Scrutatio

Mercoledi, 15 maggio 2024 - Sant'Isidoro agricoltore ( Letture di oggi)

Isaiah (ישעיה) - Isaia 122


font
MODERN HEBREW BIBLENOVA VULGATA
1 שיר המעלות לדוד שמחתי באמרים לי בית יהוה נלך1 Canticum ascensionum. David.
Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
“ In domum Domini ibimus ”.
2 עמדות היו רגלינו בשעריך ירושלם2 Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
3 ירושלם הבנויה כעיר שחברה לה יחדו3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas,
sibi compacta in idipsum.
4 ששם עלו שבטים שבטי יה עדות לישראל להדות לשם יהוה4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,
testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 כי שמה ישבו כסאות למשפט כסאות לבית דויד5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
6 שאלו שלום ירושלם ישליו אהביך6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem:
“ Securi sint diligentes te!
7 יהי שלום בחילך שלוה בארמנותיך7 Fiat pax in muris tuis,
et securitas in turribus tuis! ”.
8 למען אחי ורעי אדברה נא שלום בך8 Propter fratres meos et proximos meos
loquar: “ Pax in te! ”.
9 למען בית יהוה אלהינו אבקשה טוב לך9 Propter domum Domini Dei nostri
exquiram bona tibi.