1 وسكن يعقوب في ارض غربة ابيه في ارض كنعان. | 1 Habitavit autem Jacob in terra Chanaan, in qua pater suus peregrinatus est. |
2 هذه مواليد يعقوب. يوسف اذ كان ابن سبع عشرة سنة كان يرعى مع اخوته الغنم وهو غلام عند بني بلهة وبني زلفة امرأتي ابيه. واتى يوسف بنميمتهم الرديئة الى ابيهم. | 2 Et hæ sunt generationes ejus : Joseph cum sedecim esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer : et erat cum filiis Balæ et Zelphæ uxorum patris sui : accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo. |
3 واما اسرائيل فاحب يوسف اكثر من سائر بنيه لانه ابن شيخوخته. فصنع له قميصا ملوّنا. | 3 Israël autem diligebat Joseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum : fecitque ei tunicam polymitam. |
4 فلما رأى اخوته ان اباهم احبه اكثر من جميع اخوته ابغضوه ولم يستطيعوا ان يكلموه بسلام | 4 Videntes autem fratres ejus quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. |
5 وحلم يوسف حلما واخبر اخوته. فازدادوا ايضا بغضا له. | 5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis : quæ causa majoris odii seminarium fuit. |
6 فقال لهم اسمعوا هذا الحلم الذي حلمت. | 6 Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi : |
7 فها نحن حازمون حزما في الحقل. واذا حزمتي قامت وانتصبت فاحتاطت حزمكم وسجدت لحزمتي. | 7 putabam nos ligare manipulos in agro : et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum. |
8 فقال له اخوته ألعلك تملك علينا ملكا ام تتسلط علينا تسلّطا. وازدادوا ايضا بغضا له من اجل احلامه ومن اجل كلامه. | 8 Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris ? aut subjiciemur ditioni tuæ ? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum, invidiæ et odii fomitem ministravit. |
9 ثم حلم ايضا حلما آخر وقصّه على اخوته. فقال اني قد حلمت حلما ايضا واذا الشمس والقمر واحد عشر كوكبا ساجدة لي. | 9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus, ait : Vidi per somnium, quasi solem, et lunam, et stellas undecim adorare me. |
10 وقصّه على ابيه وعلى اخوته. فانتهره ابوه وقال له ما هذا الحلم الذي حلمت. هل نأتي انا وامك واخوتك لنسجد لك الى الارض. | 10 Quod cum patri suo, et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti ? num ego et mater tua, et fratres tui adorabimus te super terram ? |
11 فحسده اخوته. واما ابوه فحفظ الامر | 11 Invidebant ei igitur fratres sui : pater vero rem tacitus considerabat.
|
12 ومضى اخوته ليرعوا غنم ابيهم عند شكيم. | 12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, |
13 فقال اسرائيل ليوسف أليس اخوتك يرعون عند شكيم. تعال فارسلك اليهم. فقال له هانذا. | 13 dixit ad eum Israël : Fratres tui pascunt oves in Sichimis : veni, mittam te ad eos. Quo respondente, |
14 فقال له اذهب انظر سلامة اخوتك وسلامة الغنم وردّ لي خبرا. فارسله من وطاء حبرون فاتى الى شكيم. | 14 Præsto sum, ait ei : Vade, et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos, et pecora : et renuntia mihi quid agatur. Missus de valle Hebron, venit in Sichem : |
15 فوجده رجل واذا هو ضال في الحقل. فساله الرجل قائلا ماذا تطلب. | 15 invenitque eum vir errantem in agro, et interrogavit quid quæreret. |
16 فقال انا طالب اخوتي. اخبرني اين يرعون. | 16 At ille respondit : Fratres meos quæro : indica mihi ubi pascant greges. |
17 فقال الرجل قد ارتحلوا من هنا. لاني سمعتهم يقولون لنذهب الى دوثان. فذهب يوسف وراء اخوته فوجدهم في دوثان | 17 Dixitque ei vir : Recesserunt de loco isto : audivi autem eos dicentes : Eamus in Dothain. Perrexit ergo Joseph post fratres suos, et invenit eos in Dothain. |
18 فلما ابصروه من بعيد قبلما اقترب اليهم احتالوا له ليميتوه. | 18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere : |
19 فقال بعضهم لبعض هوذا هذا صاحب الاحلام قادم. | 19 et mutuo loquebantur : Ecce somniator venit : |
20 فالآن هلم نقتله ونطرحه في احدى الآبار ونقول وحش رديء اكله. فنرى ماذا تكون احلامه. | 20 venite, occidamus eum, et mittamus in cisternam veterem : dicemusque : Fera pessima devoravit eum : et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua. |
21 فسمع رأوبين وانقذه من ايديهم. وقال لا نقتله. | 21 Audiens autem hoc Ruben, nitebatur liberare eum de manibus eorum, et dicebat : |
22 وقال لهم رأوبين لا تسفكوا دما. اطرحوه في هذه البئر التي في البرية ولا تمدوا اليه يدا. لكي ينقذه من ايديهم ليرده الى ابيه. | 22 Non interficiatis animam ejus, nec effundatis sanguinem : sed projicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias : hoc autem dicebat, volens eripere eum de manibus eorum, et reddere patri suo. |
23 فكان لما جاء يوسف الى اخوته انهم خلعوا عن يوسف قميصه القميص الملوّن الذي عليه. | 23 Confestim igitur ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari et polymita : |
24 واخذوه وطرحوه في البئر. واما البئر فكانت فارغة ليس فيها ماء | 24 miseruntque eum in cisternam veterem, quæ non habebat aquam. |
25 ثم جلسوا ليأكلوا طعاما. فرفعوا عيونهم ونظروا واذا قافلة اسمعيليين مقبلة من جلعاد وجمالهم حاملة كثيراء وبلسانا ولاذنا ذاهبين لينزلوا بها الى مصر. | 25 Et sedentes ut comederent panem, viderunt Ismaëlitas viatores venire de Galaad, et camelos eorum portantes aromata, et resinam, et stacten in Ægyptum. |
26 فقال يهوذا لاخوته ما الفائدة ان نقتل اخانا ونخفي دمه. | 26 Dixit ergo Judas fratribus suis : Quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum, et celaverimus sanguinem ipsius ? |
27 تعالوا فنبيعه للاسمعيليين ولا تكن ايدينا عليه لانه اخونا ولحمنا. فسمع له اخوته. | 27 melius est ut venundetur Ismaëlitis, et manus nostræ non polluantur : frater enim et caro nostra est. Acquieverunt fratres sermonibus illius. |
28 واجتاز رجال مديانيون تجار. فسحبوا يوسف واصعدوه من البئر وباعوا يوسف للاسمعيليين بعشرين من الفضة. فأتوا بيوسف الى مصر. | 28 Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes eum de cisterna, vendiderunt eum Ismaëlitis, viginti argenteis : qui duxerunt eum in Ægyptum. |
29 ورجع رأوبين الى البئر واذا يوسف ليس في البئر. فمزّق ثيابه. | 29 Reversusque Ruben ad cisternam, non invenit puerum : |
30 ثم رجع الى اخوته وقال الولد ليس موجودا. وانا الى اين اذهب | 30 et scissis vestibus pergens ad fratres suos, ait : Puer non comparet, et ego quo ibo ? |
31 فأخذوا قميص يوسف وذبحوا تيسا من المعزى وغمسوا القميص في الدم. | 31 Tulerunt autem tunicam ejus, et in sanguine hædi, quem occiderant, tinxerunt : |
32 وارسلوا القميص الملّون واحضروه الى ابيهم. وقالوا وجدنا هذا. حقق أقميص ابنك هو ام لا. | 32 mittentes qui ferrent ad patrem, et dicerent : Hanc invenimus : vide utrum tunica filii tui sit, an non. |
33 فتحققه وقال قميص ابني. وحش رديء اكله. افترس يوسف افتراسا. | 33 Quam cum agnovisset pater, ait : Tunica filii mei est : fera pessima comedit eum, bestia devoravit Joseph. |
34 فمزّق يعقوب ثيابه ووضع مسحا على حقويه وناح على ابنه اياما كثيرة. | 34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio, lugens filium suum multo tempore. |
35 فقام جميع بنيه وجميع بناته ليعزوه. فابى ان يتعزى وقال اني انزل الى ابني نائحا الى الهاوية. وبكى عليه ابوه | 35 Congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere, sed ait : Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et illo perseverante in fletu, |
36 واما المديانيون فباعوه في مصر لفوطيفار خصي فرعون رئيس الشّرط | 36 Madianitæ vendiderunt Joseph in Ægypto Putiphari eunucho Pharaonis, magistro militum. |