Księga Amosa 1
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
Biblia Tysiąclecia | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Verba Amos, qui fuit in pastori bus de Thecua; quae vidit super Israel indiebus Oziae regis Iudae et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel, duobusannis ante terraemotum. | |
2 Et dixit: “ Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ”. | |
3 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Damasci et super quattuor verbum non revocabo: eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad, | |
4 mittam ignem in domum Hazael, et devorabit aedes Benadad; | |
5 conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de Biceataven et tenentem sceptrum de Betheden; et transferetur populus Syriae Cir ”, dicit Dominus. | |
6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom, | |
7 mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius; | |
8 disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone; convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philisthinorum ”, dicit Dominus Deus. | |
9 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum, | |
10 mittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius ”. | |
11 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Edom et super quattuor verbum non revocabo: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem, | |
12 mittam ignem in Theman, et devorabit aedes Bosrae ”. | |
13 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor verbum non revocabo: eo quod dissecuerint praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum, | |
14 succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae; | |
15 et ibit rex eorum in captivitatem, ipse et principes eius simul ”, dicit Dominus. |