1 وقال لهم الحق اقول لكم ان من القيام ههنا قوما لا يذوقون الموت حتى يروا ملكوت الله قد أتى بقوة | 1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. |
2 وبعد ستة ايام اخذ يسوع بطرس ويعقوب ويوحنا وصعد بهم الى جبل عال منفردين وحدهم. وتغيّرت هيئته قدامهم | 2 Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. |
3 وصارت ثيابه تلمع بيضاء جدا كالثلج لا يقدر قصّار على الارض ان يبيض مثل ذلك. | 3 Et apparuit illis Elias cum Moyse : et erant loquentes cum Jesu. |
4 وظهر لهم ايليا مع موسى. وكانا يتكلمان مع يسوع. | 4 Et respondens Petrus, ait Jesu : Rabbi, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. |
5 فجعل بطرس يقول ليسوع يا سيدي جيد ان نكون ههنا. فلنصنع ثلاث مظال. لك واحدة ولموسى واحدة ولايليا واحدة. | 5 Non enim sciebat quid diceret : erant enim timore exterriti. |
6 لانه لم يكن يعلم ما يتكلم به اذ كانوا مرتعبين. | 6 Et facta est nubes obumbrans eos : et venit vox de nube, dicens : Hic est Filius meus carissimus : audite illum. |
7 وكانت سحابة تظللهم. فجاء صوت من السحابة قائلا هذا هو ابني الحبيب له اسمعوا. | 7 Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. |
8 فنظروا حولهم بغتة ولم يروا احدا غير يسوع وحده معهم | 8 Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent : nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. |
9 وفيما هم نازلون من الجبل اوصاهم ان لا يحدثوا احد بما ابصروا الا متى قام ابن الانسان من الاموات. | 9 Et verbum continuerunt apud se : conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. |
10 فحفظوا الكلمة لانفسهم يتساءلون ما هو القيام من الاموات. | 10 Et interrogabant eum, dicentes : Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum ? |
11 فسألوه قائلين لماذا يقول الكتبة ان ايليا ينبغي ان يأتي اولا. | 11 Qui respondens, ait illis : Elias cum venerit primo, restituet omnia : et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. |
12 فاجاب وقال لهم ان ايليا يأتي اولا ويرد كل شيء. وكيف هو مكتوب عن ابن الانسان ان يتألم كثيرا ويرذل. | 12 Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo.
|
13 لكن اقول لكم ان ايليا ايضا قد أتى وعملوا به كل ما ارادوا كما هو مكتوب عنه | 13 Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. |
14 ولما جاء الى التلاميذ رأى جمعا كثيرا حولهم وكتبة يحاورونهم. | 14 Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. |
15 وللوقت كل الجمع لما رأوه تحيّروا وركضوا وسلموا عليه. | 15 Et interrogavit eos : Quid inter vos conquiritis ? |
16 فسأل الكتبة بماذا تحاورونهم. | 16 Et respondens unus de turba, dixit : Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum : |
17 فاجاب واحد من الجمع وقال يا معلّم قد قدمت اليك ابني به روح اخرس. | 17 qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit : et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. |
18 وحيثما ادركه يمزقه فيزبد ويصرّ باسنانه وييبس. فقلت لتلاميذك ان يخرجوه فلم يقدروا. | 18 Qui respondens eis, dixit : O generatio incredula, quamdiu apud vos ero ? quamdiu vos patiar ? afferte illum ad me. |
19 فاجاب وقال لهم ايها الجيل غير المؤمن الى متى اكون معكم. الى متى احتملكم . قدموه اليّ. | 19 Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum : et elisus in terram, volutabatur spumans. |
20 فقدموه اليه. فلما رآه للوقت صرعه الروح فوقع على الارض يتمرغ ويزبد. | 20 Et interrogavit patrem ejus : Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit ? At ille ait : Ab infantia : |
21 فسأل اباه كم من الزمان منذ اصابه هذا. فقال منذ صباه. | 21 et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet : sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. |
22 وكثيرا ما ألقاه في النار وفي الماء ليهلكه. لكن ان كنت تستطيع شيئا فتحنن علينا واعنّا. | 22 Jesus autem ait illi : Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. |
23 فقال له يسوع ان كنت تستطيع ان تؤمن. كل شيء مستطاع للمؤمن. | 23 Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat : Credo, Domine ; adjuva incredulitatem meam. |
24 فللوقت صرخ ابو الولد بدموع وقال اؤمن يا سيد فاعن عدم ايماني. | 24 Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi : Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo : et amplius ne introëas in eum. |
25 فلما رأى يسوع ان الجمع يتراكضون انتهر الروح النجس قائلا له ايها الروح الاخرس الاصم انا آمرك. اخرج منه ولا تدخله ايضا. | 25 Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent : Quia mortuus est. |
26 فصرخ وصرعه شديدا وخرج. فصار كميت حتى قال كثيرون انه مات. | 26 Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. |
27 فامسكه يسوع بيده واقامه فقام. | 27 Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum : Quare nos non potuimus ejicere eum ? |
28 ولما دخل بيتا سأله تلاميذه على انفراد لماذا لم نقدر نحن ان نخرجه. | 28 Et dixit illis : Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. |
29 فقال لهم هذا الجنس لا يمكن ان يخرج بشيء الا بالصلاة والصوم | 29 Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam : nec volebat quemquam scire.
|
30 وخرجوا من هناك واجتازوا الجليل ولم يرد ان يعلم احد. | 30 Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis : Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. |
31 لانه كان يعلّم تلاميذه ويقول لهم ان ابن الانسان يسلم الى ايدي الناس فيقتلونه. وبعد ان يقتل يقوم في اليوم الثالث. | 31 At illi ignorabant verbum : et timebant interrogare eum.
|
32 واما هم فلم يفهموا القول وخافوا ان يسألوه | 32 Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos : Quid in via tractabatis ? |
33 وجاء الى كفرناحوم. واذ كان في البيت سألهم بماذا كنتم تتكالمون فيما بينكم في الطريق. | 33 At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset. |
34 فسكتوا. لانهم تحاجوا في الطريق بعضهم مع بعض في من هو اعظم. | 34 Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. |
35 فجلس ونادى الاثني عشر وقال لهم اذا اراد احد ان يكون اولا فيكون آخر الكل وخادما للكل. | 35 Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis : |
36 فاخذ ولدا واقامه في وسطهم ثم احتضنه وقال لهم. | 36 Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.
|
37 من قبل واحدا من اولاد مثل هذا باسمي يقبلني ومن قبلني فليس يقبلني انا بل الذي ارسلني | 37 Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. |
38 فاجابه يوحنا قائلا يا معلّم رأينا واحدا يخرج شياطين باسمك وهو ليس يتبعنا. فمنعناه لانه ليس يتبعنا. | 38 Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me : |
39 فقال يسوع لا تمنعوه. لانه ليس احد يصنع قوة باسمي ويستطيع سريعا ان يقول علي شرا. | 39 qui enim non est adversum vos, pro vobis est. |
40 لان من ليس علينا فهو معنا. | 40 Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
|
41 لان من سقاكم كاس ماء باسمي لانكم للمسيح فالحق اقول لكم انه لا يضيع اجره. | 41 Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me : bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. |
42 ومن اعثر احد الصغار المؤمنين بي فخير له لو طوق عنقه بحجر رحى وطرح في البحر. | 42 Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam : bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, |
43 وان اعثرتك يدك فاقطعها. خير لك ان تدخل الحياة اقطع من ان تكون لك يدان وتمضي الى جهنم الى النار التي لا تطفأ. | 43 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. |
44 حيث دودهم لا يموت والنار لا تطفأ. | 44 Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum : bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, |
45 وان اعثرتك رجلك فاقطعها. خير لك ان تدخل الحياة اعرج من ان تكون لك رجلان وتطرح في جهنم في النار التي لا تطفا. | 45 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. |
46 حيث دودهم لا يموت والنار لا تطفأ. | 46 Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum : bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, |
47 وان اعثرتك عينك فاقلعها. خير لك ان تدخل ملكوت الله اعور من ان تكون لك عينان وتطرح في جهنم النار. | 47 ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. |
48 حيث دودهم لا يموت والنار لا تطفأ. | 48 Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. |
49 لان كل واحد يملّح بنار وكل ذبيحة تملّح بملح. | 49 Bonum est sal : quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis ? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. |
50 الملح جيد. ولكن اذا صار الملح بلا ملوحة فبماذا تصلحونه. ليكن لكم في انفسكم ملح وسالموا بعضكم بعضا | |