Genesi 37
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | MODERN HEBREW BIBLE |
---|---|
1 Habitavit autem Iacob in terra Chanaan, in qua pere grinatus est pater suus. | 1 וישב יעקב בארץ מגורי אביו בארץ כנען |
2 Hae sunt generationes Iacob. Ioseph, cum decem et scptem esset annorum, pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer; et erat cum filiis Bilhae et Zelphae uxorum patris sui; detulitque patri malam eorum famam. | 2 אלה תלדות יעקב יוסף בן שבע עשרה שנה היה רעה את אחיו בצאן והוא נער את בני בלהה ואת בני זלפה נשי אביו ויבא יוסף את דבתם רעה אל אביהם |
3 Israel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. | 3 וישראל אהב את יוסף מכל בניו כי בן זקנים הוא לו ועשה לו כתנת פסים |
4 Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui. | 4 ויראו אחיו כי אתו אהב אביהם מכל אחיו וישנאו אתו ולא יכלו דברו לשלם |
5 Accidit quoque ut visum somnium referret fratribus suis; quae causa maioris odii seminarium fuit. | 5 ויחלם יוסף חלום ויגד לאחיו ויוספו עוד שנא אתו |
6 Dixitque ad eos: “ Audite somnium meum, quod vidi. | 6 ויאמר אליהם שמעו נא החלום הזה אשר חלמתי |
7 Putabam ligare nos manipulos in agro, et quasi consurgere manipulum meum et stare, vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum ”. | 7 והנה אנחנו מאלמים אלמים בתוך השדה והנה קמה אלמתי וגם נצבה והנה תסבינה אלמתיכם ותשתחוין לאלמתי |
8 Responderunt fratres eius: “ Numquid rex noster eris? Aut subiciemur dicioni tuae? ”. Haec ergo causa somniorum atque sermonum, invidiae et odii fomitem ministravit. | 8 ויאמרו לו אחיו המלך תמלך עלינו אם משול תמשל בנו ויוספו עוד שנא אתו על חלמתיו ועל דבריו |
9 Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait: “ Vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me ”. | 9 ויחלם עוד חלום אחר ויספר אתו לאחיו ויאמר הנה חלמתי חלום עוד והנה השמש והירח ואחד עשר כוכבים משתחוים לי |
10 Quod cum patri suo et fratribus retulisset, increpavit eum pater suus et dixit: “ Quid sibi vult hoc somnium, quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te proni in terram? ”. | 10 ויספר אל אביו ואל אחיו ויגער בו אביו ויאמר לו מה החלום הזה אשר חלמת הבוא נבוא אני ואמך ואחיך להשתחות לך ארצה |
11 Invidebant igitur ei fratres sui; pater vero rem tacitus considerabat. | 11 ויקנאו בו אחיו ואביו שמר את הדבר |
12 Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, | 12 וילכו אחיו לרעות את צאן אביהם בשכם |
13 dixit Israel ad Ioseph: “ Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos ”. Quo respondente: | 13 ויאמר ישראל אל יוסף הלוא אחיך רעים בשכם לכה ואשלחך אליהם ויאמר לו הנני |
14 “ Praesto sum ”, ait ei: “ Vade et vide, si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur ”. Missus de valle Hebron venit in Sichem; | 14 ויאמר לו לך נא ראה את שלום אחיך ואת שלום הצאן והשבני דבר וישלחהו מעמק חברון ויבא שכמה |
15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret. | 15 וימצאהו איש והנה תעה בשדה וישאלהו האיש לאמר מה תבקש |
16 At ille respondit: “ Fratres meos quaero; indica mihi, ubi pascant greges ”. | 16 ויאמר את אחי אנכי מבקש הגידה נא לי איפה הם רעים |
17 Dixitque ei vir: “ Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain" ”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. | 17 ויאמר האיש נסעו מזה כי שמעתי אמרים נלכה דתינה וילך יוסף אחר אחיו וימצאם בדתן |
18 Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere. | 18 ויראו אתו מרחק ובטרם יקרב אליהם ויתנכלו אתו להמיתו |
19 Et mutuo loquebantur: “ Ecce somniator venit; | 19 ויאמרו איש אל אחיו הנה בעל החלמות הלזה בא |
20 venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ”. | 20 ועתה לכו ונהרגהו ונשלכהו באחד הברות ואמרנו חיה רעה אכלתהו ונראה מה יהיו חלמתיו |
21 Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit: | 21 וישמע ראובן ויצלהו מידם ויאמר לא נכנו נפש |
22 “ Non interficiamus animam eius ”. Et dixit ad eos: “ Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quae est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ”. Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo. | 22 ויאמר אלהם ראובן אל תשפכו דם השליכו אתו אל הבור הזה אשר במדבר ויד אל תשלחו בו למען הציל אתו מידם להשיבו אל אביו |
23 Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari | 23 ויהי כאשר בא יוסף אל אחיו ויפשיטו את יוסף את כתנתו את כתנת הפסים אשר עליו |
24 miseruntque eum in cisternam, quae non habebat aquam. | 24 ויקחהו וישלכו אתו הברה והבור רק אין בו מים |
25 Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismaelitas viatorcs venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Aegyptum. | 25 וישבו לאכל לחם וישאו עיניהם ויראו והנה ארחת ישמעאלים באה מגלעד וגמליהם נשאים נכאת וצרי ולט הולכים להוריד מצרימה |
26 Dixit ergo Iudas fratribus suis: “ Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius? | 26 ויאמר יהודה אל אחיו מה בצע כי נהרג את אחינו וכסינו את דמו |
27 Melius est ut vendatur Ismaelitis, et manus nostrae non polluantur; frater enim et caro nostra est ”. Acquieverunt fratres sermonibus illius. | 27 לכו ונמכרנו לישמעאלים וידנו אל תהי בו כי אחינו בשרנו הוא וישמעו אחיו |
28 Et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismaelitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Aegyptum. | 28 ויעברו אנשים מדינים סחרים וימשכו ויעלו את יוסף מן הבור וימכרו את יוסף לישמעאלים בעשרים כסף ויביאו את יוסף מצרימה |
29 Reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum | 29 וישב ראובן אל הבור והנה אין יוסף בבור ויקרע את בגדיו |
30 et, scissis vestibus, pergens ad fratres suos ait: “ Puer non comparet, et ego quo ibo? ”. | 30 וישב אל אחיו ויאמר הילד איננו ואני אנה אני בא |
31 Tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem haedi, quem occiderant, tinxerunt | 31 ויקחו את כתנת יוסף וישחטו שעיר עזים ויטבלו את הכתנת בדם |
32 mittentes, qui ferrent ad patrem et dicerent: “Hanc invenimus; vide, utrum tunica talaris filii tui sit an non? ”. | 32 וישלחו את כתנת הפסים ויביאו אל אביהם ויאמרו זאת מצאנו הכר נא הכתנת בנך הוא אם לא |
33 Quam cum agnovisset pater, ait: “ Tunica filii mei est; fera pessima comedit eum, bestia devoravit Ioseph ”. | 33 ויכירה ויאמר כתנת בני חיה רעה אכלתהו טרף טרף יוסף |
34 Scissisque vestibus, indutus est cilicio lugens filium suum multo tempore. | 34 ויקרע יעקב שמלתיו וישם שק במתניו ויתאבל על בנו ימים רבים |
35 Congregatis autem cunctis liberis eius, ut lenirent dolorem patris, noluit consolationem accipere et ait: “ Descendam ad filium meum lugens in infernum ”. Et flevit super eo pater eius. | 35 ויקמו כל בניו וכל בנתיו לנחמו וימאן להתנחם ויאמר כי ארד אל בני אבל שאלה ויבך אתו אביו |
36 Madianitae autem vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphari eunucho pharaonis, magistro satellitum. | 36 והמדנים מכרו אתו אל מצרים לפוטיפר סריס פרעה שר הטבחים |