Zaccaria 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
LA SACRA BIBBIA | VULGATA |
---|---|
1 Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans. | |
2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Ego video volumen volans : longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum. | |
3 Et dixit ad me : Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ : quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur. | |
4 Educam illud, dicit Dominus exercituum : et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter : et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus. | |
5 Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur. | |
6 Et dixi : Quidnam est ? Et ait : Hæc est amphora egrediens. Et dixit : Hæc est oculus eorum in universa terra. | |
7 Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ. | |
8 Et dixit : Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus. | |
9 Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce duæ mulieres egredientes : et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum. | |
10 Et dixi ad angelum qui loquebatur in me : Quo istæ deferunt amphoram ? | |
11 Et dixit ad me : Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. |