Scrutatio

Domenica, 12 maggio 2024 - Santi Nereo e Achilleo ( Letture di oggi)

Sh'muel (שמואל) - 1 Samuele 8


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 ויהי כאשר זקן שמואל וישם את בניו שפטים לישראל1 Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel.
2 ויהי שם בנו הבכור יואל ושם משנהו אביה שפטים בבאר שבע2 Fuitque nomen filii eius primogeniti Ioel et nomen secundi Abia; iudicabant in Bersabee.
3 ולא הלכו בניו בדרכו ויטו אחרי הבצע ויקחו שחד ויטו משפט3 Et non ambulaverunt filii illius in viis eius, sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium.
4 ויתקבצו כל זקני ישראל ויבאו אל שמואל הרמתה4 Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama
5 ויאמרו אליו הנה אתה זקנת ובניך לא הלכו בדרכיך עתה שימה לנו מלך לשפטנו ככל הגוים5 dixeruntque ei: “ Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis; nunc ergo constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut universae habent nationes ”.
6 וירע הדבר בעיני שמואל כאשר אמרו תנה לנו מלך לשפטנו ויתפלל שמואל אל יהוה6 Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “ Da nobis regem, ut iudicet nos ”. Et oravit Samuel ad Dominum.
7 ויאמר יהוה אל שמואל שמע בקול העם לכל אשר יאמרו אליך כי לא אתך מאסו כי אתי מאסו ממלך עליהם7 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos.
8 ככל המעשים אשר עשו מיום העלתי אתם ממצרים ועד היום הזה ויעזבני ויעבדו אלהים אחרים כן המה עשים גם לך8 Iuxta omnia opera sua, quae fecerunt a die, qua eduxi eos de Aegypto, usque ad diem hanc, sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
9 ועתה שמע בקולם אך כי העד תעיד בהם והגדת להם משפט המלך אשר ימלך עליהם9 Nunc ergo audi vocem eorum; verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis, qui regnaturus est super eos ”.
10 ויאמר שמואל את כל דברי יהוה אל העם השאלים מאתו מלך10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem,
11 ויאמר זה יהיה משפט המלך אשר ימלך עליכם את בניכם יקח ושם לו במרכבתו ובפרשיו ורצו לפני מרכבתו11 et ait: “ Hoc erit ius regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites, et current ante quadrigas eius;
12 ולשום לו שרי אלפים ושרי חמשים ולחרש חרישו ולקצר קצירו ולעשות כלי מלחמתו וכלי רכבו12 et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum.
13 ואת בנותיכם יקח לרקחות ולטבחות ולאפות13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas.
14 ואת שדותיכם ואת כרמיכם וזיתיכם הטובים יקח ונתן לעבדיו14 Agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis.
15 וזרעיכם וכרמיכם יעשר ונתן לסריסיו ולעבדיו15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
16 ואת עבדיכם ואת שפחותיכם ואת בחוריכם הטובים ואת חמוריכם יקח ועשה למלאכתו16 Servos etiam vestros et ancillas et boves vestros optimos et asinos auferet et ponet in opere suo.
17 צאנכם יעשר ואתם תהיו לו לעבדים17 Greges vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
18 וזעקתם ביום ההוא מלפני מלככם אשר בחרתם לכם ולא יענה יהוה אתכם ביום ההוא18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis, et non exaudiet vos Dominus in die illa ”.
19 וימאנו העם לשמע בקול שמואל ויאמרו לא כי אם מלך יהיה עלינו19 Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “ Nequaquam: rex enim erit super nos,
20 והיינו גם אנחנו ככל הגוים ושפטנו מלכנו ויצא לפנינו ונלחם את מלחמתנו20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes; et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis ”.
21 וישמע שמואל את כל דברי העם וידברם באזני יהוה21 Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini.
22 ויאמר יהוה אל שמואל שמע בקולם והמלכת להם מלך ויאמר שמואל אל אנשי ישראל לכו איש לעירו22 Dixit autem Dominus ad Samuel: “ Audi vocem eorum et constitue super eos regem ”. Et ait Samuel ad viros Israel: “ Vadat unusquisque in civitatem suam ”.