1 وكان جميع العشارين والخطاة يدنون منه ليسمعوه. | 1 Erant autem appropinquantes ei publicani, et peccatores ut audirent illum. |
2 فتذمر الفريسيون والكتبة قائلين هذا يقبل خطاة وياكل معهم. | 2 Et murmurabant pharisæi, et scribæ, dicentes : Quia hic peccatores recipit, et manducat cum illis. |
3 فكلمهم بهذا المثل قائلا | 3 Et ait ad illos parabolam istam dicens : |
4 اي انسان منكم له مئة خروف واضاع واحدا منها ألا يترك التسعة والتسعين في البرية ويذهب لاجل الضال حتى يجده. | 4 Quis ex vobis homo, qui habet centum oves, et si perdiderit unam ex illis, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam ? |
5 واذا وجده يضعه على منكبيه فرحا. | 5 Et cum invenerit eam, imponit in humeros suos gaudens : |
6 ويأتي الى بيته ويدعو الاصدقاء والجيران قائلا لهم افرحوا معي لاني وجدت خروفي الضال. | 6 et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis : Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quæ perierat. |
7 اقول لكم انه هكذا يكون فرح في السماء بخاطئ واحد يتوب اكثر من تسعة وتسعين بارا لا يحتاجون الى توبة. | 7 Dico vobis quod ita gaudium erit in cælo super uno peccatore pœnitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pœnitentia.
|
8 او اية امرأة لها عشرة دراهم ان اضاعت درهما واحدا ألا توقد سراجا وتكنس البيت وتفتش باجتهاد حتى تجده. | 8 Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam, et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat ? |
9 واذا وجدته تدعو الصديقات والجارات قائلة افرحن معي لاني وجدت الدرهم الذي اضعته. | 9 Et cum invenerit convocat amicas et vicinas, dicens : Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. |
10 هكذا اقول لكم يكون فرح قدام ملائكة الله بخاطئ واحد يتوب | 10 Ita, dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.
|
11 وقال. انسان كان له ابنان. | 11 Ait autem : Homo quidam habuit duos filios : |
12 فقال اصغرهما لابيه يا ابي اعطني القسم الذي يصيبني من المال. فقسم لهما معيشته. | 12 et dixit adolescentior ex illis patri : Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. |
13 وبعد ايام ليست بكثيرة جمع الابن الاصغر كل شيء وسافر الى كورة بعيدة وهناك بذّر ماله بعيش مسرف. | 13 Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. |
14 فلما انفق كل شيء حدث جوع شديد في تلك الكورة فابتدأ يحتاج. | 14 Et postquam omnia consummasset, facta est fames valida in regione illa, et ipse cœpit egere. |
15 فمضى والتصق بواحد من اهل تلك الكورة فارسله الى حقوله ليرعى خنازير. | 15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius : et misit illum in villam suam ut pasceret porcos. |
16 وكان يشتهي ان يملأ بطنه من الخرنوب الذي كانت الخنازير تأكله. فلم يعطه احد. | 16 Et cupiebat implere ventrem suum de siliquis, quas porci manducabant : et nemo illi dabat. |
17 فرجع الى نفسه وقال كم من اجير لابي يفضل عنه الخبز وانا اهلك جوعا. | 17 In se autem reversus, dixit : Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ! |
18 اقوم واذهب الى ابي واقول له يا ابي اخطأت الى السماء وقدامك. | 18 surgam, et ibo ad patrem meum, et dicam ei : Pater, peccavi in cælum, et coram te : |
19 ولست مستحقا بعد ان ادعى لك ابنا. اجعلني كاحد اجراك. | 19 jam non sum dignus vocari filius tuus : fac me sicut unum de mercenariis tuis. |
20 فقام وجاء الى ابيه. واذ كان لم يزل بعيدا رآه ابوه فتحنن وركض ووقع على عنقه وقبّله. | 20 Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. |
21 فقال له الابن يا ابي اخطأت الى السماء وقدامك ولست مستحقا بعد ان أدعى لك ابنا. | 21 Dixitque ei filius : Pater, peccavi in cælum, et coram te : jam non sum dignus vocari filius tuus. |
22 فقال الاب لعبيده اخرجوا الحلّة الاولى والبسوه واجعلوا خاتما في يده وحذاء في رجليه. | 22 Dixit autem pater ad servos suos : Cito proferte stolam primam, et induite illum, et date annulum in manum ejus, et calceamenta in pedes ejus : |
23 وقدّموا العجل المسمن واذبحوه فنأكل ونفرح. | 23 et adducite vitulum saginatum, et occidite, et manducemus, et epulemur : |
24 لان ابني هذا كان ميتا فعاش وكان ضالا فوجد. فابتدأوا يفرحون. | 24 quia hic filius meus mortuus erat, et revixit : perierat, et inventus est. Et cœperunt epulari. |
25 وكان ابنه الاكبر في الحقل. فلما جاء وقرب من البيت سمع صوت آلات طرب ورقصا. | 25 Erat autem filius ejus senior in agro : et cum veniret, et appropinquaret domui, audivit symphoniam et chorum : |
26 فدعا واحدا من الغلمان وسأله ما عسى ان يكون هذا. | 26 et vocavit unum de servis, et interrogavit quid hæc essent. |
27 فقال له. اخوك جاء فذبح ابوك العجل المسمن لانه قبله سالما. | 27 Isque dixit illi : Frater tuus venit, et occidit pater tuus vitulum saginatum, quia salvum illum recepit. |
28 فغضب ولم يرد ان يدخل. فخرج ابوه يطلب اليه. | 28 Indignatus est autem, et nolebat introire. Pater ergo illius egressus, cœpit rogare illum. |
29 فاجاب وقال لابيه ها انا اخدمك سنين هذا عددها وقط لم اتجاوز وصيتك وجديا لم تعطني قط لافرح مع اصدقائي. | 29 At ille respondens, dixit patri suo : Ecce tot annis servio tibi, et numquam mandatum tuum præterivi : et numquam dedisti mihi hædum ut cum amicis meis epularer. |
30 ولكن لما جاء ابنك هذا الذي اكل معيشتك مع الزواني ذبحت له العجل المسمن. | 30 Sed postquam filius tuus hic, qui devoravit substantiam suam cum meretricibus, venit, occidisti illi vitulum saginatum. |
31 فقال له يا بنيّ انت معي في كل حين وكل ما لي فهو لك. | 31 At ipse dixit illi : Fili, tu semper mecum es, et omnia mea tua sunt : |
32 ولكن كان ينبغي ان نفرح ونسرّ لان اخاك هذا كان ميتا فعاش وكان ضالا فوجد | 32 epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit ; perierat, et inventus est. |