1 Et factum est in anno quarto Darii regis, factum est verbum Domini adZachariam in quarta mensis noni, qui est Casleu. | |
2 Et Bethel miserat Sarasar etRegemmelech et viros, qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini, | |
3 utdicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: “Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multisannis? ”.
| |
4 Et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens: | |
5 “ Loquere ad omnempopulum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quintoet septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi? | |
6 Etcum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsisbibistis? | |
7 Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarumpriorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes incircuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela? ”.
| |
8 Et factum est verbum Domini ad Zachariam dicens: | |
9 “ Haec ait Dominusexercituum dicens: Iudicium verum iudicate et misericordiam et miserationesfacite unusquisque cum fratre suo; | |
10 et viduam et pupillum et advenam etpauperem nolite calumniari, et malum unusquisque contra fratrem suum nolitecogitare in corde vestro. | |
11 Et noluerunt attendere; et opposuerunt dorsumrebelle et aures suas aggravaverunt, ne audirent. | |
12 Et cor suum posueruntadamantem, ne audirent legem et verba, quae misit Dominus exercituum in spiritusuo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Dominoexercituum. | |
13 Et factum est, sicut cum clamaret, et ipsi non audierunt, sicclamabunt, et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. | |
14 Et disperdam eos peromnes gentes, quas nesciunt; et terra desolata est post eos, ita ut non essettransiens et revertens. Et posuerunt terram desiderabilem in desertum ”.
| |