Hošeah(הושע) - Osea 32
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
MODERN HEBREW BIBLE | VULGATA |
---|---|
1 Rectorem te posuerunt ? noli extolli : esto in illis quasi unus ex ipsis. | |
2 Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe : | |
3 ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis. | |
4 Loquere major natu : decet enim te | |
5 primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam. | |
6 Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua. | |
7 Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini. | |
8 Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino. | |
9 Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. | |
10 Adolescens, loquere in tua causa vix. | |
11 Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum. | |
12 In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens. | |
13 In medio magnatorum non præsumas : et ubi sunt senes non multum loquaris. | |
14 Ante grandinem præibit coruscatio : et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia. | |
15 Et hora surgendi non te trices : præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude, | |
16 et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo : | |
17 et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis. | |
18 Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus : et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem. | |
19 Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea. | |
20 Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent. | |
21 Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem. | |
22 Vir consilii non disperdet intelligentiam : alienus et superbus non pertimescet timorem : | |
23 etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur. | |
24 Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non p?nitebis. | |
25 In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides : nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum. | |
26 Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende. | |
27 In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum. | |
28 Qui credit Deo attendit mandatis : et qui confidit in illo non minorabitur. |