1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; | 1 Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. |
2 hic venit ad eum nocte et dixit ei: “ Rabbi, scimus quia a Deo venistimagister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deuscum eo ”. | 2 Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. |
3 Respondit Iesus et dixit ei: “ Amen, amen dico tibi: Nisi quisnatus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ”. | 3 Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. |
4 Dicit ad eumNicodemus: “ Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest inventrem matris suae iterato introire et nasci? ”. | 4 Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ? |
5 Respondit Iesus: “ Amen,amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introirein regnum Dei. | 5 Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. |
6 Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est exSpiritu, spiritus est. | 6 Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est. |
7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. | 7 Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo. |
8 Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quovadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ”. | 8 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu. |
9 Respondit Nicodemus etdixit ei: “ Quomodo possunt haec fieri? ”. | 9 Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ? |
10 Respondit Iesus et dixit ei:“ Tu es magister Israel et haec ignoras? | 10 Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ? |
11 Amen, amen dico tibi: Quod scimus,loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis. | 11 Amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. |
12 Siterrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia,credetis? | 12 Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ? |
13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filiushominis. | 13 Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. |
14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportetFilium hominis, | 14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : |
15 ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ”.
| 15 ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. |
16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, quicredit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. | 16 Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. |
17 Non enim misit DeusFilium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. | 17 Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. |
18 Quicredit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia noncredidit in nomen Unigeniti Filii Dei. | 18 Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. |
19 Hoc est autem iudicium: Lux venit inmundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum malaopera. | 19 Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. |
20 Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut nonarguantur opera eius; | 20 Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : |
21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, utmanifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.
| 21 qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
|
22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illicdemorabatur cum eis et baptizabat. | 22 Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. |
23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enoniuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; | 23 Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. |
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
| 24 Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. |
25 Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. | 25 Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. |
26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “ Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem,cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ”. | 26 Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. |
27 Respondit Ioannes et dixit: “ Non potest homo accipere quidquam, nisifuerit ei datum de caelo. | 27 Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. |
28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim:Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum. | 28 Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum. |
29 Qui habet sponsam, sponsusest; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocemsponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. | 29 Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. |
30 Illum oportet crescere, me autemminui ”.
| 30 Illum oportet crescere, me autem minui. |
31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et deterra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est; | 31 Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. |
32 et quod vidit etaudivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit. | 32 Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. |
33 Qui accipit eiustestimonium, signavit quia Deus verax est.
| 33 Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. |
34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum. | 34 Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum. |
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius. | 35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. |
36 Qui credit in Filium,habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed iraDei manet super eum.
| 36 Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum. |