Sapienza 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; | |
2 decem mensium tempore coagulatus in sanguine ex semine viri et delectamento somni conveniente. | |
3 Et ego natus traxi communem aerem et decidi in terram, quae omnia similiter patitur, prima voce simili omnibus pariter plorans. | |
4 In involumentis nutritus sum et curis; | |
5 nullus enim rex aliud habuit nativitatis initium. | |
6 Unus autem introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. | |
7 Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae. | |
8 Praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in comparatione illius; | |
9 nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius. | |
10 Super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam, quoniam inexstinguibile est lumen illius. | |
11 Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, innumerabiles divitiae in manibus illius, | |
12 et laetatus sum in omnibus, quoniam sapientia antecedit ista, et ignorabam quoniam horum omnium mater est; | |
13 quam sine fictione didici et sine invidia communico; divitias illius non abscondo. | |
14 Infinitus enim thesaurus est hominibus; quem qui acquisierunt, ad amicitiam in Deum se paraverunt propter disciplinae dona commendati. | |
15 Mihi autem det Deus dicere secundum sententiam et sentire digna horum, quae mihi data sunt, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator; | |
16 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. | |
17 Ipse enim dedit mihi horum, quae sunt, scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum, | |
18 initium et consummationem et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes et commutationes temporum, | |
19 anni cursus et stellarum dispositiones, | |
20 naturas animalium et iras bestiarum, vim spirituum et cogitationes hominum, differentias virgultorum et virtutes radicum. | |
21 Et, quaecumque sunt absconsa et manifesta, didici; omnium enim artifex docuit me sapientia. | |
22 Est enim in illa spiritus intellegens, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, mobilis, perspicuus, incoinquinatus, lucidus, innocens, amans bonum, acutus, | |
23 quem nihil vetat, benefaciens, humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens et penetrans omnes spiritus intellegibiles, mundos, subtilissimos. | |
24 Omni enim motu mobilior est sapientia; pertransit autem et penetrat omnia propter munditiam. | |
25 Halitus est enim virtutis Dei et emanatio claritatis Omnipotentis sincera; ideo nihil inquinatum in eam incurrit: | |
26 candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei potentiae et imago bonitatis illius. | |
27 Et, cum sit una, omnia potest; et in se permanens, omnia innovat et per generationes in animas sanctas se transferens amicos Dei et prophetas constituit. | |
28 Nihil enim diligit Deus, nisi eum, qui cum sapientia inhabitat. | |
29 Est enim haec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum; luci comparata invenitur splendidior: | |
30 illi enim succedit nox, sapientiam autem non vincit malitia. |