Siracide 22
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | STUTTGARTENSIA-DELITZSCH |
---|---|
1 Lapidi luteo comparatus est piger, et omnes sibilabunt super aspernationem illius; | |
2 fimo boum comparatus est piger: et omnis, qui tetigerit eum, excutiet manus. | |
3 Confusio patris est de filio indisciplinato, filia autem in deminorationem generatur. | |
4 Filia prudens hereditas viro suo, nam, quae confundit, in contumeliam fit genitoris. | |
5 Patrem et virum confundit filia audax, ab utrisque autem inhonorabitur. | |
6 Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. | |
7 Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam; | |
8 qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. | |
9 Cum dormiente loquitur, qui enarrat stulto sapientiam, et in fine narrationis dicit: “ Quis est hic? ”. | |
10 Supra mortuum plora, defecit enim lux, et supra fatuum plora, defecit enim sensus. | |
11 Modicum plora supra mortuum, quoniam requievit; | |
12 nequissima enim vita fatui super mortem. | |
13 Luctus mortui septem dies, fatui autem et impii omnes dies vitae illorum. | |
14 Cum stulto ne multum loquaris et cum insensato ne abieris. | |
15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis impactione illius. | |
16 Deflecte ab illo et invenies requiem et non acediaberis in stultitia illius. | |
17 Super plumbum quid gravius? Et quod illi aliud nomen quam fatuus? | |
18 Arenam et salem et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem et fatuum et impium. | |
19 Loramentum ligneum colligatum in fundamento aedificii non dissolvetur; sic et cor confirmatum in cogitatione consilii, nullus timor illud commovebit. | |
20 Cor firmatum in cogitatu intellegentiae sicut ornatus in pariete polito. | |
21 Sicut pali in excelsis et caementa sine impensa posita contra faciem venti non permanebunt, | |
22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. | |
23 | |
24 Pungens oculum deducit lacrimas, et, qui pungit cor, pellit amicitiam. | |
25 Mittens lapidem in volatilia fugat illa; sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam. | |
26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus; ad amicum | |
27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio, excepto convicio et improperio et superbia et mysterii revelatione et plaga dolosa; in his omnis effugiet amicus. | |
28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius communices; | |
29 in tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hereditate illius coheres sis. | |
30 Ante ignem camini vapor et fumus, sic et ante sanguinem maledicta et contumeliae et minae. | |
31 Amicum tegere non confundar, a facie illius non me abscondam; et, si mala mihi evenerint per illum, sustinebo: | |
32 omnis, qui audiet, cavebit se ab eo. | |
33 Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me? |