Scrutatio

Martedi, 14 maggio 2024 - San Mattia ( Letture di oggi)

Bamidbàr (במדבר) - Numeri 35


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 וידבר יהוה אל משה בערבת מואב על ירדן ירחו לאמר1 Haec quoque locutus est Do minus ad Moysen in campe stribus Moab supra Iordanem contra Iericho:
2 צו את בני ישראל ונתנו ללוים מנחלת אחזתם ערים לשבת ומגרש לערים סביבתיהם תתנו ללוים2 “ Praecipe filiis Israel, ut dent Levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum,
3 והיו הערים להם לשבת ומגרשיהם יהיו לבהמתם ולרכשם ולכל חיתם3 ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac substantiae et omnibus animalibus eorum;
4 ומגרשי הערים אשר תתנו ללוים מקיר העיר וחוצה אלף אמה סביב4 quae a muris civitatum forinsecus per circuitum mille cubitos spatio tendentur.
5 ומדתם מחוץ לעיר את פאת קדמה אלפים באמה ואת פאת נגב אלפים באמה ואת פאת ים אלפים באמה ואת פאת צפון אלפים באמה והעיר בתוך זה יהיה להם מגרשי הערים5 Et mensurabitis extra civitatem contra orientem duo milia cubitorum, et contra meridiem similiter duo milia, ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga aequali termino finietur; eruntque urbes in medio et foris suburbana.
6 ואת הערים אשר תתנו ללוים את שש ערי המקלט אשר תתנו לנס שמה הרצח ועליהם תתנו ארבעים ושתים עיר6 De ipsis autem oppidis, quae Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea, qui nesciens fuderit sanguinem; et, exceptis his, alia quadraginta duo oppida dabitis,
7 כל הערים אשר תתנו ללוים ארבעים ושמנה עיר אתהן ואת מגרשיהן7 id est simul quadraginta octo cum suburbanis suis.
8 והערים אשר תתנו מאחזת בני ישראל מאת הרב תרבו ומאת המעט תמעיטו איש כפי נחלתו אשר ינחלו יתן מעריו ללוים8 Ipsaeque urbes, quas dabitis de possessionibus filiorum Israel, ab his, qui plus habent, plures auferetis, et, qui minus, pauciores; singuli iuxta mensuram hereditatis suae dabunt oppida Levitis ”.
9 וידבר יהוה אל משה לאמר9 Ait Dominus ad Moysen:
10 דבר אל בני ישראל ואמרת אלהם כי אתם עברים את הירדן ארצה כנען10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Iordanem in terram Chanaan,
11 והקריתם לכם ערים ערי מקלט תהיינה לכם ונס שמה רצח מכה נפש בשגגה11 eligetis urbes, quae esse debeant in praesidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint;
12 והיו לכם הערים למקלט מגאל ולא ימות הרצח עד עמדו לפני העדה למשפט12 erunt vobis urbes refugii contra ultorem, et occisor non morietur, donec stet in conspectu congregationis, et causa illius iudicetur.
13 והערים אשר תתנו שש ערי מקלט תהיינה לכם13 De ipsis autem sex urbibus, quae ad fugitivorum subsidia separantur,
14 את שלש הערים תתנו מעבר לירדן ואת שלש הערים תתנו בארץ כנען ערי מקלט תהיינה14 tres erunt trans Iordanem et tres in terra Chanaan,
15 לבני ישראל ולגר ולתושב בתוכם תהיינה שש הערים האלה למקלט לנוס שמה כל מכה נפש בשגגה15 tam filiis Israel quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas sex, qui nolens sanguinem fuderit.
16 ואם בכלי ברזל הכהו וימת רצח הוא מות יומת הרצח16 Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit, qui percussus est, reus erit homicidii et ipse morietur.
17 ואם באבן יד אשר ימות בה הכהו וימת רצח הוא מות יומת הרצח17 Si lapidem mortiferum iecerit, et ictus occiderit, similiter punietur.
18 או בכלי עץ יד אשר ימות בו הכהו וימת רצח הוא מות יומת הרצח18 Si ligno mortifero percusserit eum et interfecerit, homicida est; ipse morte punietur.
19 גאל הדם הוא ימית את הרצח בפגעו בו הוא ימיתנו19 Ultor sanguinis homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet.
20 ואם בשנאה יהדפנו או השליך עליו בצדיה וימת20 Si per odium quis hominem impulerit vel iecerit quippiam in eum per insidias
21 או באיבה הכהו בידו וימת מות יומת המכה רצח הוא גאל הדם ימית את הרצח בפגעו בו21 aut, cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit, percussor homicidii reus erit: ultor sanguinis statim ut invenerit eum, iugulabit.
22 ואם בפתע בלא איבה הדפו או השליך עליו כל כלי בלא צדיה22 Quod si fortuitu et absque odio eum percusserit vel quidpiam in eum iecerit absque insidiis,
23 או בכל אבן אשר ימות בה בלא ראות ויפל עליו וימת והוא לא אויב לו ולא מבקש רעתו23 vel quemlibet lapidem mortiferum in eum devolverit, cum eum non vidisset, et ille mortuus est, quamvis eum non oderit nec quaesierit ei malum,
24 ושפטו העדה בין המכה ובין גאל הדם על המשפטים האלה24 iudicabit congregatio inter percussorem et ultorem sanguinis secundum has regulas
25 והצילו העדה את הרצח מיד גאל הדם והשיבו אתו העדה אל עיר מקלטו אשר נס שמה וישב בה עד מות הכהן הגדל אשר משח אתו בשמן הקדש25 et liberabit occisorem de manu ultoris sanguinis et reducet in civitatem refugii, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur.
26 ואם יצא יצא הרצח את גבול עיר מקלטו אשר ינוס שמה26 Si interfector extra fines civitatis refugii, in quam confugerat, exierit,
27 ומצא אתו גאל הדם מחוץ לגבול עיר מקלטו ורצח גאל הדם את הרצח אין לו דם27 et invenerit eum ultor sanguinis ibi et interfecerit, absque noxa erit, qui eum occiderit;
28 כי בעיר מקלטו ישב עד מות הכהן הגדל ואחרי מות הכהן הגדל ישוב הרצח אל ארץ אחזתו28 debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in civitate refugii residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam.
29 והיו אלה לכם לחקת משפט לדרתיכם בכל מושבתיכם29 Haec erunt vobis in legitima iudicii pro generationibus vestris, in cunctis habitationibus vestris.
30 כל מכה נפש לפי עדים ירצח את הרצח ועד אחד לא יענה בנפש למות30 Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur.
31 ולא תקחו כפר לנפש רצח אשר הוא רשע למות כי מות יומת31 Non accipietis pretium pro eo, qui reus est sanguinis, sed morietur.
32 ולא תקחו כפר לנוס אל עיר מקלטו לשוב לשבת בארץ עד מות הכהן32 Neque accipietis pretium, ut fugiat in civitatem refugii sui, ut revertatur et habitet in terra ante mortem sacerdotis.
33 ולא תחניפו את הארץ אשר אתם בה כי הדם הוא יחניף את הארץ ולארץ לא יכפר לדם אשר שפך בה כי אם בדם שפכו33 Non polluetis terram habitationis vestrae, quia sanguis polluit terram, nec aliter expiari potest nisi per eius sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit.
34 ולא תטמא את הארץ אשר אתם ישבים בה אשר אני שכן בתוכה כי אני יהוה שכן בתוך בני ישראל34 Non maculabitis terram habitationis vestrae, me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus, qui habito inter filios Israel ”.