1 ايها الغلاطيون الاغبياء من رقاكم حتى لا تذعنوا للحق انتم الذين امام عيونكم قد رسم يسوع المسيح بينكم مصلوبا. | 1 O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus ? |
2 اريد ان اتعلّم منكم هذا فقط أباعمال الناموس اخذتم الروح ام بخبر الايمان. | 2 Hoc solum a vobis volo discere : ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei ? |
3 أهكذا انتم اغبياء. أبعد ما أبتدأتم بالروح تكملون الآن بالجسد | 3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini ? |
4 أهذا المقدار احتملتم عبثا ان كان عبثا. | 4 tanta passi estis sine causa ? si tamen sine causa. |
5 فالذي يمنحكم الروح ويعمل قوات فيكم أباعمال الناموس ام بخبر الايمان. | 5 Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis : ex operibus legis, an ex auditu fidei ?
|
6 كما آمن ابراهيم بالله فحسب له برا. | 6 Sicut scriptum est : Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam : |
7 اعلموا اذا ان الذين هم من الايمان اولئك هم بنو ابراهيم. | 7 cognoscite ergo quia qui ex fide sunt, ii sunt filii Abrahæ. |
8 والكتاب اذ سبق فرأى ان الله بالايمان يبرر الامم سبق فبشر ابراهيم ان فيك تتبارك جميع الامم. | 8 Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ : Quia benedicentur in te omnes gentes. |
9 اذا الذين هم من الايمان يتباركون مع ابراهيم المؤمن. | 9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. |
10 لان جميع الذين هم من اعمال الناموس هم تحت لعنة لانه مكتوب ملعون كل من لا يثبت في جميع ما هو مكتوب في كتاب الناموس ليعمل به. | 10 Quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledicto sunt. Scriptum est enim : Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis ut faciat ea. |
11 ولكن ان ليس احد يتبرر بالناموس عند الله فظاهر لان البار بالايمان يحيا. | 11 Quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum, manifestum est : quia justus ex fide vivit. |
12 ولكن الناموس ليس من الايمان بل الانسان الذي يفعلها سيحيا بها. | 12 Lex autem non est ex fide, sed : Qui fecerit ea, vivet in illis. |
13 المسيح افتدانا من لعنة الناموس اذ صار لعنة لاجلنا لانه مكتوب ملعون كل من علّق على خشبة. | 13 Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum : quia scriptum est : Maledictus omnis qui pendet in ligno : |
14 لتصير بركة ابراهيم للامم في المسيح يسوع لننال بالايمان موعد الروح | 14 ut in gentibus benedictio Abrahæ fieret in Christo Jesu, ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem.
|
15 ايها الاخوة بحسب الانسان اقول ليس احد يبطّل عهدا قد تمكن ولو من انسان او يزيد عليه. | 15 Fratres (secundum hominem dico) tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit, aut superordinat. |
16 واما المواعيد فقيلت في ابراهيم وفي نسله. لا يقول وفي الانسال كانه عن كثيرين بل كانه عن واحد وفي نسلك الذي هو المسيح. | 16 Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit : Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. |
17 وانما اقول هذا ان الناموس الذي صار بعد اربع مئة وثلاثين سنة لا ينسخ عهدا قد سبق فتمكن من الله نحو المسيح حتى يبطّل الموعد. | 17 Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo : quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem. |
18 لانه ان كانت الوراثة من الناموس فلم تكن ايضا من موعد. ولكن الله وهبها لابراهيم بموعد | 18 Nam si ex lege hæreditas, jam non ex promissione. Abrahæ autem per repromissionem donavit Deus.
|
19 فلماذا الناموس. قد زيد بسبب التعديات الى ان يأتي النسل الذي قد وعد له مرتبا بملائكة في يد وسيط. | 19 Quid igitur lex ? Propter transgressiones posita est donec veniret semen, cui promiserat, ordinata per angelos in manu mediatoris. |
20 واما الوسيط فلا يكون لواحد. ولكن الله واحد. | 20 Mediator autem unius non est : Deus autem unus est. |
21 فهل الناموس ضد مواعيد الله. حاشا. لانه لو أعطي ناموس قادر ان يحيي لكان بالحقيقة البر بالناموس. | 21 Lex ergo adversus promissa Dei ? Absit. Si enim data esset lex, quæ posset vivificare, vere ex lege esset justitia. |
22 لكن الكتاب اغلق على الكل تحت الخطية ليعطى الموعد من ايمان يسوع المسيح للذين يؤمنون. | 22 Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. |
23 ولكن قبلما جاء الايمان كنا محروسين تحت الناموس مغلقا علينا الى الايمان العتيد ان يعلن. | 23 Prius autem quam veniret fides, sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat. |
24 اذا قد كان الناموس مؤدبنا الى المسيح لكي نتبرر بالايمان. | 24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur. |
25 ولكن بعد ما جاء الايمان لسنا بعد تحت مؤدب. | 25 At ubi venit fides, jam non sumus sub pædagogo.
|
26 لانكم جميعا ابناء الله بالايمان بالمسيح يسوع. | 26 Omnes enim filii Dei estis per fidem, quæ est in Christo Jesu. |
27 لان كلكم الذين اعتمدتم بالمسيح قد لبستم المسيح. | 27 Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. |
28 ليس يهودي ولا يوناني. ليس عبد ولا حر. ليس ذكر وانثى لانكم جميعا واحد في المسيح يسوع. | 28 Non est Judæus, neque Græcus : non est servus, neque liber : non est masculus, neque femina. Omnes enim vos unum estis in Christo Jesu. |
29 فان كنتم للمسيح فانتم اذا نسل ابراهيم وحسب الموعد ورثة | 29 Si autem vos Christi, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem hæredes. |