεύετε εἰς τὸν θεὸν καὶ εἰς ἐμὲ πιστεύετε.1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
2 ἐν τῇ οἰκίᾳ τοῦ πατρός μου μοναὶ πολλαί εἰσιν· εἰ δὲ μή, εἶπον ἂν ὑμῖν ὅτι πορεύομαι ἑτοιμάσαι τόπον ὑμῖν;2 In domoPatris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado pararevobis locum?
3 καὶ ἐὰν πορευθῶ καὶ ἑτοιμάσω τόπον ὑμῖν, πάλιν ἔρχομαι καὶ παραλήμψομαι ὑμᾶς πρὸς ἐμαυτόν, ἵνα ὅπου εἰμὶ ἐγὼ καὶ ὑμεῖς ἦτε.3 Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio etaccipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
4 καὶ ὅπου [ἐγὼ] ὑπάγω οἴδατε τὴν ὁδόν.4 Et quo ego vado,scitis viam ”.
5 Λέγει αὐτῷ Θωμᾶς· κύριε, οὐκ οἴδαμεν ποῦ ὑπάγεις· πῶς δυνάμεθα τὴν ὁδὸν εἰδέναι;5 Dicit ei Thomas: “ Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire?”.
6 λέγει αὐτῷ [ὁ] Ἰησοῦς· ἐγώ εἰμι ἡ ὁδὸς καὶ ἡ ἀλήθεια καὶ ἡ ζωή· οὐδεὶς ἔρχεται πρὸς τὸν πατέρα εἰ μὴ δι’ ἐμοῦ.6 Dicit ei Iesus: “ Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patremnisi per me.
7 εἰ ἐγνώκατέ με, καὶ τὸν πατέρα μου γνώσεσθε. καὶ ἀπ’ ἄρτι γινώσκετε αὐτὸν καὶ ἑωράκατε αὐτόν.7 Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodocognoscitis eum et vidistis eum ”.
8 Λέγει αὐτῷ Φίλιππος· κύριε, δεῖξον ἡμῖν τὸν πατέρα, καὶ ἀρκεῖ ἡμῖν.8 Dicit ei Philippus: “ Domine, ostendenobis Patrem, et sufficit nobis ”.
9 λέγει αὐτῷ ὁ Ἰησοῦς· τοσούτῳ χρόνῳ μεθ’ ὑμῶν εἰμι καὶ οὐκ ἔγνωκάς με, Φίλιππε; ὁ ἑωρακὼς ἐμὲ ἑώρακεν τὸν πατέρα· πῶς σὺ λέγεις· δεῖξον ἡμῖν τὸν πατέρα;9 Dicit ei Iesus: “ Tanto temporevobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem.Quomodo tu dicis: “Ostende nobis Patrem”?
10 οὐ πιστεύεις ὅτι ἐγὼ ἐν τῷ πατρὶ καὶ ὁ πατὴρ ἐν ἐμοί ἐστιν; τὰ ῥήματα ἃ ἐγὼ λέγω ὑμῖν ἀπ’ ἐμαυτοῦ οὐ λαλῶ, ὁ δὲ πατὴρ ἐν ἐμοὶ μένων ποιεῖ τὰ ἔργα αὐτοῦ.10 Non credis quia ego in Patre,et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Paterautem in me manens facit opera sua.
11 πιστεύετέ μοι ὅτι ἐγὼ ἐν τῷ πατρὶ καὶ ὁ πατὴρ ἐν ἐμοί· εἰ δὲ μή, διὰ τὰ ἔργα αὐτὰ πιστεύετε.11 Credite mihi quia ego in Patre, et Paterin me est; alioquin propter opera ipsa credite.
12 Ἀμὴν ἀμὴν λέγω ὑμῖν, ὁ πιστεύων εἰς ἐμὲ τὰ ἔργα ἃ ἐγὼ ποιῶ κἀκεῖνος ποιήσει καὶ μείζονα τούτων ποιήσει, ὅτι ἐγὼ πρὸς τὸν πατέρα πορεύομαι·12 Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipsefaciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.
13 καὶ ὅ τι ἂν αἰτήσητε ἐν τῷ ὀνόματί μου τοῦτο ποιήσω, ἵνα δοξασθῇ ὁ πατὴρ ἐν τῷ υἱῷ.13 Et quodcumquepetieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
14 ἐάν τι αἰτήσητέ με ἐν τῷ ὀνόματί μου ἐγὼ ποιήσω.14 si quidpetieritis me in nomine meo, ego faciam.
15 Ἐὰν ἀγαπᾶτέ με, τὰς ἐντολὰς τὰς ἐμὰς τηρήσετε·15 Si diligitis me, mandata mea servabitis;
16 κἀγὼ ἐρωτήσω τὸν πατέρα καὶ ἄλλον παράκλητον δώσει ὑμῖν, ἵνα μεθ’ ὑμῶν εἰς τὸν αἰῶνα ᾖ,16 et ego rogabo Patrem, et aliumParaclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,
17 τὸ πνεῦμα τῆς ἀληθείας, ὃ ὁ κόσμος οὐ δύναται λαβεῖν, ὅτι οὐ θεωρεῖ αὐτὸ οὐδὲ γινώσκει· ὑμεῖς γινώσκετε αὐτό, ὅτι παρ’ ὑμῖν μένει καὶ ἐν ὑμῖν ἔσται.17 Spiritum veritatis,quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Voscognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.
18 Οὐκ ἀφήσω ὑμᾶς ὀρφανούς, ἔρχομαι πρὸς ὑμᾶς.18 Non relinquam vosorphanos; venio ad vos.
19 ἔτι μικρὸν καὶ ὁ κόσμος με οὐκέτι θεωρεῖ, ὑμεῖς δὲ θεωρεῖτέ με, ὅτι ἐγὼ ζῶ καὶ ὑμεῖς ζήσετε.19 Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autemvidetis me, quia ego vivo et vos vivetis.
20 ἐν ἐκείνῃ τῇ ἡμέρᾳ γνώσεσθε ὑμεῖς ὅτι ἐγὼ ἐν τῷ πατρί μου καὶ ὑμεῖς ἐν ἐμοὶ κἀγὼ ἐν ὑμῖν.20 In illo die vos cognoscetis quiaego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.
21 ὁ ἔχων τὰς ἐντολάς μου καὶ τηρῶν αὐτὰς ἐκεῖνός ἐστιν ὁ ἀγαπῶν με· ὁ δὲ ἀγαπῶν με ἀγαπηθήσεται ὑπὸ τοῦ πατρός μου, κἀγὼ ἀγαπήσω αὐτὸν καὶ ἐμφανίσω αὐτῷ ἐμαυτόν.21 Qui habet mandata mea etservat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patremeo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ”.
22 Λέγει αὐτῷ Ἰούδας, οὐχ ὁ Ἰσκαριώτης· κύριε, [καὶ] τί γέγονεν ὅτι ἡμῖν μέλλεις ἐμφανίζειν σεαυτὸν καὶ οὐχὶ τῷ κόσμῳ;22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: “ Domine, et quid factum est, quianobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ”.
23 ἀπεκρίθη Ἰησοῦς καὶ εἶπεν αὐτῷ· ἐάν τις ἀγαπᾷ με τὸν λόγον μου τηρήσει, καὶ ὁ πατήρ μου ἀγαπήσει αὐτὸν καὶ πρὸς αὐτὸν ἐλευσόμεθα καὶ μονὴν παρ’ αὐτῷ ποιησόμεθα.23 Respondit Iesus et dixitei: “ Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum,et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;
24 ὁ μὴ ἀγαπῶν με τοὺς λόγους μου οὐ τηρεῖ· καὶ ὁ λόγος ὃν ἀκούετε οὐκ ἔστιν ἐμὸς ἀλλὰ τοῦ πέμψαντός με πατρός.24 qui non diligit me,sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius quimisit me, Patris.
25 Ταῦτα λελάληκα ὑμῖν παρ’ ὑμῖν μένων·25 Haec locutus sum vobis apud vos manens.
26 ὁ δὲ παράκλητος, τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον, ὃ πέμψει ὁ πατὴρ ἐν τῷ ὀνόματί μου, ἐκεῖνος ὑμᾶς διδάξει πάντα καὶ ὑπομνήσει ὑμᾶς πάντα ἃ εἶπον ὑμῖν [ἐγώ].26 Paraclitus autem, SpiritusSanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeretvobis omnia, quae dixi vobis.
27 Εἰρήνην ἀφίημι ὑμῖν, εἰρήνην τὴν ἐμὴν δίδωμι ὑμῖν· οὐ καθὼς ὁ κόσμος δίδωσιν ἐγὼ δίδωμι ὑμῖν. μὴ ταρασσέσθω ὑμῶν ἡ καρδία μηδὲ δειλιάτω.27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; nonquomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.
28 ἠκούσατε ὅτι ἐγὼ εἶπον ὑμῖν· ὑπάγω καὶ ἔρχομαι πρὸς ὑμᾶς. εἰ ἠγαπᾶτέ με ἐχάρητε ἂν ὅτι πορεύομαι πρὸς τὸν πατέρα, ὅτι ὁ πατὴρ μείζων μού ἐστιν.28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me,gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
29 καὶ νῦν εἴρηκα ὑμῖν πρὶν γενέσθαι, ἵνα ὅταν γένηται πιστεύσητε.29 Et nunc dixi vobis,priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.
30 Οὐκέτι πολλὰ λαλήσω μεθ’ ὑμῶν, ἔρχεται γὰρ ὁ τοῦ κόσμου ἄρχων· καὶ ἐν ἐμοὶ οὐκ ἔχει οὐδέν,30 Iam non multa loquarvobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
31 ἀλλ’ ἵνα γνῷ ὁ κόσμος ὅτι ἀγαπῶ τὸν πατέρα, καὶ καθὼς ἐνετείλατό μοι ὁ πατήρ, οὕτως ποιῶ. ἐγείρεσθε, ἄγωμεν ἐντεῦθεν.31 sed, utcognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sicfacio. Surgite, eamus hinc.