SCRUTATIO

Donnerstag, 16 Juli 2026 - Nostra Signora del Carmelo ( Letture di oggi)

Ecclesiasticus 1


font
VULGATAPeshitta
1 (Prologus)Multorum nobis et magnorum per legem, et prophetas, aliosque qui secuti sunt illos, sapientia demonstrata est, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa, quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. Avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis, et prophetarum, et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum quæ ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere, et illorum periti facti, magis magisque attendant animo, et confirmentur ad legitimam vitam. Hortor itaque venire vos cum benevolentia, et attentiori studio lectionem facere, et veniam habere in illis, in quibus videmur, sequentes imaginem sapientiæ, deficere in verborum compositione. Nam deficiunt verba hebraica, quando fuerint translata ad alteram linguam : non autem solum hæc, sed et ipsa lex, et prophetæ, ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. Nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemæi Evergetis regis, postquam perveni in Ægyptum, et cum multum temporis ibi fuissem, inveni ibi libros relictos, non parvæ neque contemnendæ doctrinæ. Itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum : et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis, ad illa quæ ad finem ducunt, librum istum dare, et illis qui volunt animum intendere, et discere quemadmodum oporteat instituere mores, qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere. Omnis sapientia a Domino Deo est :
et cum illo fuit semper, et est ante ævum.
1 ܟܠ ܚܟܡܐ ܡܢ ܩܕܡ ܡܪܝܐ ܗܝ ܘܗܝ ܥܡܗ ܗܝ ܡܢ ܥܠܡܝܢ
2 Arenam maris, et pluviæ guttas,
et dies sæculi, quis dinumeravit ?
altitudinem cæli, et latitudinem terræ,
et profundum abyssi, quis dimensus est ?
2 ܚܠܐ ܕܝܡܐ ܘܢܘ̈ܛܦܬܐ ܕܡܛܪܐ ܘܝ̈ܘܡܬܐ ܕܥܠܡܐ ܡܢܘ ܡܫܟܚ ܠܡܡܢܐ
3 sapientiam Dei præcedentem omnia, quis investigavit ?
3 ܪܘܡܐ ܕܫܡܝܐ ܘܦܬܝܐ ܕܐܪܥܐ ܘܬܗܘܡܐ ܪܒܐ ܡܢܘ ܢܡܫܘܚ
4 Prior omnium creata est sapientia,
et intellectus prudentiæ ab ævo.
4 ܡܢ ܟܠܗܝܢ ܗܠܝܢ ܣܓܝܬ ܚܟܡܬܐ ܘܥܫܢܬ ܗܝܡܢܘ̈ܬܐ ܡܢ ܠܩܘܕܡܝܢ
5 Fons sapientiæ verbum Dei in excelsis,
et ingressus illius mandata æterna.
6 Radix sapientiæ cui revelata est ?
et astutias illius quis agnovit ?
6 ܫܪ̈ܫܝ ܚܟܡܬܐ ܠܡ̇ܢ ܐܬܓܠܝܘ ܘܛܡܪ̈ܝ ܣܟܘܠܬܢܘܬܐ ܡܢܘ ܝܕܐ
7 disciplina sapientiæ cui revelata est et manifestata ?
et multiplicationem ingressus illius quis intellexit ?
8 Unus est altissimus, Creator omnipotens,
et rex potens et metuendus nimis,
sedens super thronum illius, et dominans Deus.
8 ܚܕ ܗܘ ܘܕܚܝܠ ܒܠܚܘܕܘܗܝ ܐܠܗܐ ܕܗܘܝܘ ܫܠܝܛ ܥܠ ܟܠ ܐܘܨܪܝܗ̇
9 Ipse creavit illam in Spiritu Sancto,
et vidit, et dinumeravit, et mensus est :
9 ܒܕܩܗ̇ ܘܚܙܗ̇ ܘܡܢܗ̇ ܘܝܗܒܗ̇ ܘܦܠܓܗ̇ ܠܟܘܠ ܥ̇ܒܕܘ̈ܗܝ
10 et effudit illam super omnia opera sua,
et super omnem carnem, secundum datum suum,
et præbuit illam diligentibus se.
10 ܥܡ ܟܠ ܒܣܪ ܐܝܟ ܨܒܝܢܗ ܝܗܒܗ̇ ܘܐܣܓܝܗ̇ ܠܟܠ ܕܚ̈ܠܘܗܝ
11 Timor Domini gloria, et gloriatio,
et lætitia, et corona exsultationis.
11 ܕܚܠܬܗ ܕܡܪܝܐ ܗܕܪܐ ܘܐܝܩܪܐ ܘܪܒܘܬܐ ܘܟܠܝܠܐ ܕܬܫܒܘܚܬܐ
12 Timor Domini delectabit cor,
et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
12 ܕܚܠܬܗ ܕܡܪܝܐ ܡܚܕܝܐ ܠܒܐ ܚܕܘܬܐ ܘܕܝܨܐ ܘܚ̈ܝܐ ܕܠܥܠܡ
13 Timenti Dominum bene erit in extremis,
et in die defunctionis suæ benedicetur.
13 ܕܕܚܠ ܠܐܠܗܐ ܬܛܐܒ ܚܪܬܗ ܘܒܐܚܪܝܬ ܝܘܡ̈ܬܗ ܢܬܒܪܟ
14 Dilectio Dei honorabilis sapientia :
14 ܪܝܫ ܚܟܡܬܐ ܕܚܠܬܗ ܕܡܪܝܐ ܘܥܡ ܡܗܝ̈ܡܢܐ ܡܢ ܟܪܣܐ ܕܐܡܗܘܢ ܐܬܒܪܝܬ
15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione,
et in agnitione magnalium suorum.
15 ܥܡ ܐܢܫܐ ܗܝ ܕܩܘܫܬܐ ܘܗܝ ܡܢ ܥܠܡܐ ܐܬܬܩܢܬ ܘܥܡ ܙܪܥܗܘܢ ܐܬܩܝܡ ܚܣܕܗ̇
16 Initium sapientiæ timor Domini :
et cum fidelibus in vulva concreatus est :
cum electis feminis graditur,
et cum justis et fidelibus agnoscitur.
16 ܪܝܫ ܚܟܡܬܐ ܕܚܠܬܗ ܕܡܪܝܐ ܘܛܘܒܐ ܡܪܘܝܐ ܡܢ ܣܘܓܐܬ ܥ̈ܠܠܬܗ̇
17 Timor Domini scientiæ religiositas :
17 ܟܘܠ ܐܘܨܪ̈ܝܗ̇ ܬܡܠܐ ܚܟܡܬܐ ܘܣܝܡ̈ܬܐ ܡܢ ܥ̈ܠܠܬܗ̇
18 religiositas custodiet et justificabit cor ;
jucunditatem atque gaudium dabit.
18 ܪܝܫ ܚܟܡܬܐ ܕܚܠܬܗ ܕܡܪܝܐ ܘܡܣܓܝܐ ܫܠܡܐ ܘܚ̈ܝܐ ܘܐܣܝܘܬܐ
19 Timenti Dominum bene erit,
et in diebus consummationis illius benedicetur.
19 ܚܘܛܪܐ ܗܝ ܕܬܘܩܦܐ ܘܒܝܬ ܡܣܡܟ ܬܫܒܘܚܬܐ ܘܐܝܩܪܐ ܕܠܥܠܡ ܠܟܠ ܡ̇ܢ ܕܐܙܠ ܒܬܪܗ̇
20 Plenitudo sapientiæ est timere Deum,
et plenitudo a fructibus illius.
20 ܘܟܕ ܬܗܘܐ ܩܪܒ ܐܝܟ ܓܢܒܪܐ ܘܐܝܟ ܚܝܠܬܢܐ
21 Omnem domum illius implebit a generationibus,
et receptacula a thesauris illius.
22 Corona sapientiæ timor Domini,
replens pacem et salutis fructum :
23 et vidit, et dinumeravit eam :
utraque autem sunt dona Dei.
24 Scientiam et intellectum prudentiæ sapientia compartietur,
et gloriam tenentium se exaltat.
25 Radix sapientiæ est timere Dominum,
et rami illius longævi.
26 In thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas :
execratio autem peccatoribus sapientia.
27 Timor Domini expellit peccatum :
28 nam qui sine timore est non poterit justificari :
iracundia enim animositatis illius subversio illius est.
28 ܒܪܝ ܠܐ ܬܟܕܒ ܒܕܚܠܬܗ ܕܡܪܝܐ ܘܠܐ ܬܩܪܘܒ ܥܠܝܗ̇ ܒܬܪܝܢ ܠܒܝ̈ܢ
29 Usque in tempus sustinebit patiens,
et postea redditio jucunditatis.
29 ܘܠܐ ܬܬܝܩܪ ܒܗ̇ ܠܥܝܢ ܒ̈ܢܝ ܐܢܫܐ ܘܒܣ̈ܦܘܬܟ ܬܗܘܐ ܙܗܝܪ ܠܚܕܐ
30 Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius,
et labia multorum enarrabunt sensum illius.
30 ܠܐ ܬܣܢܐ ܡܐܡܪܗ̇ ܘܠܐ ܬܙܘܥ ܘܠܐ ܬܣܓܐ ܠܢܦܫܟ ܩܠܠܐ ܕܠܡܐ ܢܣܓܐ ܡܪܝܐ ܐܣܘܪ̈ܝܟ ܘܒܓܘ ܟܢܘܫܬܐ ܢܪܡܝܟ ܡܛܠ ܕܐܫܬܡܗܬ ܒܕܚܠܬܗ ܕܐܠܗܐ ܘܓܘܗ ܕܠܒܟ ܡܠܐ ܢܟܠܐ
31 In thesauris sapientiæ significatio disciplinæ :
32 execratio autem peccatori cultura Dei.
33 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam,
et Deus præbebit illam tibi.
34 Sapientia enim et disciplina timor Domini :
et quod beneplacitum est illi,
35 fides et mansuetudo,
et adimplebit thesauros illius.
36 Ne sis incredibilis timori Domini,
et ne accesseris ad illum duplici corde.
37 Ne fueris hypocrita in conspectu hominum,
et non scandalizeris in labiis tuis.
38 Attende in illis, ne forte cadas,
et adducas animæ tuæ inhonorationem :
39 et revelet Deus absconsa tua,
et in medio synagogæ elidat te :
40 quoniam accessisti maligne ad Dominum,
et cor tuum plenum est dolo et fallacia.