Siracide 41
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | STUTTGARTENSIA-DELITZSCH |
---|---|
1 O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis, | |
2 viro quieto et, cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere voluptatem! | |
3 O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti et, qui minoratur viribus, | |
4 defecto aetate et, cui de omnibus cura est, qui fiduciam amisit et perdidit patientiam! | |
5 Noli metuere iudicium mortis; memento eorum, qui ante te fuerunt et qui superventuri sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni; | |
6 et quid resistis beneplacito Altissimi? Sive decem sive centum sive mille anni, | |
7 non est enim in inferno accusatio vitae. | |
8 Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur in sedibus impiorum; | |
9 filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. | |
10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. | |
11 Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! | |
12 Et, si nati fueritis, in maledictione nascemini; et, si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. | |
13 Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur, sic impii a maledicto in perditionem. | |
14 Luctus hominum in corpore ipsorum; nomen autem impiorum non bonum delebitur. | |
15 Curam habe de bono nomine; hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni: | |
16 bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aevum. | |
17 Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. Sapientia enim abscondita et thesaurus invisibilis, quae utilitas in utrisque? | |
18 Disciplinam in pace conservate, filii; | |
19 verumtamen reveremini iudicium meum: | |
20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus. | |
21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione et a praesidente et a potente de mendacio, | |
22 a principe et a iudice de delicto, a synagoga et plebe de iniquitate, | |
23 a socio et amico de iniustitia et de loco, in quo habitas, | |
24 de furto, de veritate Dei et testamento, de impositione cubiti super mensam et a despectione dati et accepti, | |
25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati | |
26 et ab auferendo partem et non restituendo | |
27 et a respiciendo mulierem alieni viri et a curiositate in ancillam eius, neque steteris ad lectum eius; | |
28 ab amicis de sermonibus improperii, et, cum dederis, ne improperes; |