1 قد كلمتكم بهذا لكي لا تعثروا. | 1 Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. |
2 سيخرجونكم من المجامع بل تأتي ساعة فيها يظن كل من يقتلكم انه يقدم خدمة لله. | 2 Absque synagogis facient vos : sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo. |
3 وسيفعلون هذا بكم لانهم لم يعرفوا الآب ولا عرفوني. | 3 Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me. |
4 لكني قد كلمتكم بهذا حتى اذا جاءت الساعة تذكرون اني انا قلته لكم. ولم اقل لكم من البداءة لاني كنت معكم. | 4 Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
|
5 واما الآن فانا ماض الى الذي ارسلني وليس احد منكم يسألني اين تمضي. | 5 Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me ; et nemo ex vobis interrogat me : Quo vadis ? |
6 لكن لاني قلت لكم هذا قد ملأ الحزن قلوبكم. | 6 sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. |
7 لكني اقول لكم الحق انه خير لكم ان انطلق. لانه ان لم انطلق لا يأتيكم المعزي. ولكن ان ذهبت ارسله اليكم. | 7 Sed ego veritatem dico vobis : expedit vobis ut ego vadam : si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos ; si autem abiero, mittam eum ad vos. |
8 ومتى جاء ذاك يبكت العالم على خطية وعلى بر وعلى دينونة. | 8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. |
9 اما على خطية فلانهم لا يؤمنون بي. | 9 De peccato quidem, quia non crediderunt in me. |
10 واما على بر فلاني ذاهب الى ابي ولا ترونني ايضا. | 10 De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me. |
11 واما على دينونة فلأن رئيس هذا العالم قد دين | 11 De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est. |
12 ان لي أمورا كثيرة ايضا لاقول لكم ولكن لا تستطيعون ان تحتملوا الآن. | 12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. |
13 واما متى جاء ذاك روح الحق فهو يرشدكم الى جميع الحق لانه لا يتكلم من نفسه بل كل ما يسمع يتكلم به ويخبركم بامور آتية. | 13 Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem : non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis. |
14 ذاك يمجدني لانه يأخذ مما لي ويخبركم. | 14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. |
15 كل ما للآب هو لي. لهذا قلت انه يأخذ مما لي ويخبركم. | 15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi : quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
|
16 بعد قليل لا تبصرونني. ثم بعد قليل ايضا ترونني لاني ذاهب الى الآب | 16 Modicum, et jam non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me : quia vado ad Patrem. |
17 فقال قوم من تلاميذه بعضهم لبعض ما هو هذا الذي يقوله لنا بعد قليل لا تبصرونني ثم بعد قليل ايضا ترونني ولاني ذاهب الى الآب. | 17 Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem : Quid est hoc quod dicit nobis : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem ? |
18 فقالوا ما هو هذا القليل الذي يقول عنه. لسنا نعلم بماذا يتكلم. | 18 Dicebant ergo : Quid est hoc quod dicit : Modicum ? nescimus quid loquitur. |
19 فعلم يسوع انهم كانوا يريدون ان يسألوه فقال لهم أعن هذا تتساءلون فيما بينكم لاني قلت بعد قليل لا تبصرونني ثم بعد قليل ايضا ترونني. | 19 Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis : De hoc quæritis inter vos quia dixi : Modicum, et non videbitis me ; et iterum modicum, et videbitis me. |
20 الحق الحق اقول لكم انكم ستبكون وتنوحون والعالم يفرح. انتم ستحزنون ولكن حزنكم يتحول الى فرح. | 20 Amen, amen dico vobis : quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit ; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. |
21 المرأة وهي تلد تحزن لان ساعتها قد جاءت. ولكن متى ولدت الطفل لا تعود تذكر الشدة لسبب الفرح لانه قد ولد انسان في العالم. | 21 Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus ; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum. |
22 فانتم كذلك عندكم الآن حزن. ولكني سأراكم ايضا فتفرح قلوبكم ولا ينزع احد فرحكم منكم. | 22 Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum : et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. |
23 وفي ذلك اليوم لا تسألونني شيئا. الحق الحق اقول لكم ان كل ما طلبتم من الآب باسمي يعطيكم. | 23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis : si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. |
24 الى الآن لم تطلبوا شيئا باسمي. اطلبوا تأخذوا ليكون فرحكم كاملا | 24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo : petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
|
25 قد كلمتكم بهذا بامثال ولكن تأتي ساعة حين لا اكلمكم ايضا بامثال بل اخبركم عن الآب علانية. | 25 Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis : |
26 في ذلك اليوم تطلبون باسمي. ولست اقول لكم اني انا اسأل الآب من اجلكم. | 26 in illo die in nomine meo petetis : et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis : |
27 لان الآب نفسه يحبكم لانكم قد احببتموني وآمنتم اني من عند الله خرجت. | 27 ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi. |
28 خرجت من عند الآب وقد أتيت الى العالم وايضا اترك العالم واذهب الى الآب | 28 Exivi a Patre, et veni in mundum : iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem. |
29 قال له تلاميذه هوذا الآن تتكلم علانية ولست تقول مثلا واحدا. | 29 Dicunt ei discipuli ejus : Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis : |
30 الآن نعلم انك عالم بكل شيء ولست تحتاج ان يسألك احد. لهذا نؤمن انك من الله خرجت. | 30 nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget : in hoc credimus quia a Deo existi. |
31 اجابهم يسوع الآن تؤمنون. | 31 Respondit eis Jesus : Modo creditis ? |
32 هوذا تأتي ساعة وقد أتت الآن تتفرقون فيها كل واحد الى خاصته وتتركونني وحدي. وانا لست وحدي لان الآب معي. | 32 ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis : et non sum solus, quia Pater mecum est. |
33 قد كلمتكم بهذا ليكون لكم فيّ سلام. في العالم سيكون لكم ضيق. ولكن ثقوا. انا قد غلبت العالم | 33 Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis : sed confidite, ego vici mundum. |