Proverbi 20
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | SMITH VAN DYKE |
---|---|
1 Luxuriosa res vinum, et tumultuosa sicera; quicumque his delectatur, non erit sapiens. | 1 الخمر مستهزئة. المسكر عجاج ومن يترنح بهما فليس بحكيم. |
2 Sicut rugitus leonis ita et terror regis: qui provocat eum, peccat in animam suam. | 2 رعب الملك كزمجرة الاسد. الذي يغيظه يخطئ الى نفسه. |
3 Honor est homini separari a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. | 3 مجد الرجل ان يبتعد عن الخصام وكل احمق ينازع. |
4 Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo aestate, et non dabitur illi. | 4 الكسلان لا يحرث بسبب الشتاء فيستعطي في الحصاد ولا يعطى. |
5 Sicut aqua profunda consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud. | 5 المشورة في قلب الرجل مياه عميقة وذو الفطنة يستقيها. |
6 Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? | 6 اكثر الناس ينادون كل واحد بصلاحه اما الرجل الامين فمن يجده. |
7 Iustus, qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet. | 7 الصدّيق يسلك بكماله. طوبى لبنيه بعده. |
8 Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo. | 8 الملك الجالس على كرسي القضاء يذري بعينه كل شر. |
9 Quis potest dicere: “ Mundavi cor meum, purus sum a peccato ”? | 9 من يقول اني زكيت قلبي تطهرت من خطيتي |
10 Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum. | 10 معيار فمعيار مكيال فمكيال كلاهما مكرهة عند الرب. |
11 Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. | 11 الولد ايضا يعرف بافعاله هل عمله نقي ومستقيم. |
12 Aurem audientem et oculum videntem, Dominus fecit utrumque. | 12 الاذن السامعة والعين الباصرة الرب صنعهما كلتيهما. |
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos et saturare panibus. | 13 لا تحب النوم لئلا تفتقر. افتح عينيك تشبع خبزا. |
14 “ Malum est, malum est! ” dicit omnis emptor et, cum recesserit, tunc gloriabitur. | 14 رديء رديء يقول المشتري واذا ذهب فحينئذ يفتخر. |
15 Est aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum labia scientiae. | 15 يوجد ذهب وكثرة لآلئ. اما شفاه المعرفة فمتاع ثمين. |
16 Tolle vestimentum eius, quia fideiussor exstitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. | 16 خذ ثوبه لانه ضمن غريبا ولاجل الاجانب ارتهن منه. |
17 Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os eius calculo. | 17 خبز الكذب لذيذ للانسان ومن بعد يمتلئ فمه حصى. |
18 Cogitationes consiliis firmantur, et dispensationibus tractanda sunt bella. | 18 المقاصد تثبت بالمشورة وبالتدابير اعمل حربا. |
19 Ei, qui revelat mysteria et calumniatur et dilatat labia sua, ne commiscearis. | 19 الساعي بالوشاية يفشي السر. فلا تخالط المفتّح شفتيه. |
20 Qui maledicit patri suo et matri, exstinguetur lucerna eius in mediis tenebris. | 20 من سبّ اباه او امه ينطفئ سراجه في حدقة الظلام |
21 Hereditas, ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. | 21 ربّ ملك معجل في اوله. اما آخرته فلا تبارك. |
22 Ne dicas: “ Reddam malum ”; exspecta Dominum, et liberabit te. | 22 لا تقل اني اجازي شرا. انتظر الرب فيخلّصك. |
23 Abominatio est apud Dominum pondus etpondus; statera dolosa non est bona in oculis eius. | 23 معيار فمعيار مكرهة الرب. وموازين الغش غير صالحة. |
24 A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intellegere potest viam suam? | 24 من الرب خطوات الرجل. اما الانسان فكيف يفهم طريقه. |
25 Laqueus est homini inconsulte dicere: “ Sanctum! ” et post vota retractare. | 25 هو شرك للانسان ان يلغو قائلا مقدس وبعد النذر ان يسأل. |
26 Ventilat impios rex sapiens et incurvat super eos rotam. | 26 الملك الحكيم يشتت الاشرار ويرد عليهم النورج. |
27 Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris. | 27 نفس الانسان سراج الرب. يفتش كل مخادع البطن. |
28 Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus eius. | 28 الرحمة والحق يحفظان الملك وكرسيه يسند بالرحمة. |
29 Ornamentum iuvenum fortitudo eorum, et honor senum canities. | 29 فخر الشبان قوتهم وبهاء الشيوخ الشيب. |
30 Livor vulneris absterget mala, et plagae in secretioribus ventris. | 30 حبر جرح منقية للشرير وضربات بالغة مخادع البطن |