Proverbia 31
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Verba Lamuelis regis Massa, quae erudivit eum mater eius. | 1 Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. |
2 Quid, fili mi? Quid, fili uteri mei? Quid, fili votorum meorum? | 2 Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ? quid, dilecte votorum meorum ? |
3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas illis, quae delent reges. | 3 Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. |
4 Non decet reges, o Lamuel, non decet reges bibere vinum, nec magistratus desiderare siceram, | 4 Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ; |
5 ne forte bibant et obliviscantur iudiciorum et mutent causam omnium filiorum pauperis. | 5 et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. |
6 Date siceram pereunti et vinum his, qui amaro sunt animo: | 6 Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. |
7 bibat et obliviscatur egestatis suae et doloris sui non recordetur amplius. | 7 Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. |
8 Aperi os tuum pro muto et causis omnium filiorum, qui pereunt; | 8 Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. |
9 aperi os tuum, decerne, quod iustum est, et iudica inopem et pauperem. | 9 Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. |
10 ALEPH. Mulierem fortem quis inveniet? Longe super gemmas pretium eius. | 10 Mulierem fortem quis inveniet ? procul et de ultimis finibus pretium ejus. |
11 BETH. Confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit. | 11 Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. |
12 GHIMEL. Reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae. | 12 Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. |
13 DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum. | 13 Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. |
14 HE. Facta est quasi navis institoris de longe portans panem suum. | 14 Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. |
15 VAU. Et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis. | 15 Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. |
16 ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. | 16 Consideravit agrum, et emit eum ; de fructu manuum suarum plantavit vineam. |
17 HETH. Accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum. | 17 Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. |
18 TETH. Gustavit et vidit quia bona est negotiatio eius; non exstinguetur in nocte lucerna eius. | 18 Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ; non extinguetur in nocte lucerna ejus. |
19 IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. | 19 Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. |
20 CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. | 20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. |
21 LAMED. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici eius vestiti sunt duplicibus. | 21 Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. |
22 MEM. Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum eius. | 22 Stragulatam vestem fecit sibi ; byssus et purpura indumentum ejus. |
23 NUN. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terrae. | 23 Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. |
24 SAMECH. Sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananaeo. | 24 Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. |
25 Ain. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die novissimo. | 25 Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. |
26 PHE. Os suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua eius. | 26 Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. |
27 SADE. Consideravit semitas domus suae et panem otiosa non comedit. | 27 Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. |
28 COPH. Surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt, vir eius et laudavit eam: | 28 Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ; vir ejus, et laudavit eam. |
29 RES. “ Multae filiae fortiter operatae sunt, tu supergressa es universas ”. | 29 Multæ filiæ congregaverunt divitias ; tu supergressa es universas. |
30 SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur. | 30 Fallax gratia, et vana est pulchritudo : mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. |
31 TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. | 31 Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. |