Osea 5
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Audite hoc, sacerdotes,
et attendite, domus Israel;
et domus regis, auscultate,
quia vobis iudicium est;
quoniam laqueus facti estis pro Maspha
et rete expansum super Thabor.
2Et foveam Settim profundam fecerunt;
ego autem castigabo vos omnes.
3Ego scio Ephraim,
et Israel non est absconditus a me;
quia nunc fornicatus es, Ephraim,
contaminatus est Israel.
4Non dabunt opera sua,
ut revertantur ad Deum suum,
quia spiritus fornicationis in medio eorum,
et Dominum non cognoverunt.
5Et testatur arrogantia Israel in faciem suam,
et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua:
ruet etiam Iudas cum eis.
6In gregibus suis et in armentis suis
vadent ad quaerendum Dominum
et non invenient;
subtraxit se ab eis.
7In Dominum praevaricati sunt,
quia filios alienos genuerunt;
nunc devorabit eos uno mense cum partibus suis.
8Clangite bucina in Gabaa,
tuba in Rama,
conclamate in Bethaven,
exterrete Beniamin.
9Ephraim vastabitur in die correptionis;
in tribubus Israel annuntio rem certam.10Facti sunt principes Iudae
quasi transferentes terminos;
super eos effundam
quasi aquam iram meam.11Oppressus est Ephraim,
fractum est ius,
quoniam voluit abire post sordem.12Et ego quasi sanies Ephraim,
et quasi putredo domui Iudae.13Et vidit Ephraim languorem suum,
et Iuda ulcus suum;
et abiit Ephraim ad Assyriam
et misit ad regem magnum;
sed et ipse non poterit sanare vos
nec solvere poterit vos ab ulcere.14Quoniam ego quasi leaena Ephraim
et quasi catulus leonis domui Iudae;
ego, ego capiam et vadam,
tollam, et non est qui eruat.15Vadens revertar ad locum meum,
donec poenas solvant
et quaerant faciem meam,
in tribulatione sua me desiderent.
1234567891011121314
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito