Scrutatio

Lunedi, 13 maggio 2024 - Beata Vergine Maria di Fatima ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli (اعمال) 15


font
SMITH VAN DYKEVULGATA
1 وانحدر قوم من اليهودية وجعلوا يعلمون الاخوة انه ان لم تختتنوا حسب عادة موسى لا يمكنكم ان تخلصوا‎.1 Et quidam descendentes de Judæa docebant fratres : Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
2 ‎فلما حصل لبولس وبرنابا منازعة ومباحثة ليست بقليلة معهم رتبوا ان يصعد بولس وبرنابا واناس آخرون منهم الى الرسل والمشايخ الى‏ اورشليم من اجل هذه المسئلة‎.2 Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione.
3 ‎فهؤلاء بعدما شيعتهم الكنيسة اجتازوا في فينيقية والسامرة يخبرونهم برجوع الامم وكانوا يسببون سرورا عظيما لجميع الاخوة‎.3 Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium : et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
4 ‎ولما حضروا الى اورشليم قبلتهم الكنيسة والرسل والمشايخ فاخبروهم بكل ما صنع الله معهم‎.4 Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis et senioribus, annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis.
5 ‎ولكن قام اناس من الذين كانوا قد آمنوا من مذهب الفريسيين وقالوا انه ينبغي ان يختنوا ويوصوا بان يحفظوا ناموس موسى5 Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi.
6 فاجتمع الرسل والمشايخ لينظروا في هذا الامر‎.6 Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.
7 ‎فبعدما حصلت مباحثة كثيرة قام بطرس وقال لهم ايها الرجال الاخوة انتم تعلمون انه منذ ايام قديمة اختار الله بيننا انه بفمي يسمع الامم كلمة الانجيل ويؤمنون‎.7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos : Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere.
8 ‎والله العارف القلوب شهد لهم معطيا لهم الروح القدس كما لنا ايضا.8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
9 ولم يميّز بيننا وبينهم بشيء اذ طهر بالايمان قلوبهم‎.9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
10 ‎فالآن لماذا تجربون الله بوضع نير على عنق التلاميذ لم يستطع آباؤنا ولا نحن ان نحمله‎.10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?
11 ‎لكن بنعمة الرب يسوع المسيح نؤمن ان نخلص كما أولئك ايضا‎.11 sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
12 ‎فسكت الجمهور كله. وكانوا يسمعون برنابا وبولس يحدثان بجميع ما صنع الله من الآيات والعجائب في الامم بواسطتهم12 Tacuit autem omnis multitudo : et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia in gentibus per eos.
13 وبعدما سكتا اجاب يعقوب قائلا ايها الرجال الاخوة اسمعوني‎.13 Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens : Viri fratres, audite me.
14 ‎سمعان قد اخبر كيف افتقد الله اولا الامم ليأخذ منهم شعبا على اسمه‎.14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo.
15 ‎وهذا توافقه اقوال الانبياء كما هو مكتوب‎.15 Et huic concordant verba prophetarum : sicut scriptum est :
16 ‎سارجع بعد هذا وابني ايضا خيمة داود الساقطة وابني ايضا ردمها واقيمها ثانية16 Post hæc revertar,
et reædificabo tabernaculum David quod decidit :
et diruta ejus reædificabo,
et erigam illud :
17 لكي يطلب الباقون من الناس الرب وجميع الامم الذين دعي اسمي عليهم يقول الرب الصانع هذا كله‎.17 ut requirant ceteri hominum Dominum,
et omnes gentes super quas invocatum est nomen meum,
dicit Dominus faciens hæc.
18 ‎معلومة عند الرب منذ الازل جميع اعماله‎.18 Notum a sæculo est Domino opus suum.
19 ‎لذلك انا ارى ان لا يثقل على الراجعين الى الله من الامم‎.19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
20 ‎بل يرسل اليهم ان يمتنعوا عن نجاسات الاصنام والزنى والمخنوق‏ والدم‎.20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
21 ‎لان موسى منذ اجيال قديمة له في كل مدينة من يكرز به اذ يقرأ في المجامع كل سبت21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
22 حينئذ رأى الرسل والمشايخ مع كل الكنيسة ان يختاروا رجلين منهم فيرسلوهما الى انطاكية مع بولس وبرنابا يهوذا الملقب برسابا وسيلا رجلين متقدمين في الاخوة‎.22 Tunc placuit Apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba : Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus :
23 ‎وكتبوا بايديهم هكذا. الرسل والمشايخ والاخوة يهدون سلاما الى الاخوة الذين من الامم في انطاكية وسورية وكيليكية‎.23 scribentes per manus eorum : Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem.
24 ‎اذ قد سمعنا ان اناسا خارجين من عندنا ازعجوكم باقوال مقلّبين انفسكم وقائلين ان تختتنوا وتحفظوا الناموس الذين نحن لم نأمرهم‎.24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus,
25 ‎رأينا وقد صرنا بنفس واحدة ان نختار رجلين ونرسلهما اليكم مع حبيبينا برنابا وبولس‎.25 placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo,
26 ‎رجلين قد بذلا انفسهما لاجل اسم ربنا يسوع المسيح‎.26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi.
27 ‎فقد ارسلنا يهوذا وسيلا وهما يخبرانكم بنفس الامور شفاها‎.27 Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
28 ‎لانه قد رأى الروح القدس ونحن ان لا نضع عليكم ثقلا اكثر غير هذه الاشياء الواجبة28 Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria :
29 ان تمتنعوا عما ذبح للاصنام وعن الدم والمخنوق والزنى التي ان حفظتم انفسكم منها فنعمّا تفعلون. كونوا معافين29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione : a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
30 فهؤلاء لما أطلقوا جاءوا الى انطاكية وجمعوا الجمهور ودفعوا الرسالة‎.30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam : et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
31 ‎فلما قرأوها فرحوا لسبب التعزية‎.31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
32 ‎ويهوذا وسيلا اذ كانا هما ايضا نبيين وعظا الاخوة بكلام كثير وشدداهم‎.32 Judas autem et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
33 ‎ثم بعدما صرفا زمانا أطلقا بسلام من الاخوة الى الرسل‎.33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos.
34 ‎ولكن سيلا رأى ان يلبث هناك‎.34 Visum est autem Silæ ibi remanere : Judas autem solus abiit Jerusalem.
35 ‎اما بولس وبرنابا فاقاما في انطاكية يعلمان ويبشران مع آخرين كثيرين ايضا بكلمة الرب35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ, docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
36 ثم بعد ايام قال بولس لبرنابا لنرجع ونفتقد اخوتنا في كل مدينة نادينا فيها بكلمة الرب كيف هم‎.36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus : Revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
37 ‎فاشار برنابا ان يأخذا معهما ايضا يوحنا الذي يدعى مرقس‎.37 Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus.
38 ‎واما بولس فكان يستحسن ان الذي فارقهما من بمفيلية ولم يذهب معهما للعمل لا يأخذانه معهما‎.38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
39 ‎فحصل بينهما مشاجرة حتى فارق احدهما الآخر. وبرنابا اخذ مرقس وسافر في البحر الى قبرس‎.39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum.
40 ‎واما بولس فاختار سيلا وخرج مستودعا من الاخوة الى نعمة الله‎.40 Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus.
41 ‎فاجتاز في سورية وكيليكية يشدد الكنائس41 Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias : præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum.