Siracide 20
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
DIODATI | VULGATA |
---|---|
1 Quam bonum est arguere, quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere ! | |
2 Concupiscentia spadonis devirginabit juvenculam : | |
3 sic qui facit per vim judicium iniquum. | |
4 Quam bonum est correptum manifestare p?nitentiam ! sic enim effugies voluntarium peccatum. | |
5 Est tacens qui invenitur sapiens : et est odibilis qui procax est ad loquendum. | |
6 Est tacens non habens sensum loquelæ : et est tacens sciens tempus aptum. | |
7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus : lascivus autem et imprudens non servabunt tempus. | |
8 Qui multis utitur verbis lædet animam suam : et qui potestatem sibi sumit injuste, odietur. | |
9 Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum. | |
10 Est datum quod non est utile, et est datum cujus retributio duplex. | |
11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput. | |
12 Est qui multa redimat modico pretio, et restituens ea in septuplum. | |
13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit : gratiæ autem fatuorum effundentur. | |
14 Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt. | |
15 Exigua dabit, et multa improperabit : et apertio oris illius inflammatio est. | |
16 Hodie f?neratur quis, et cras expetit : odibilis est homo hujusmodi. | |
17 Fatuo non erit amicus, et non erit gratia bonis illius : | |
18 qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt. Quoties et quanti irridebunt eum ! | |
19 neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit ; similiter et quod non erat habendum. | |
20 Lapsus falsæ linguæ quasi qui in pavimento cadens : sic casus malorum festinanter veniet. | |
21 Homo acharis quasi fabula vana, in ore indisciplinatorum assidua erit. | |
22 Ex ore fatui reprobabitur parabola : non enim dicit illam in tempore suo. | |
23 Est qui vetatur peccare præ inopia, et in requie sua stimulabitur. | |
24 Est qui perdet animam suam præ confusione, et ab imprudenti persona perdet eam : personæ autem acceptione perdet se. | |
25 Est qui præ confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis. | |
26 Opprobrium nequam in homine mendacium : et in ore indisciplinatorum assidue erit. | |
27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis : perditionem autem ambo hæreditabunt. | |
28 Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione. | |
29 Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. | |
30 Qui operatur terram suam inaltabit acervum frugum, et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem. | |
31 Xenia et dona excæcant oculos judicum, et quasi mutus, in ore avertit correptiones eorum. | |
32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque ? | |
33 Melior est qui celat insipientiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. |