1 Ante diem autem festum Pa schae, sciens Iesus quia venit eius hora, uttranseat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, infinem dilexit eos. | 1 Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem : cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos. |
2 Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut tradereteum Iudas Simonis Iscariotis, | 2 Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ : |
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, etquia a Deo exivit et ad Deum vadit, | 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit : |
4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et,cum accepisset linteum, praecinxit se. | 4 surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se. |
5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepitlavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus. | 5 Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus. |
6 Venitergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: “ Domine, tu mihi lavas pedes? ”. | 6 Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus : Domine, tu mihi lavas pedes ? |
7 Respondit Iesus et dixit ei: “ Quod ego facio, tu nescis modo, scies autempostea ”. | 7 Respondit Jesus, et dixit ei : Quod ego facio, tu nescis modo : scies autem postea. |
8 Dicit ei Petrus: “ Non lavabis mihi pedes in aeternum! ”.Respondit Iesus ei: “ Si non lavero te, non habes partem mecum ”. | 8 Dicit ei Petrus : Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus : Si non lavero te, non habebis partem mecum. |
9 Dicit eiSimon Petrus: “ Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ”. | 9 Dicit ei Simon Petrus : Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput. |
10 Dicit ei Iesus: “ Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed estmundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ”. | 10 Dicit ei Jesus : Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. |
11 Sciebat enim quisnamesset, qui traderet eum; propterea dixit: “ Non estis mundi omnes ”.
| 11 Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum ; propterea dixit : Non estis mundi omnes. |
12 Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuissetiterum, dixit eis: “ Scitis quid fecerim vobis? | 12 Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis : Scitis quid fecerim vobis ? |
13 Vos vocatis me: “Magister”et: “Domine”, et bene dicitis; sum etenim. | 13 Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis : sum etenim. |
14 Si ergo ego lavi vestrospedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. | 14 Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. |
15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis. | 15 Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. |
16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maioreo, qui misit illum. | 16 Amen, amen dico vobis : non est servus major domino suo : neque apostolus major est eo qui misit illum. |
17 Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. | 17 Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. |
18 Non deomnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: “Quimanducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum”. | 18 Non de omnibus vobis dico : ego scio quos elegerim ; sed ut adimpleatur Scriptura : Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. |
19 Amodo dico vobispriusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum. | 19 Amodo dico vobis, priusquam fiat : ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum. |
20 Amen, amen dicovobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipiteum, qui me misit ”.
| 20 Amen, amen dico vobis : qui accipit si quem misero, me accipit ; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
|
21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit:“ Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ”. | 21 Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu : et protestatus est, et dixit : Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me. |
22 Aspiciebant adinvicem discipuli, haesitantes de quo diceret. | 22 Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret. |
23 Erat recumbens unus exdiscipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. | 23 Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus. |
24 Innuit ergo huic SimonPetrus, ut interrogaret: “ Quis est, de quo dicit? ”. | 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei : Quis est, de quo dicit ? |
25 Cum ergo recumberetille ita supra pectus Iesu, dicit ei: “ Domine, quis est? ”. | 25 Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei : Domine, quis est ? |
26 RespondetIesus: “ Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ”. Cum ergointinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. | 26 Respondit Jesus : Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ. |
27 Et post buccellam tuncintroivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: “ Quod facis, fac citius ”. | 27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus : Quod facis, fac citius. |
28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; | 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei. |
29 quidam enimputabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: “ Eme ea, quae opussunt nobis ad diem festum ”, aut egenis ut aliquid daret. | 29 Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus : Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum : aut egenis ut aliquid daret. |
30 Cum ergoaccepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.
| 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
|
31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: “ Nunc clarificatus est Filius hominis, etDeus clarificatus est in eo; | 31 Cum ergo exisset, dixit Jesus : Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo. |
32 si Deus clarificatus est in eo, et Deusclarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum. | 32 Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso : et continuo clarificabit eum. |
33 Filioli, adhucmodicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos nonpotestis venire, et vobis dico modo. | 33 Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me ; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire : et vobis dico modo. |
34 Mandatum novum do vobis, ut diligatisinvicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. | 34 Mandatum novum do vobis : ut diligatis invicem : sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. |
35 In hoc cognoscentomnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ”.
| 35 In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
|
36 Dicit ei Simon Petrus: “ Domine, quo vadis? ”. Respondit Iesus: “ Quovado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ”. | 36 Dicit ei Simon Petrus : Domine, quo vadis ? Respondit Jesus : Quo ego vado non potes me modo sequi : sequeris autem postea. |
37 Dicit ei Petrus:“ Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ”. | 37 Dicit ei Petrus : Quare non possum te sequi modo ? animam meam pro te ponam. |
38 Respondet Iesus: “ Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Noncantabit gallus, donec me ter neges.
| 38 Respondit ei Jesus : Animam tuam pro me pones ? amen, amen dico tibi : non cantabit gallus, donec ter me neges. |