Joel (יואל) - Gioele 23
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | NOVA VULGATA |
---|---|
1 משא צר הילילו אניות תרשיש כי שדד מבית מבוא מארץ כתים נגלה למו | 1 Oraculum Tyri. Ululate, naves Tharsis, quia vastatum est refugium vestrum; cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis. |
2 דמו ישבי אי סחר צידון עבר ים מלאוך | 2 Obstupescite, qui habitatis in insula; negotiatores Sidonis transfretantes mare repleverunt te. |
3 ובמים רבים זרע שחר קציר יאור תבואתה ותהי סחר גוים | 3 In aquis multis semen Nili, messis fluminis fruges eius; et facta est negotiatio gentium. |
4 בושי צידון כי אמר ים מעוז הים לאמר לא חלתי ולא ילדתי ולא גדלתי בחורים רוממתי בתולות | 4 Erubesce, Sidon, ait enim mare, fortitudo maris, dicens: “ Non parturivi et non peperi; et non enutrivi iuvenes nec virgines educavi ”. |
5 כאשר שמע למצרים יחילו כשמע צר | 5 Cum auditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum audierint de Tyro. |
6 עברו תרשישה הילילו ישבי אי | 6 Transite ad Tharsis, ululate, qui habitatis in insula. |
7 הזאת לכם עליזה מימי קדם קדמתה יבלוה רגליה מרחוק לגור | 7 Estne vestra haec, quae gloriabatur? A diebus pristinis antiquitas eius. Ducebant eam pedes sui longe ad peregrinandum. |
8 מי יעץ זאת על צר המעטירה אשר סחריה שרים כנעניה נכבדי ארץ | 8 Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae? |
9 יהוה צבאות יעצה לחלל גאון כל צבי להקל כל נכבדי ארץ | 9 Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriae et viles faceret universos inclitos terrae. |
10 עברי ארצך כיאר בת תרשיש אין מזח עוד | 10 Excole terram tuam sicut litus Nili, filia Tharsis, iam non est portus. |
11 ידו נטה על הים הרגיז ממלכות יהוה צוה אל כנען לשמד מעזניה | 11 Manum suam extendit super mare, conturbavit regna. Dominus mandavit adversus Chanaan, ut contereret munimenta eius, |
12 ויאמר לא תוסיפי עוד לעלוז המעשקה בתולת בת צידון כתיים קומי עברי גם שם לא ינוח לך | 12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris, violata virgo filia Sidonis; in Cetthim consurgens transfreta: ibi quoque non erit requies tibi ”. |
13 הן ארץ כשדים זה העם לא היה אשור יסדה לציים הקימו בחיניו עררו ארמנותיה שמה למפלה | 13 Ecce terra Chaldaeorum: talis populus non fuit; Assyria fundavit eam pro feris. Erexerunt turres suas; suffoderunt domos eius, posuerunt eam in ruinam. |
14 הילילו אניות תרשיש כי שדד מעזכן | 14 Ululate, naves Tharsis, quia devastatum est praesidium vestrum. |
15 והיה ביום ההוא ונשכחת צר שבעים שנה כימי מלך אחד מקץ שבעים שנה יהיה לצר כשירת הזונה | 15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut diesregis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis: |
16 קחי כנור סבי עיר זונה נשכחה היטיבי נגן הרבי שיר למען תזכרי | 16 “ Sume citharam, circui civitatem, meretrix oblivioni tradita; bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit ”. |
17 והיה מקץ שבעים שנה יפקד יהוה את צר ושבה לאתננה וזנתה את כל ממלכות הארץ על פני האדמה | 17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit admercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciemterrae. |
18 והיה סחרה ואתננה קדש ליהוה לא יאצר ולא יחסן כי לישבים לפני יהוה יהיה סחרה לאכל לשבעה ולמכסה עתיק | 18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; noncondentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, eritnegotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide. |