Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Isaia (اشعياء) 23


font
SMITH VAN DYKENOVA VULGATA
1 وحي من جهة صور. ولولي يا سفن ترشيش لانها خربت حتى ليس بيت حتى ليس مدخل من ارض كتّيم أعلن لهم.1 Oraculum Tyri.
Ululate, naves Tharsis,
quia vastatum est refugium vestrum;
cum redirent de terra Cetthim, revelatum est eis.
2 اندهشوا يا سكان الساحل. تجار صيدون العابرون البحر ملأوك.2 Obstupescite, qui habitatis in insula;
negotiatores Sidonis
transfretantes mare repleverunt te.
3 وغلتها زرع شيحور حصاد النيل على مياه كثيرة فصارت متجرة لامم.3 In aquis multis semen Nili,
messis fluminis fruges eius;
et facta est negotiatio gentium.
4 اخجلي يا صيدون لان البحر حصن البحر نطق قائلا لم اتمخض ولا ولدت ولا ربيت شبابا ولا نشأت عذارى.4 Erubesce, Sidon, ait enim mare,
fortitudo maris, dicens:
“ Non parturivi et non peperi;
et non enutrivi iuvenes
nec virgines educavi ”.
5 عند وصول الخبر الى مصر يتوجعون عند وصول خبر صور.5 Cum auditum fuerit in Aegypto,
dolebunt cum audierint de Tyro.
6 اعبروا الى ترشيش. ولولوا يا سكان الساحل.6 Transite ad Tharsis,
ululate, qui habitatis in insula.
7 أهذه لكم المفتخرة التي منذ الايام القديمة قدمها تنقلها رجلاها بعيدا للتغرب7 Estne vestra haec, quae gloriabatur?
A diebus pristinis antiquitas eius.
Ducebant eam pedes sui longe
ad peregrinandum.
8 من قضى بهذا على صور المتوّجة التي تجارها رؤساء. متسببوها موقرو الارض.8 Quis cogitavit hoc
super Tyrum quondam coronatam,
cuius negotiatores principes,
institores eius incliti terrae?
9 رب الجنود قضى به ليدنس كبرياء كل مجد ويهين كل موقري الارض.9 Dominus exercituum cogitavit hoc,
ut detraheret superbiam omnis gloriae
et viles faceret universos inclitos terrae.
10 اجتازي ارضك كالنيل يا بنت ترشيش. ليس حصر فيما بعد.10 Excole terram tuam sicut litus Nili,
filia Tharsis, iam non est portus.
11 مدّ يده على البحر ارعد ممالك. أمر الرب من جهة كنعان ان تخرب حصونها.11 Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna.
Dominus mandavit adversus Chanaan,
ut contereret munimenta eius,
12 وقال لا تعودين تفتخرين ايضا ايتها المنهتكة العذراء بنت صيدون قومي الى كتّيم اعبري. هناك ايضا لا راحة لك12 et dixit: “ Non adicies ultra ut glorieris,
violata virgo filia Sidonis;
in Cetthim consurgens transfreta:
ibi quoque non erit requies tibi ”.
13 هوذا ارض الكلدانيين. هذا الشعب لم يكن. اسسها اشور لاهل البرية. قد اقاموا ابراجهم دمروا قصورها. جعلها ردما.13 Ecce terra Chaldaeorum:
talis populus non fuit;
Assyria fundavit eam pro feris.
Erexerunt turres suas;
suffoderunt domos eius,
posuerunt eam in ruinam.
14 ولولي يا سفن ترشيش لان حصنك قد أخرب14 Ululate, naves Tharsis,
quia devastatum est praesidium vestrum.
15 ويكون في ذلك اليوم ان صور تنسى سبعين سنة كايام ملك واحد. من بعد سبعين سنة يكون لصور كاغنية الزانية.15 Et erit in die illa: in oblivione erit Tyrus septuaginta annis, sicut diesregis unius. Post septuaginta autem annos erit Tyro iuxta canticum meretricis:
16 خذي عودا طوفي في المدينة ايتها الزانية المنسية احسني العزف اكثري الغناء لكي تذكري.16 “ Sume citharam, circui civitatem,
meretrix oblivioni tradita;
bene cane, frequenta canticum,
ut memoria tui sit ”.
17 ويكون من بعد سبعين سنة ان الرب يتعهد صور فتعود الى اجرتها وتزني مع كل ممالك البلاد على وجه الارض.17 Et erit: post septuaginta annos visitabit Dominus Tyrum, et redibit admercedes suas et rursum fornicabitur cum universis regnis terrae super faciemterrae.
18 وتكون تجارتها واجرتها قدسا للرب. لا تخزن ولا تكنز بل تكون تجارتها للمقيمين امام الرب لأكل الى الشبع وللباس فاخر18 Et erunt negotiatio eius et merces eius sanctificatae Domino; noncondentur neque reponentur, quia his, qui habitaverint coram Domino, eritnegotiatio eius, ut manducent in saturitate et vestiantur splendide.